장음표시 사용
51쪽
rum educationi praeest nobilis Matrona gliuniu- quam ego huic pulcherrimae curae intentam visi, lavi in eodem ipso Conclavi, ubi e vita excessit VICTORI Us A MEDEUS II postquam Regno se abdicaverat, magni consilii REX, majoris, si meliorem quidem exitum habuisset. Monte Callerio Carinianum Veni, inde Caramaniam quae viginti millia passuum ab Augusta Taurinorum abest , ibique , uti mei muneris ratio postulabat, Templum, atque Monasterium nostrum lustravi, quod in Commendam, quam Vocant, traditum est Viro amplissimo Abbati Cassinio Opportune accidit, ut is abesset, nam perhumaniter illius in aedes receptus sum noster enim Abbas Co- fimus Monfortius Mediolanensis, homo sane frugi ac diligens ejusque Monachi ad octo, angustius illic habitant, quam existimari potest. Tum enim Vero, PRINCEps EM 1NENT 1ssi ME, desideravi liberalitatem Tuam & non semel quidem cum ipsis Monachi hunc ego sermonem usurpabam Quam melius & vobiscum ageretur, Filii, si hoc Coenobium QUIRINI mei, vel nostri potius fidei, ac pietati commendatum foret, nobiscuin etiam, qui tercentum quotannis philippeos nummos, subsidii caussa, mittere ad vos cogimur, praeter ea, quae e X tra mili-
52쪽
dinem subministrantum quo de insortunio quum ego diligenter egissem cum Rege, tam benigne illum erga OS IIectum Vidi , ut cogitationem suscepturum se diceret, daturumque operam ne anguste semper Monachi illi nostriis habitarent,
viverent. Utinam Regiae benignitatis cursum nulla quidem retardet rest Caramania, ubi pulcherrimam Marchionum Caressi Domum, amplumque Viridarium non sine delectatione perlustravi, infredum veni, quod in Ditione est Marchionum ad silensim , quorum humanitas, comitas, liberalitas nunquam profecto mihi memori excidet inde Racconisium, ubi aedes Principis Cariniani , atque Horti sane magnifici. Denique Augustam Taurinorum pridie Kalend. Novembris reversus, eo ipso die vidi anniversarium celebrari funus Vi CT OR 1,AMEDE II magno REGI. Sacrum ab Archiepiscopo peractum est adfuerunt Equites Sanctissimae Virginis Annunciatae, qui est Coetus omnium Nobilissimus, Principes Civitatis, Duces Praefectique Copiarum, quae hominum frequentia augebat speciem, ac dignitatem funeris. In ea taliae Civitate, Italiae inquam, nam sunt quos aut Italos esse pudeat, in quo miror hominum sua nimis contemnentium fastidium, aut
53쪽
quo desidero prudentiam: In ea igitur Civitate, quae haud scio, an omnium elegantissima sit, libentissime fui aliquot , ante ut dixi, dies,4 ea, quae ad visendum erant, pulcherrima conspeX omnia. Primum vidi equidem Regias aedes magnificentissimas, quas ut studiosius Observarem, mihi se socium praebuit Comes Grosso Caballius, qui iisdem aedibus praeest, Inagnae Vir humanitatis, magnaeque eruditionis . Est in aditu ipsarum aedium conspicienda insignis X aere Statua formam referens VICTORIS AMEDEId. quo marmoreo albo insidentis, cujus in basi hoc incisum Epigramma legi
D. VICTORIS. AMEDEI. BELLICAM FORTITUDINEM ATQUE INFLEXUM JUSTITIAE RIGOREM METALLO EXPRESSUM VIDES TOTUM ANIMUM VIDERESSI. VELOX. INGENIUM FLEXILEMQUE CLEMENTIAM EXPRIMERE METALLUM POSSET.
