Vicennalia sacra peruviana sive De viris peruvianis religione illustribus : hisce viginti annis gloriosa morte functis.

발행: 1788년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Die i. Ian. i 788.

IMPRIMATUR

F, v. Λ. Cavalloni Vic. Gen. S. CT Ferrariis Die q. Ian. I

D. Laurenti Vic. Gen.

22쪽

INDEX

P. Balthasar de Moncada Par. IIIoannes de Checa 3r P. Iosephus Reysnerius P. Felix de Silva ε P. Franciscus de Ribera γνP. Iacobus Perea 41 P. Petrus Ligarraga IOIP. Michael Rodrigum HoR. D. Balthasar Μarquesius Iar R. D. Antonius Claramuntius Emmanuel Quiros 1 PR. D. Antonius Sestierius 1 8 R. D. Ioseph Corsos 1 9 R. D. Bonaventura a S. Vincentio 37 R. D. Paschasius Ponze .

23쪽

PRAEFATIO

I E magni interest , ne interdum de virtute vl0riemur, eorum n0bis ante oculos exempla cr bro Objicere, qu0rum n0n modo aetatem c0nsecuti, sed consuetudine 'etiam , ac familiaritate usi sumus . Horum scilicet gestas res eximiae plus sunt habiturae apud nos virium, ac roboris, ut et ignaviam s0c Ordiamque nostram castigemus ; et ad ardua quaeque accendamur, prae illis eXemplis , quae ab viris egregiis quidem , omnique laudum genere ornatissimis accepimus, sed queis temporum, l0corumque longinquitas tantum detraxit apud nos imitationis,

quantum attulit justissimae admirationis . Quis est enim , qui non jure miretur Ap0stolicos illos primae aetatis Viros; illos solitudinis abditissim id cul-t 0res, qui , ut verbis Apostoli utar, circuigrant in melotta , m pellibus caprinis , egentes , a Giati , afflicti . : in solitudinibus errantes , in m sntib J ,

24쪽

ct speluncis, et tu cavernis terris λ Qui dissicillimes labores, gravissimaque pericula inhiantes terrenis sese omnibus , cogitationibus etiam spoliarunt. et solum sibi Deum, proximorumque unam salutem proponentes impavidi aggressi sunt , quae humana natura refugere , et quibus praeferre mortem etiam acerbissimam soleat λ Ut vero admirator iste ab eorum sequendis vestigiis , capiendsque eXemplo immunem sese eXistimet , quanta solet incrdinatus nostri amor ab temporum diversitate , atque lecorum quanta ab h0diernis m0ribus , ac disciplina causare λ Perinde ac si1 taculorum cursus divinam gratiam, cu)us illa opera sunt , imminuerit : molliorcue usus vires spiritus extenuarit , ac pr0pe e X tinXerit. ΙHorum nihil in rebus iis gestis obiicitur , quarum vel testes fuimus Oculati , vel consuetudine , contubernioque eorum usi lumus, qui earum nobis cxemplum reliquerunt. Quis enim potest excusan ignaviae , socor diaeque nostrae esse locus , cum fateri debeamus, totum nus inter , et illos discrimen non aliunde , quam ab ignavia nostra esse repetendum ; instructos nos a Dunde fuisse , ut quantam illi furtiter agendo , patiencioque laudem consecuti sunt; eandem et ias S consequeremur, segne Duue nos in superandis iis difficultatibus eκtitisse, de quibus ipsi adeo gloriose triumpharunt . Atque hac cogitatione, eX probatione etiam validissima usos se

25쪽

cum fuisse egregios Religionis nostrίe Haeroas , ut ad omnem virtutem inflammarentur , plurimis e Xem

plis erudimur, quae in Ecclesiasticis fastis passim o Currunt . Eadem sacrae philosophiae magistri alumnos su0s corroborari, atque ad ardua quaeque amplectenda excitari posse semper existimarunt, e Xem

