장음표시 사용
91쪽
A Pausta TATIs TX Rr scyNTIA MARAsulas. yydet , quandoquidem in glandulis multas occultorum morborum causas haerere quotidie experimur. Unde Tulpius i. o. Obs n. ubi pancreas suppuratum cum dormiendi necessitate& orthopncea retulit, addit. QDmvis inter Medicos nec dum convenit de vero pancreatis usu, certo tamen certius est, inibi locum invenire diutinos ac inextricabiles morbos, veluti tabem dorsialem, febres productas, sci rhos, abscessus, steatomata, Vomitum, inquietudines, vigilias, aliosque perniciosissimos affectus, qui ex hoc fonte, quasi ex Pandorae pixide, non infrequenter emerserunt ad perniciem humani generis. Et Hsthmorus c. de Pancreate exempliS notat pancreas affectum gravissima symptomata, ceu lienem, proferre solere, ut vigilias contumaces, lipothymiam, convulsionem, epilepsiam & in foeminis passionem hystericam. Quibus addatur sciri lius pan- creatis & glandularum atustarum in magnitudine nucis juglandis ) mesenterii lethalis caeteris visceribus salvis, ipsiq; hepate saltim adaucto, D. - . Obs. v. hemer. Germari. Item cancrosum ulcus pancreatis diaphragma perforantis duas spithamas longum & duarum manuum transversarum latum
D. BIertodi ann. I. O . Reinerus Vero Graesius in Tra f. de Natura
O usi, succi pancreatici, specialius magis statuit esse plurium morborum causam, sua fluiditate diarrhoeae, spissitate ventris adstricti, nimia dulcedine laxitatis sanguinis, nimia aciditate spissitatis, itemq; omnium febrium cum pituita vel bile comi unctun
ANATOME SOLEMNI FuRIsQu Isau AGENARII. UT An tomen publicani, qualis in Regia hac Urbe ab
eo tempore, quo beatus Antecessor meus, incompara
92쪽
6ΟΟBsERVATIO XXXII. bilis ille Laurentius hic aditis, vivere desiit, visa non fuit, celebrare potuerim, facinorosi cujusdam, quinquaginta , ut ferebant, annos nati, & in turpi arte sua, quam per aliquot lustra fatis feliciter exercuerat, consenescentis fere, cadaver strangulatum Nobilissimi atq; Consultissimi primariae Civitatis Scabini benevole concesserunt, Auditorioq; Anatomico inferri permiserunt. Hujus viscera ad normam Summi Viri, mei ante viginti & plures annos in Anatomicis Praeceptoris fidelissimi, Thisma pari holini, die Martii & sequentibus, Anni praeterlapsi I676. produxi ac demonstravi, egregiam mihi operam navantibus Rabandei, Chirurgo solerti, ac in Anatomicis satis exercitato, & Johanne facobo VPeberssii, Gedanensi, Medicinae Studioso industrio, qui mihi hic secanti semper hactenus ac ubiq; adfuit. Spectatores habui viros Civitatis primarios, omniumq; ordinum honoratissimos, inter quos sequentes etiam fuerunt Medicinae Doctores Excellentissimi, mrriirum , Johannes Schmied, Physicus primarius , Ioannes Specha,
Israel conrad, christophorus vPopus, Christophorus GottWalt, Samuel Maeresus , Romanus Serrurier , Sigismundus Schultdus, Petrus Pantelius, Ludovicss volt Hanumen , & Otto Dietericus veteriet. Caeterum , notatu digna haec inveniebantur. I. Cadaver ita erat extenuatum, ut pinguedinis in abdomine & thorace paucissima solum apparerent vestigiata. 1. Musculi recti tres habebant inscriptiones perfectas, & quartam, quae infima erat, imperfectam. Sub illis venae quidem tam mammariae, quam epigastricae fatis evidenter apparuerunt, quae tamen per anastomosin non conjungebantur.3. Musculi pyramidales vix duos pollices transversos Iongitudine aequabant. Eorum sinister dupla magnitudine superabat dextrum.
4. Omentum putredinis signis hinc inde conspersum universum fere abdomen vestiebat.
93쪽
s. Ventriculus justo tenuior & capacior duas aquae mensuras nostrates, quas Stossos vocant, commode recepit. Is circa regionem lienis, ut & in fundo suo, atro colore tinctus apparebat. 6. Mesenterium livido infe 'um colore, praeter usitatas sibi glandulas, nec pinguedinem, nec lacteas ostendebat. 7. Intestina pleraq, rubicundum referebant colorem. 8. Coli valvula flatum per rectum intrusum non ita facile& copiose ad tenuia transmisit intestina, quam ex tenuibus ad crassa. Ea autem circulum potius carneum, & funiculi instar intestinum ambientem, repraesentabat.
