장음표시 사용
51쪽
mentisque firmitate exequi statuit , ut nemo eum maxima sine admiratione intueretur , a Udiretque alios hortantem incredibili animi robore , ut oblatam crucem alacri, atque hilari animo susic 'perent. Et sane quis humanum existimare poterit , tantae aetatis virum assiduis laboribus fractum . acerbissimis cruciatibus ultro suscepi S prcpe eX tinctum , corpore adeo incurvato ut genua pi pe fronte contingeret , non m OVeri , cum et relinquere iuberetur natale solum , in aliam mundi partem remotissimam navigare, valedicere populis illis, quos t0t, tamque diuturnis laboribus , sudoribusque excoluerat, atque innumeris incommodis se Se committere, quae vigenti aetati solent plurimum afferre neo otii ZEquidem regii ministri tantum animi robur in
eo corpore adeo fracto et si v chementer admirarentur , arbitrati sunt nihilominus humanitatis jura postulare, ut talis vir ad subeundam ceteris communem sortem minime cogeretur. Iussus est igitur P. Balthasar cum aegris alio demigrare , remansu rus in illis regionibus quousque ab morte non longinqua raperetur . At ille qui toto vitae tempore communibus duci legibus semper optaverat , benesciumque omne repulerbi , nihil praetermisit. quo
persuaderentur regii ministri, posse se Regis imperata exequi plenissime, nec dubitare sociorum suorum cor sortium , ac contubernium eas ipsi vi essubministraturum , quas minime posset ab fracto
52쪽
corpore sperare . Haec cum magno animo inpereret, per su a sit tandem . Conscensa itaque navi mari S, terraeque labor bus commisit sese omnibus , copctus
deinde est aliquamdiu Carthagine immorari , ubi
fractae vires paululum rescerentur , quod urbis illius Praetor singulari humanitate studuit ut adsequeretur. Refectis quoquo modo viribus cum sibi satis firmus videretur; Praetorem instare non destitit . ut cito prosequi navigationem suam liceret ; cum distractio ab suis esset ei quocumque morbo molasti 0r, morte etiam ipsa acerbior . Annuit iteratis precibus
Praetor, et conscensa rursus navi, praeeuntes socios
sequebatur Balthasar; paucis vero diebus postquam a portu solverat, correptus est morbo gravissimo . Quanta Jucunditate mediis in illis tribulationibus mortem praestolaretur, non facile diverim, cum in illa aetate tantum de se sacriscium offerre Deo p0-
tuerit, et crucem arripere, qua nullam subiret graviorem ; nihil scilicet licibuerat in vita sua chariusquam dulcissimam matrem Societatem , ad quam vocatum a Deo fuisse maximi semper beneficii loco habuerat ; hanc vero sedibus suis extractam , avulsam , eX talem intuebatur plenissima cum divina Voluntate consensione . At ingravescentibus moibi viribus cessit tandem natura; et exilii lege solutus ad coelestem patriam evolavit mense Aprili an . t 768. relictis n0bis tot virtutum exemplis, et nominis sui commendatione singulari.
53쪽
Ara vacae, quod Murciani regnI oppidum est magni in Hispania nominis ob crucem divino beneficio oppidanis illis ab caelo demissem , maXimaque apud p0pulos religionis, natus est Ioannes zo. die
Iulii i688. ab parentibus, qui fortunarum tenuitatem christianis virtutibus , summaque morum honestate cum coniunxi ssent ; erant popularibus su ζset e Xemplo , et honori. Acceptum ab Deo situm ita a teneris erudierunt , ut timorem , amoremque Domini in eius corde altissime infXefint. Grandiusculus primis litterarum elementis ut imbueretur ad scholam missus, ea dedit ingenii experimenta, quae impellere parentes potuissent, ut filium si,nerent in suscepto curriculo ad maiora contendere, nisi ab rerum domesticarum angustiis coacti siliginteundem ab litte iis ad agrorum cultum revocare .
