장음표시 사용
21쪽
quibusque vastitatem intulisset, huic nostrae glo
riae magnas Offudisse tenebras Videtur. Hanc quas generis nobilitatem a primo suo auctore, ac Parente Benedicto repetitam, nulla temporum , nulla hominum serie interrupta propaga- tarn uni fere e Omnibu Monachis habent, vere ut dicam, Benedictini, quorum hac nostra aetate Tu es , PRINCEps EMINENTISSIME, Decu atque Or
Simul ac igitur festum illum Anniversarium Diem nostris in Fastis celeberrimum sanctissimumque peregissem, statim Romam cogitabam, quo me divina illa vox jamdiu invitaverat BENEDICTI XIV. P. O. M. qui mihi suis pedibus advoluto, &bonam abeundi veniam imploranti, quum leniter arridens benedixisset, Abi , inquit, Ni Te Familiae
tuae Abbatem generalem perbred expectamus. Huc accesserant cohortationes tuae, quae admonebant, ut
ne cessarem , sed in Urbem OnVOlarem , quo praeessem absolvendae AEdificationi Alexiani Templi, quod erit, RiNCEps EMINENT 1ssIME, diVinae Beneficentiae erga nos, erga Romam ipsam tuae testimonium sempiternum. Sed ecce aliae ossicii mei rationes, quas sine quodam ii quasi i scelere a negligere mon possem ,
22쪽
o xviri oiubent ut Augusam Taurinorum me conferam cum ut contrOVersias quasdam de Sacra AEde
Parochiali S. Mariae Clavatio in Vercellens Dioeces nostrorum hominum fidei curae jamdiu commissa funditus tollerem, tum ut praesens ea Monasteria obirem , quae in florentissima SARDi-NIAE REGI Ditione sunt. Hic peto ab Te P. E. ut si quid hac in Epistola mea offendas, quod propter tenuitatem re-rtina, non satis dignum cognitione tua videatur, id potius largiaris consuetudini scribendi nostrae,
quam ut Occupationes tuas maXimas interpellare voluerim.
Hinc igitur octavo mensis Octobris die, Paulo Moisicinio nostrae Familiae Abbate Cancellario socio, & comite itineris mei discessi, & paucis vix elapsis horis in Casellum pervenimus, quod ab Agone Vicecomite Casella Eo nomen habet. Hoc mille passuum Mediolano abest, in eoque Monasterium situm est memoriae is nomini S. Hieronymi dicatum quod primus Mediolanensium Dux Ioannes Galeatius nostris Hieronymianis committendum curavit, qui certe illud majorem in modum ornarunt, atque auXerunt. Ejusdem Monasterii Familiae , quae non infrequens est, Abbas
23쪽
praesidet Veneralis, uti Vocant, Augusinus Medio lanensis e nobili familia Marsianorum , qui mihi ad Venienti issicia lumanitatis omnia praestitit,
Veni inde Mediolanum, Xceptusque fui perhumaniter in Edibus . Damiani ab Abbate Paulo Alexandro Serpontio atritio Mediolanensi , qui ipse jam Generalis nostrae Familiae Abbas fuit, &nostros illic summa cum prudentiae laude regit Monachos, qui neque pauci sunt, neque in obeundis nostrae disciplinae muneribus indiligentes.