Noli autem , ῬR1NCEp. EMINENTISSIME arbitrari Velle me , aut omnino posse interiores aedium
54쪽
o L Jo Regiarum partes describere, supellectilem, quae multa est, lauta, pretiosa, Tabulas sive apbuelis Urbinatis , sive e X cellentissimorum Pictorum admodum raras, atque illustres, aliaque plurima Augusta Domus ornamenta ; id enim non Epistolae brevitatem, sed quasi voluminis amplitudinem de-ssiderat. Ol ea tamen praeterire, quae me in primis delectarunt, hoc est Tabularium potuisse invisere 4 Regiam Bibliothecam , cui praeest Abbas Uu- sellius, multae eruditioni S homo, multaeque comitatis. In eo )rrbi gorii Patricii Neapolitani S.Codices vidi triginta, quibus graecae ac romanae antiquitates continentur , quos Codices CAROLUsEMMANUEL Primus immortalis memoriae Princeps, ob summam erga Litteras voluntatem, duo de Viginti Ducatorum millibus comparavit Tum Mis- sale antiquissimurn , quo in Sacro peragendo usus est FEL 1 ille . , qui Pontificatu , quem sibi Patres Basileenses nimis cupide demandaverant, sponte se abdicavit ad pacem Ecclesiae restituen
Vidi praeterea Armamentarium cum ingenti apparatu machinarum, ac tormentorum, nec non omnis generis ensium missilium, atque telorum,
unde facile triginta millibus hominum arma sup-
55쪽
o ii Jopeditari possunt. Denique Vidi arcem Italicarum omnium munitissimam, quam quidem principio hujusce Seculi Galli, magni illi Arcium expugnatores, oppugnare quidem, at e Xpugnare nunquam potuerunt Ar est opere X tructa excellenti, pentagoni formam refert, quinque propugnaculis, totidemque interpositis lunatis munitionibus instructis sima , fossa , valloque circumdata , subterraneis etiam quam pluribus cuniculis non deficientibus Habet singulari artificio puteum, quo aquatum ire poterant Equi scalis per gyrum duabus, Waltera quidem ascensum, altera descensum praebebat facilem
atque percommodum. Haec, inquam, Omnia moram Taurinensem
meam mirifice delectarunt; at duo fuerunt, quae ut illic non libenter solum, sed ut gaudenti etiam animo commorarer esse cerunt, quaeque paulo diligentius Xponam. In ea Civitate, ubi publicum, & fama doctrinae celeberrimum Gymnasium est haberi solet oratio mense Novembri, qua Iuvenes, qui sane plurimi illuc studiorum caussa confluXerunt, commonentur, atque Xcitantur ad eadem studia alacriore quodam animo amplectenda. Huic ego orationi, quam de doctrina Platonis habuit eloquentis di simus
56쪽
o 11, Josimus Myacinthus Gerditius . interfui . ΡR1M cppsEM 1NEMTissIME: sedebat certo loco Excellentissimus Rei Litterariae Magistratus, cui praeerat Comes Cat- solus, homo si quis alius doctus, prudens, humanissimus, Min Republica gerendaeXercitatissimus: sedebant circum Doctores 3 suo quisque loco, ut aut doctrinae, aut Ossicii, aut aetati gradu antecedebant. Multa erat Iuvenum frequentia sed quod me mirifice commovit, id sane fuit, quod ex oculis, eae incessu, e sermonibus eorum Iuvenum facile intellexi, eo in publico Gymnasio raram illam esse maXimeque e XOptandam societatem pietatis atque doctrinae Te hujusce rei disceptatorem atque aestimatorem Volo . PRINCEpS EMINENTISSIME cujuS
mihi sensus non ignoti sunt, quique ea, quae sentis, praestas omnium maxime . Intelligis enim in Ecclesia pietatem absque doctrina non magnopere utilem esse ; at sine pietate doctrinam plerumque etiam obesse. arco Xemplis ut in re nimis clara. Quamobrem dici vi potest quantum animo affectus fuerim, quum Augustae Taurinorum litteras cum religione conjunctas esse apertissime cognovi. Quod
quidem acceptum referri debet Religioni Augusti Principis, qui in eam curam diligentissime incumbit. Utinam hanc doctrinae, religionis pulcher
57쪽
o iri, Jorimam conjunctionem in omnibus Christianae Rei publicae Gymnasiis aliquando conglutinatam vi deamus lVenio ad suavissimum congressum, quem habui cum Rgo Kalendis Novembris, qui dies mihi sane jucundissimus fuit. Nam iterum admissus ad Regem, ei librum meum o obtuli, qui tibi est inscriptus, Mimaginem ipsam tuam primo oculis legentium exhibet. Quid censes PRINCEps EMINEN- Tiss1ME ubi eam Vidit, atque e me audiVit, quam multa ibi nos, &Roma ipsa deberet ob antiquissimi, ac religiosissimi Alexiani Templi exaedificationem, quam de tuo fieri curasti Hic est, inquit,