9. Pancreatis, lurido colore inquinati, ductus, meatui biliario junctus, in duodenum inserebatur. io. Lien oblongus justo majorem nactus erat quantitatem. ii. Hepar, qua gibbam partem, Obscure rubebat, qua cavam , ad nigredinem magis vergebat, idq; inprimis in latere dextro, ubi in ipsa etiam substantia corruptionis haud exigua visebantur indicta . n. Vesicula fellis nigricantem & crassum continebat liquorem , & praeterea calculum , nucem avellanam mediocrem
13. Renes nil monstri alebant, nisi quod carunculae dextri justo flaccidiores erant atq; tumidiores. 14. Capsulae atrabitariae binae, utrinq; scilicet una, eaem quadratae fere & uncialis magnitudinis, manifestam intus cavitatem habebant, subflavo colore tinctam ,.1s. SoIus testiculus sinister extra abdomen in scroto deprehendebatur, dexter vero in inguine dextro, ad radicem penis, latitabat. Quem locum natuxaliter ei contigisse inde praesertim patet, quia vasa spermatica praeparantia dextri lateris longe
94쪽
breviora erant, quam sinistri. Testiculi autem dissecti nullo scatebant humor . 16. Diaphragma, quod in siis ensis ut plurimum versus thoracem ultra naturalem suum situm retrahitur, in hoc subjecto ad mediam usq; thoracis cavitatem ascenderat, Unde& hepar sub costis ac sterno reconditum latebat.
I7. Pulmones magni totum occuparant thoracem. Eorum
sinistri lobi spumosi & spongiosi costis, ipsiq; diaphragmati firmiter erant annati ; dextri vero marmoris instar variegati, atq; parenchymate nigricante praediti, libere movebantur. I8. Pericardium multa aquae flavescentis copia abundabat. I9. Cor solito majus, paucoq; adipe conspersum, sanguinem grumosum in utroq; asservabat ventriculo. ro. Cerebrum justo flaccidius ventriculos laterales habebat plane collapsos, qui non nisi inferna parte paucum continebat serur . 2I. Glandula pinealis exigua, coloris cinerei & figurae quadratae , adeo erat mollis, ut etiam inter demonstrandum dissiueret. 22. Processus Cerebelli vermiserinis articulum auricularis digiti fere aequabat 23. Ventriculus spinalis medullae nobilis satis conspicuus
ac excavatus, nitore suo atqi puritate Spectatoribus sese commendabat.
24. Musculorum lingvae par illud, quod Basioglossum seu Ypsilo ossium vocatur, manifestis inscriptionibus in plures quasi musculos distinctum conspiciebatur.
2y. Musculus cubiti Anconeus Bracchiaro externo adeo arcte erat connatus, ut ab eo sine laesione non potuerit separari. 16. Musculi digitorum lumbricales, quatuor numero,
non in tertium, sed saltem in primum inserebantur inte nodiunia. OBSER.
95쪽
IN EMBRTONE, ET MOTU CARTILAGINIS TH TROIDIS INSOLITO.