At Mediolani quidem nihil mihi antiquius fuit, quam ut summa dignitate, & sapientia Vi
rum CARDINALEM PUTEOBONELLUM ARCHIEPISCOPUM
convenirem, qui ea me benevolentia complexus est, ut nihil fieri possit humanius. Cave autem putes, in illa congressione nostra ullum alium sermonem ab eo mecum habitum fuisse, quam de Te Ita multa mihi de magnitudine Animi tui, de Doctrina, de studiis optimis, praesertim Verode eximia liberalitate perjucunde narrabat, Ut miraretur e tot tantisque, & tam distractis sumptibus unum posse satisfacere, quibus multi vix possent. Commemorabat enim, nam nihil uarum rerum fugerat hominem ui amantissimum Bri- a lana
24쪽
xiana tua opera I magni splendoris, & multae impensae: Sacram Edem a principem a solo exaedificatam Episcopale Palatium Collegium Ecclesiasticum 3): Bibliothecam eleganter constructam ), Voluminum omnium plenissimam Neque silebat quid Romae fecisses, aut in nostro Alexiano Templo, aut in iis Vel S. Gregorii, vel S. Marci, Vel S. Praxedis uex, ubi multa
extant monumenta liberalitatis tuae, non ad Yigui praedicationem temporis, sed ad memoriam hominum sempiternam. Divinae hujus tuae liberalitatis testem jebat esse erolinum , ubi novum illud Templum, quod Catholici exaedificarunt, Tuis est pulcherrimis statuis ornatissimum ): esse avariarn, ubi decus ani talensis, quod est sane sanctum , atque apud ea Gentes religiosum,trui est non parva pecunia sublevatum 7 esse Salisburgum , ubi ad Monastici Gymnasii damnare sarcienda magnos sumptus fecisti esse Gotibingam , ubi magnum adjumentum attulisti is hominibus, qui propagandae sanctissimae Religioni 8)in tantis superstitionis tenebris navant omnem peram is laborem suum esse denique in omni fere Europa neminem , qui sibi persuaserit vel nostris hisce temporibus extitisse aliquem ex vetere illa Di -
25쪽
Disciplina Principum Ecclesiasticorum, unde exi mi bene , liberaliter collocandae pecuniae exempla peti possent. Habet, inquit, Brixia , habet Roma in s1R1Nio alterum CAROLUM BORRO- MEUM, cujus tantae Virtuti quum praeclarus sit
imitator s), nemini mirum videri debet, 1
quod ego de Sanctissimi Viri religioso Sepulcro
magnificentius Xornando cogitaVerim, ipse fere unus praestitit atque ea Ornamenta contulit, quae partim inchoata, partim perfecta esse non ignoras. Haec ille mecum, qui Tibi, RINCEps EM1NENTI SsIME, gratulor de uis hisce verissimis ac uastissimis laudibus Etsi enim CARDINALI PUTEO-AOMELLUs singulari Te benevolenti prosequitur
quod ejus sermo declarabat), tamen intelligebam equidem , quicquid dicebat non tam amicitiae, quam liquido veritati dare. Vidi namque ego ipse
Signa ex Argento duo jam palam collocata in religioso SANCTI CAROLI monumento reliqua jam inchoata belle procedere , in quod opus multa millia unciarum argenti impendisti , in iisque eleganter atque affabre faciundis elucere industriam atque artificium praestantissimi Caelatoris Antonii Petrae. Octo autem esse voluisti ex argento optim caelato, quae virginali habitu atque vestitu a re-
26쪽
e xxri ore ferrent simulacra Virtutum, quae non tam animum sanctissi in Praesulis exornarunt, quam 4ere ut dicam Tuum Io). Sed Vereor laudare praesentem per litteras Patere tamen, P. E. quod sentio libere dicere: Hae tuae laudes , quae sane maXimae sunt, non sunt ullo modo cum ea conferendae , quam ex aedificatione Templi Alixius es consequutus, si temporis, si loci, si personarum, si sinis ratio habeatur. Quae omnia attigi in ea Epistola a I), qua meum Librum de Templo, &Coenobio S. Bonifacit oe Auxit amplissimo Tuo nomini inscribendum, dicandumque curaVi eritque fomlasse aliquod aliquando tempus, quo plus otii nactus , hunc intimum animi mei sensum explicem fusius, atque Ornatius. Quod si hac in re erro, libenter erro , neque unquam ego hunc mihi errorem X torqueri patiar. Sed ut eo redeam, unde me non invitum tuarum laudum quasi aestus abripuerat Mediolano tum aberat COMEDPALLA VICINUD Ia), qui permultos ibi annos Galliae Cisalpinae , quae in Austriorum Ditione est, admirabili quadam laude prae- est. Sed illum jam ante conveneram mihi ad illius cognitionem aditum satis illustrem aperuerat SENATOR VERRius 13 homo ibi, PRINCEPS EMINEN
27쪽