vere Cardinalis, Cardinalium omnium Xemplum atque ornamentum. Neque Vero non haec verba tulit maxima admiratione rerum, quas & es sisti scripsisti, &quarum omnium consciuSerat REX . Habes. 1R1NE CARDINALIS, VirtutiS tuae amplissimum atque illustre testimonium, quod unum instar millium esse & potest, & debet. Quanquam id & conscientia ipsa tuorum factorum,d omnium
praesentium aspectu, ac memoria teste commendatur tu enim Vere es, uno re cui plurimae cones sentiunt gentes, Populi primariumsuisse Virum. Hoc de Atilio Calatino dictum 7 quam apte ad Te ip-
58쪽
o ii. Josum transferri possit, nemo non intelligit; nam
quamdiu Religioni, Liberalitati, Doctrinae a
bit honos , qui erit utique sempiternu , tamdiu vives ipse CARDINALIS EMINENTISSIME in omnium mentibus, atque sermonibus, tamdiu homines tui memoriam summa cum tua gloria retinebunt, eruntque permulti multis in terris, ubi tuarum Virtutum X tant Vestigia, semper qui te dicent a perenni, contestataque Virtute Majorum tuorum non degenerasse Te optimum Episcopum, optimum Cardinalem fuisse, conssilio, in genio, animi magnitudine, supra Omnes nostriae vi homines excelluisse, nihil Te sacrarum, nihil humanarum litterarum latuisse, Te doctissimum, Te humanissimum, Te sanctissimum fuisse incredibili continentia, innocentia, religione , pietate, fide constantia praeditum : humanitate, graVitate, prudentia sapientia praestantem denique liberalitate, ac munificentia tanta fuisse, ut nihil habere Te, nisi quod a Te haberent homines, nulla re frui,
nis qua ceteri a Te donati fruerentur, XistimareS. Haec , inquam, Omnia posteri homines, qui memoria repetent, nos felices arbitrabuntur, quibus tuarum Virtutum tam Ycellenti bono frui licuit Vereor Tecum per epistolam colloquens ,
59쪽
quas praesentem laudare sed quamcumque vel ut1
aberrationem mea quaerat ratio , nescio tamen quomodo redit semper ad laude,TUas. Quamquam attestatio tanti REGIs, cujus mihi nomen gravissimum
sanctissimumque est, id facit, ut aliquibus videri minimi debeat plus in uis laudibus, amori erga
Te meo, quam Veritati, ac meritis tribuisse . Sed de his hactenUS.
Ergo quum ad Sardiniae REGEM , atque ad Sa-haudiae DuCEM Filium non semel admissus fuissem, multa mecum de tanta Principiant benevolentia, Civium humanitate cogitans Augusta Taurinorum octavo Idus Novembris discedo, de Oppidum Clavasium remeans venio ad Vicum oris, ubi rursus ab optimo Viro Eusebio Bertonio Abbate Lateranensi satis liberali hospitio acceptus sum. Postridie Augelium 8 versus iter instituo, eamque Urbem mille passus longe praetervectus ad nostrum
S. Hieronymi Monasterium pervenio , quod in altiore, atque aspero monte positum , satis aptum Videtur esse iis, qui ex hac hominum frequentia insolitudinem sese conferunt,4 Monasticam vitam vivunt. Illinc ad Parochialem Ecclesiam S. Mariae in Clavati Visitandam e more veni, quae ad radices montis posita, nostra est in nostrisque ante habitaba-d tur,
60쪽
tur, quam noVum illud Monasterium in excelsi tale montis aedificatum fuisset, atque ibi magnae mihi voluptati fuit, Omnem aliquando controVersiam sedatam esse, quae mihi itineris caussa fuit.
Quinto Idus Novembris ori os tandem montes superare coepi, Via satis longa, octo ferme passuum millia, eademque lata, injectaque glarea optime munita, atque adeo perfacili, & commoda illa euntibus, qui magno semper numero sunt propter Loci religionem , in summo enim montium vertice aequata est agri planicies, ex qua Templum magnificum assurgit marmoribus Ornatum, &4Orticibus undique in chim. Templo adjacent Sacella unde viginti ad Loci prospectum apte, Ornateque disposita. AEdes praeterea sunt Sacerdotibus triginta attributae, qui Sacris ibi assidue operantur; multa etiam hospitia , quae peregre advenientibus patent. In Templo autem Sacellum est, rustice quidem constructum , quod operis vetustatem ostendit, idque manu ipsa Sancti Eusebii Vercellensis
Episcopi factum esse, junt, quum minaS, terroresque Arianorum fugeret Colitur ibi Virginis Simulacrum s summa, atque antiquissima religione praeditum, quod ferunt artificio esse perfectum Lucae Euangelistae Collucet late Simulacrum gemmeis