plum secuti Mag. Augustini, qui, ut memoriae posterorum ipse reliquit, hac c0gitatione et sui pudore maximo suffundebatur , et vires inde accipiebat ingentes , ut segnitiem encuteret , Deumque ad altissima vocantem sequeretur. Ex duplici itaque hocce fructu , quem reS aliorum p aeclare gestae afferre solent memoriam earundem serio repetentibus , cum primum iacs ipsicae peri mus uberrimum , ac coacti fuerimus igna-Viam , socordiamque nostram crebro confiteri ut eodem semper admoniti ad alterius fructus ad e- quendi spem maximam adduceremur , litteris mandare aggressi sumus quae ab sociis quondam nostris

accepimus virtutum eXempla, e X qui b S cognoscere facili negotio pussumus eXiguitatem nostram, et ad dissicilia quaeque subeunda vehementer insὶ mari. Uti iusque autem commodi , atque utilitatis cum plurimum percipere nos posse e X istimemus e X egregia eorum vivendi ratione , qui domi , qui in urbibus frequentissimis, qui inter gente S e X cultas ac moribus mites strenue operam suam posuerunt, nobisque virtutum omnium exempla relique sunt

26쪽

6 uberiorem copiam nobis , Id dicio nostro , exhibent Apostolici illi viri qui illustrandis infidelium mentibus, et ad Ecclesiae gremium reducendis operam

Omnem conserebant.

Hi si quidem viri fuerunt, qui cum humanae naturae termine S omnes praetergressi fuisse videantur, eandem multo gloriosius illustrarunt, quam qui sive bellica, sive doctrinae laude apud ethnicos clarissimi cum fuissent; divinis etiam honoribus digni existimati sunt; cum eam animi magnitudinem ostenderint, quam p isci illi ne mente quidem suere consecuti. Namque terrenis se bonis omnibus exue re, Valedicere aeternum patriae , prepinquis, amicis, familiaribus, comi, doctoque contubernio, quo nihil esse 1olet in vita charius, jucundiusque sapienti; itineribus sese committere longissimis, ignotis, laboriosissimis, in quibus fortuitus victus, isque miserrimus , quem vel radices ignotae, vel arborum fructus ignotiores obtulerint; aquae e X trema quandoque inopia; hospitium nullum , nullumve tugurium , ducendae sub dio noctes , temporum inclementiae omnes sustinendae; assiduum ab ferocissimis belluis, venenatisque animalibus imminens vitae discrimen, penetrare in gentes ignotas, interdum barbaras, e X ternorum sanguinem crudeliter sitientes, inter easdem versari solum, inermem, nulla externa commendatione munitum, scientem etiam quam sit gens illa et natura sita volubilis , atque inconstans

27쪽

Istans , et quam acriter soleat ab infernis hostibus

adversus sacros ministros exacerbarie haec ejus naturae lunt, ut illam praeses erant animi magnitudinem , quam praeter religionem christianam , aet; is Omnis ignoravisse videtur. Eadem vero n0bis, si quid ipsi videmur pro salute pro X imorum pro Curanda gessisse, talesia, tamque e Xiguam lAbOium , sudorumque noli rorum imaginem nobis exhibent , ut nihil ex illa gloriae , plurimum certe animi demisias0nis hauriamus; excitemurque ad sortiter sustinenda quae nobis adversantur haud grandia ab sortitudinis illius conspectu , dua socii quondam nostri disia scillima aggressi sunt , tantaque constantiae laude

superarunt.

Illustrium talium Virorum . qui despectis terrenis Omnibus rebus, ac humano prope comercio omni, excolendis silvestribus populis insudabant , triginta circiter extremis temporibus recensebat Provincia olim Peruviana dicta in solo tractu illo vastissimo, quam regionem MOY enssium appellamus , et cujus fines ignoti adhuc sunt, ignotae etiam naticiae S , a quibus incolitur. Ab ex ad hi saeculi anno octogesimo secundo , quo in eam regionem penetrarunt Socii Peruviani ad nostri se Xagesimum octavum nationes ferme quinquaginta inventae sunt moribus , ac ser-rno ne valde in se diversae : extructa immensis laboribus, atque sudoribus oppida duodeviginti , in quibus Christianae Religionis alumni, et Hispali en-