Tiss1ME, non ignotus summo genere, & pari pietatate ac doctrina, plurimaque in tractandis rebus politicis industria praeditus. De PALLAVICINO autem 1 habeto: Virum esse animo excelso, iisque virtutibus, quae pertinent ad Rempublicam geren dam, ita ornato, ut in ejus dictis, factisque inguialis justitiam admirentur omnes, ingenium agnoscant. Haec X terna, & publica neque non laudabilia interiora ut ita dicam ipsius, atque domestica, quae facile cognoVi Studium artium optimarum cum militari laude conjunctum, propensionem in Litteratos singularem, facilitatem morum, suavitatem sermonis, liberalitatem, plenam praeterea elegantiae, dignitatis domum: Tum Bibliothecam optimis, & concinne dispositis Voluminibus refertam Cui Bibliothecae praefectum voluit esse Abbatem uadrium hominem certe eruditum, atque ut scis de Historia Poetica optime meritum Ι ). Mediolano igitur tertio Idus Octobris quum
discessissem, veni ad Monasterium S. Hieronymi nostrum, quod Novaria proxime abest cui Monasterio diligenter praeest Abbas Hieronymus ex nobili Novariensi Familia Morbis cujus Familiae nomen
nobis quidem jucundum est , propterea quod illi ejus -
28쪽
ejusdem Monasterii fundationem, aliaque permulta
beneficia referimus accepta Novariam administrabat MARCH1 SANCTAE JULIAE, Vir sane summus,
qui jam pro-Rege in Sardinia fuerat. Hic ubi accepit advenisse me, misit, qui ossiciose consalutaret, misit etiam munera satis large ad usum domesticum. Quare necesse mihi fuit illic morari postridie, ut convenirem Hominem in omni officio diligentissimum, eique, qua deberem, gratia agerem. Interim Urbem quum obirem natalibus celebrem Petri illius, qui propter ingenii acumen, varietatemque doctrinae Magister dicitur Sententiarum, Templum adii Gaudentio sacrum, cujus insuperiore parte Sacellum est ample, magnificeque constructum, ubi GAUDENT 1 ipsius Corpus a lon-'ga vetustate incorruptum arcophago asservatur ex nitida chrystallo argento illigata opere mirabili , omnibusque proponitur ad colenduim. At Idibus Octobris Vercellas quum appropinquarem, obViam habui Bertonium Abbatem Canonicorum Lateranensium S. Andreae, qui suo me curru Xceptum satis ossiciose coegit, ut apud se diverterem in Monasterio, quod haud scio an sit omnium illius Urbis clarissimum Templum enim habet ornatissimum, uti architectonices ratio illa fert
29쪽
fert, quam Gothicam appellant. Frons Templi
marmorea, atque ad aspectum praeclara: ortae amplae, plurimis suffultae columnis Turres quatuor singulari altitudine non minus Templi, quam Urbis ornamento. Quae quidem Urbs quam munita olim fuerit, apparet etiam e rumi moenium,
quae belli furor initio hujus seculi prostravit,
atque dejecit. In qua praeterea Urbe amplum est Xenodochium , QTemplum maximum magno EusEs1 dicatum, qui fuit illius Urbis Episcopus sanctitate conspicuus . Templi autem aedificatio quadraginta innititur columnis, cui tamen multa adhuc desunt ad ornatum, atque perfectionem. At in Sacrario multa est ad usum supellex, multique pretii, atque artis multae sunt Reliquiae Sanctorum insignes; sed nihil fuit, quod studiosius considerarem, quam Euangelii Cod ex celeberrimus 13)ipsius Eusebii manu exaratus, Miamini e argento caelatis illigatus , quem Codicem Mediolani ante annos quinque multae homo eruditionis Canonicus Ioannes Andreas Iricus vulgavit. ostridie ejus diei placuit eidem Bertonio Viro humanissimo mihi se comitem adjungere ad Alicis Vicum, qui millia passuum xv. Vercellis distat, nec procul abesta ago Cabaliaco, ubi animi causa rusticabatur P
30쪽
o xxvi otrus Solarius Vercellensis Episcopus , saneque commodum accidit ut inviserem, atque illo adjutore uterer ad eas controversia sedandaS, qua antea commemoravi ; qui mihi quidem visus est Vir humanissimus, atque egregio erga nos animo affectus. Decimo septimo Kalendas Novembris lava in Arcem non ignobilem praetervecti , Duriamque Flumen Ponte satis longo transgressi Augu iam
Urbem hanc non esse reliquis Italicis Urbibus dignitate, .splendore inferiorem, esse autem pulchritudine, elegantia quadam sua superiorem saepe audiveram. Est profecto ut dicitur nam & situ est propter Fluminum belle fluentium, atque Alpium longe assurgentium aspectum peramoeno, Maedificiis abundat publicis, privatis, sacris profanis, quorum descriptione nihil fieri potest in eo genere perfectius. Ampla praeterea porticus habet, frequentissima fora, directas vias, quarum duae praestant sane ceteris. Una a Porta Nova 16 incipiens ad magnificentissimam usque Regiam explicatur Altera a Porta Padana ad Vetus Arcis Regiae aedificium. Utraque autem egregiis utrimque domibus continetur, quae nihil habent asperitatis in forma, nihil offensionis in or