Spectabilis I. G. Scabini Tlaoruniensis no oppidani uxor
praegnans, dum Anno I67I. die 3I. Decembr. in pagum se confert, praecipitatur ab improVido auriga in terram profundiorem, scapulamq; luxat dextram. Haec quidem praeter luxatam scapulam, quam uxor carnificis vocata mox restitu rat, nullum sensit incommodum. Unde adveniente partus
tempore, die nimirum 3o. Aprilis Anni 1672. filiolum sanum ac vegetum feliciter est enixa. Hunc autem cum aliquanto post paulo accuratius contemplaretur, offendit in cartilagine ensiformi motum aliquem insolitum, inprimis cum singulti .ret infans, quod symptoma ei quam maxime erat familiare. Quocirca cum motus ille perseveraret, mater sollicita medie 13. Maji vocavit, infantemq; contemplandum obtulit. Deprehendi eandem cartilaginem ad latitudinem minimi digiti a sterno remotam, quae pressa nullum infanti excitavit d lorem. Et quia tum quoq; singuItiebat infans, quod ei communiter repleto ventriculo contingere solebat) cartilago quoque illa ad motum ventriculi movebatur. Suasi tum impo sitionem adstringentium , mater vero , ut ob tenexiorem adhuc infantis constitutionem in aIliud tempus cura differatur, obnixe petiit. Sed ecce intra anni spatium cartilago illa sensim sensimq; versus sternum retracta, ita cum isto coaluit, ut jam nullum supersiit luaationis vestigium . Catin
96쪽
BSERVATIO Caeterum dum haec scribo , inciderunt in memoriam , quae Anno I6J8. mihi, Lunaeburgi commoranti, retulit ExcellentissimUS D r. D. Henrιcus Schmied, Physicus tum Lunaeburge sis, postea Sereniff. Ducis Megapolitani Archiater, magnustum meus Amicus. Vocatum nimirum se aliquando fuisse ad Nobilem quandam puellam, ut fallitati ejus consuleret. Haec primum quidem laboraverat tussi ferina, unde dum tussiendo caput nimium movit antrorsum , recedente postea tussi, in alium non tamen adeo molestum incidit affecturn. Movebatur scilicet ei semper, & quidem absq; omni molestia, sursum ac deorsum, cartilago thyroides seu scutiformis, pomum Adami vulgo dicta. Et hic quidem motus nullo modo impediebat , quo minus egregie aut loqueretur aut caneret, tum enim non adeo erat frequens, longioresq; trahebat moras. Quia tamen aliquam delarmitatem videbatur imprimere nitidiori collo, jussit Vir Experientissimus plumbeam conficere laminam, eamq; ita applicavit cartilagini luxatae, ut ea a situ suo naturali dimoveri non potuerit. Atq; sic succedente tempore debitum suum locum amplius non deseruit cartilago illa. Alias de Laryngis prolapsu videatur Celeberrimus
Maria, solers apud Thorunienses obstetrix, postquam
quater pepererat, desiit anno aetatis suae 27. menstrua pati, nec ab eo tempore amplius concepit. Nullum autem incommodum tum senserat, nisi quod abdomen aliquaΠ-
97쪽
aliquantulum intumuerit, quod tamen & ipsum sensim det muli. Menses vero nullo remedio provocari potuerunt. Vivit adhuc Thorunii, estq; hic annus i677. aetatis illius quinquagesimus quartus. f In limis Martii 16 . sed oriatulari ad collectores Eptim. JOBSERVATIO XXXV.
D. GEORGII HIERONYMI VEI SCHII,
TANEO REMEDIO EXTEMPORE CURATA.
PEreleganti microscopio nos donavit Vir praeclarissimus
Daniel Deplene, Gedanensis, civisq; nostras, optices peritia ,& Catoptricorum artificiorum praestantii celeberrimus , quo plurima jam experimenta incredibili jucunditatefecimus. Sed hoc quod jam dicemus, propemodum nobis perniciosum fuit. Cum in Museo praeterita aestate, summis caloribus mensis sextilis ad amicos literas scriberemus, perrimam patentiorem fenestrarum, clathris ligneis prospiciendi causa incisam , vespa grandior se inferens circum caput obvolitare coepit, quam statim pileolo percussam ita prostravimus, ut volare ulterius non posset, sed tamen Viveret: mox autem arrepta forficula, quae ad manum erat, crura, alas, caput,& corpus discidimus atq; partem unam post alteram acui microscopicae infixam diu contemplati sumus. Non dicam quid in singulis admirari licuerit. Postrema pars venter erat, cui inerat aculeus, quem cum attingeremus, nullo periculi metu, hunc tamen digito indici dextrae manus statim infixit integrum, ut ingenti dolore sub cute cerni potuerit:&nos spectaculorum propemodum poeniteret. Tumor statim S inflammatio: quae cessatura non erat, antequam acum
98쪽
ΟBsERVATIO XXXVI Ieus extractus esset: & quo diutius lateret, eo majores dolores effecturus. Dum itaq, celerrimum remedium dispicimus , in pergulam Mussio proximam nos contulimus, qua plantas nonnullas in testis dispositas , ceu horto pensili, alebamus, atq; mox primo intuitu Salviam nobilem recordati, cui venena pariter pellendi & extrahendi facultatem haut vanam adscribunt, decerptum folium recentissimum, unum alterumque admovimus. Dictum factum i Uno quasi momento tumor omnis & inflammatio resedit, sedato dolore, aculeus disiparuit. Non possumus adfirmare nos illum exeuntem vidisse, hoc tamen vere & candide adserimus ab applicitis illis foliis non amplius inhaesisse. Idem paulo post nobis accidit cum aranei ictu seu morsu, qui huic ipsi frutici insederat. Nam e vestigio folium applicatum profuit, eo majori admiratione, quod fruticis superiori parti araneus antea insedisset.