28쪽

sis Regis clientes ad multa millia censebantur. Hos sylvis abditissimis eductos sacris , profanisque moribus erudiebant socii; edocebant non verbis solum s quae apud illas gentes haud multum habere roboris scient ) sed factis , exemploque suo terram

colere, lateres esDrmare, arteS mech Rnicas ceteras,

quibus carere bene constitutum oppidum maximos ne detrimento n0n potest; ed Ccti autem non modo e Xequeb intur imperata, sed eadem per sciebant etiam; namque gens illa quanto est ad inveniendum tardior, atque dissicilior, tanto in inventis imitandis perficiendisque est promptior . Messium , laborumque fructus omnes in commune conferebantur

commodum, cum Omnia essent fidelibus illis com . munia, nec ullus e0s inter esset, qui vel divitiis, vel paupertate distingueretur. Singulis familiis quotidie ad victum necessaria ob unde dividebantur nul-

lo discrimine aegris exceptis, quorum p aecipua cura erat ). Cultum corporis omnibus eJusdem generis publica res familiaris subministrabat , ex quo capite vitia, ac perturbationes plurimae, Odia, atque discordiar, lites, et furta, quibus justitia, charita S, paX, et tranquillitas concuti , ac labefactari apud nos tam crebro solent, mala erant apud nationes illas prope ignota, cum prodire haec ab infausta cupiditatis radice sciamus, cui in illo sequali omnibus regimine nullus patebat aditus . Quae pensitanda erant Cath0lico Regi , statuto tempore vecti-

29쪽

vectigalia , ea , nullo Privat0rum incommodo publica res pensitabat . Quamvis autem populi illi hac sub regula felicis sint judicandi essent, multo feliciores jure ex limabantur Ob christianam eruditionem, qua summa assiduitate excolebantur . Erant omnes evangelicis institutionibus mire eruditi , neque solum quae praecepta sunt, sed quaa etiam consuluntur, acri contentione eXequebantur . Summo mane antequam ad diurnam agrorum Operam se conferrent, conveniebant coloni in templo, adstabant Sacerdoti ad Aras facienti, precatoriam coronam B. Virgini omnes simul offerebant; catechismum uno ore recitabant. Qui in oppido restabant pueri praecipue, fanDinae , puellaeque omnes praeitabant eadem medio mane . Templorum non nitore modo, sed etiam magnificentia cum mirifice delectarentur ne ophiti illi, nullis parcebant laboribus, ut ea essent numeri S Omnibus absolutissima . Ditissima amabant sacra st mel

lectilia , utque festi dies solemni omni pompa colerentur, nullum erat instrumentorum musicorum genus, quod non solum quaererent, sed uti etiam eodem in musicis concentibus egregie discerent. Itaque qui populos illos invisebant Episcopi stup0re corripiebantur, cum viderent religiosas res in illis abditissimis, silvestribusque nationibus tanta de VO-ti0ne , tantaque majestate tractari ; nec temperarea lacrimis poterant, quas et recens illa pietas e X ci-

30쪽

tabat dulcissimas , et C ebat uberrimas veterum aliorum christianorum iisdem in rebus socordia . Erant utraque secra et profana populis illis omnibus communia , cum eadem omnes lege erudirentur: itaque, qui alterum e X illis oppidis lustrasset, qualis esset reliquorum status e X eo solo plane intelligebat. Institutum populum civili ista, atque ecclesiastica forma sudoribus illis, atque immensis laboribus, quos facile quisque sibi persuadebit, cum religiosis istis, ac civilibus moribus imbuendi essent h0mines, qui tot annos sylvestri libertate obduruerant, ac percalluerant , statuto temp0re pr0prio Epit copo tradebant socii, ut is genti illi curi0nem provideret, a quo in p0sterum regerentur; ipsi novis adquisitionibus accingebant sese .' penetrabant in remotissimas sylvas, perque perr Upt0S montes irrumpebant in regiones illas, in quibus latere sylvestres gentes intellexerant, vel poterant etiam suspicari . Hac agendi ratione lab0riosissima, crebrisque vitae periculis circumsepta , reipublicae christianae terminos plurimum amplificaverant Socii ; evangelicique luminis fulgore illustraverant nationes fere innumeras paulo ante sibi solis notas , ereptasque in sernis hostibus in tutissimo christianae Ecclesiae gremio collocaverant . Quarum rerum gestarum laudem , animique magnitudinem si quis dixerit immenso prope intervallo maJ0rem ea, quam celebratissimi or

SEARCH

MENU NAVIGATION