D. GEORGII HIERONYMI VEL SCI II,
I Rope aedes nostras habitabat cla lac LIIX. & seq. visi
Reυ. H. c. Vidua, quae filiolum habebat omnia sani hominis & ingeniosi pueri munia exsequentem. Singulis tamen nocti ibus vigiliis molestissimis adfligebatur, & ejulatu totam viciniam complebat. Cubiculi illius paries Mussio nostro proximus erat. Cum vero soleremus conticinio Iucubrare, primo valde conterriti, quid rei esset, inquiri jussimus. Nec enim fletus tantum, sed ejulatus aut ululatus erat, per ipsum silentium noctis meditantibus ac insciis formidolosus. Postquam puerum istum sic querulari intelleximus, per vicinas
S amicas mulieres cum matre quam blandissime expostulavimus i
99쪽
mus, caveret, ne filiolo sito aliquid majoris mali accerseret, si ei in tempore prospici omisisset. At illa se plurimum excusans, uti se primarii Poliatri opera jam integro fere anno sine ulla ope adseveravit, nec aliam suspicionem, quam veneficii alicujus superesse, quae naturalibus nec dum remediis cedat. Displicuit ista excusatio, ideoq; denuo monuimus, videret saltem, annon sedibus quandoq; lumbricos aut vermes alios excerneret. Saepe enim ab istis ejusmodi inquietudines & insomnia horribilia excitari. Sed illa denuo negavit, fidem& prudentiam Medici sui celebrans, qui saepius exhibitis purgantibus etiam alvi exonerationes perlustrarit, vermes nullos conspexerit. Ita nocturni ejulatus quotidie procedebant, nobisq; audiendi erant, tempore quo nihil omnino audire lubuisset. Adsumsit autem quotidie ante lecti ingressum sera- pium de papavere, cujus ingentem copiam tanto tempore frustra absumpsit. Interea accidit, ut relictis his aedibus conducticiis, in nostras, quibus nunc habitamus, concederemus. Exacto semestri ipsa ad nos accessit, & adducto filiolo suo rogavit, ut si quid ipsi percurando commodum visum fuerit, praescriberemus. Nec mora, quamVis jam frequenter purgatus esset, lustratione tamen repetita, & deinde vermes necantibus
usi sumus, admixtis cardiacis & antepilepticis: quibus insignem umbricorum copiam ejecit,&deinde ejulare desiit.
D. GEORGII HIERONYMI VEL SCHII,
Superiori aestate, plurimae nobis diarrhoeae occurrerunt νsed adeo pertinaces, ut pleraq; remedia eluserint. Pleri B tamen profuit tandem Helmomii remedium, eX OVis
100쪽
neum & facile, & nemini injucundum, Iaude dignissimum.
Nemini non opem certam attulit. V. F. M. tamen philanio curata est cum bolo armen. cons papav. mixt. cui Ova illa Oxyrrhodina non contulerunt.
D. GEORGII UERONYMI VEI SCHII,
TuMORE L iEMIS FEBRICULOSO.FEbricul correptus N. I de molasto ponderis sensu sinistro
latere querebatur. Contactis hypochondriis tumorem lienis sat magnum explorare licuitia Hic quia nondum induruerat: applicito maiagmate ex Nicotiana , ad Hefimontis mentem , brevi tempore percuratus est. Sed jam ante illum Indi, Nicotius, Everartus, Caeteriq, Vim istam plantae agnovere, lit risu tradidere ,
D. GEORGII HIERONYMI VEI SCHII,
πια Ἱλην Vocat Hippocrates , diversam a fluxu alvi lubricita . i. a. tem, quae causam habet retentricis imbecillitatem. Haec lautem non tam fibrarum retinentium adfectus est, quam ven- I
triculi humoribus oppleti, & fermentatione laesa, ob ipsius se menti naturalis defectum aliquem. Hic autem praecipuus est, si potu quasi obtundatur. Sod A. V. accidit, sub canicula aestuosissimo tempore. Etsi enim moderatissime viveret, cum