Libris itaque valedicere iussus Ioannes novam Vi ndi rationem pari contentione suscepit , optime intes gens , sibique persuadens , hanc esse , qu3M ab se Deus requirebat operam, in qua fideliter eXe-
54쪽
quenda esset reposta beatae sortis spes omnis. Fu- lebat igitur otii vel umbram , et ut parenti laborum suorum comiti , ac flacio opem quam posset maximam ferret, suscipiebat qtiae cumque gravissima. Quae labore, ac sudore quaesita ab divina Largitate ambo accipiebant, in domesticos usus vertebant , quaeque abundabant magis , ea vel in seris vicinis vendebant , vel deserebant ad nundinas, ut
eorum pretio alia sibi providerent, quae domesticus usus postulabat . Hac industria laboriosam sane , sed tranquillam ducebat vitam Ioannes procul ab iis
vitiis, quae cum otium consequantur, sunt in aetate juvenili criminosa non minus, quam crebra. At interea casus inopinus eum ab illa vivendi ratione ad longe aliam pertra Xit. Iumenta sliquot quodam die frumento cum Onerassent, viae se commiserunt ambo vendituri illud in nundinis , et empturi , quae sibi, suisque erant opus . Intercidebat viam torrens , qui saepe prope
siccus, montano tunc largo imbre tumidus excurrebat, supraque ripas alte effundebat sese. Uterque vero rati tantam non e sse aquarum altitudinem ,
quae trajici vado non posset, iter prosequuntur. Se-IO adm0niti sunt erroris, cum nempe declinare tarn periculum non possent, et ab rapidis aquis deferri sentirent, sublata omni facultate, ac spe etiam ripam ullam arripiendi . Humano omni auxilio destituti in adeo manifesto vitae discrimine, se, suaque
55쪽
omnia div nae Providentiae committere , implorare su pernam opem, precari, Obtestarique Angelos custodes serventis Isimis votis; cum ecce mediis in aquis egregiae formae iuvenem intuentur , qui dulcissimis eos verbis ad spem Omnem excitabat , arreptisque habenis, primum jumentum ita duxit , ut cetera quam tenere viam deberent , edocerentur , atque in tuto littore omnia collocavit. Hic dum ab tanto periculo incolumes juvenem requirunt, quem iustis gratiarum actionibus prosequantur , neminem Viderunt, neque dubitarunt angelico auxilio reseris
re acceptam communem incolumitatem.
Hocce divinum beneficium cum diu , noctuque mente Versaret Ioannes, et custodem Angelum assiduis gratulationibus assiciebat, et ossiciis cogitabat prosequia implioribus. Ab summo illo periculo edoctus,
terrenas omnes res despicere caepit ardentius, eamque
vivendi rationem cogitare, in qua arctius conjungi Deo posset. Itaque capessendae religiosae vitae desiderio, reliquit paternam domum , seque Matri tum contulit, ut inter Societatis Iesu Tyrones adscriberetur: cumque Provinciae illius Praesidi vota sua exposuisset ;daturus sui experimenta iussus est inter samulos domesticos versari, subire horum onera, obire ministeria et infima, et gravia, voti compos faciendus cum Praesidum desideriis fecisset satis. Excepit promptissimo animo imperata omnia Ioannes , versatus est in laborioso, et humillimo ministerio ala-
56쪽
criter, quamvis spei suae term nus, quem vehementer optabat, quemque haud longe abesse arbitrabatur, quotidie remotior fieri videretur. Namque in ea patientiae, humilitatis, laborisque exercitatione versatus est plures annos insigni eorum , qui eius conscii erant vocationis, eXemplo, cum neque ipse datam ab praesidibus fidem urgeret, et munere duis
dum functi essent suo, qui dederant. Tandem ab Provinciae Praeposito iussus est Tyronis vestem induere, et prima ponere religiosae professionis sundamenta die XX. Feb. III 8.
Nihil est necesse dicere qua to spiritus servore
novam vivendi rationem susceperit , qui ad eandem tanta solidarum virtutum exercitatione proluserat; quantis Deum prosecutus fuerit glatiarum actionibus, quod eius beneficio ad optatum salutis portum appulisset: ut in iis referendis totus ad moriatem usque constanter exerceretur , id apud se statuit: ab illis quae ei in jungerentur ne latum quidem unguem deflectere, 'opem ferre proximis quam posset maximam difficillimis etiam in rebus; et Deum in omnibus sequi, Eique adhaerere plenissimo corde, assidua caelestium meditatione quocumque in opere versaretur . Silentium inde colebat studiosissime , pbstinebatque ab omni in alienum conclave ingressu quoties ministerii sui ratio non postularet. Siquid temporis vacui nanciscebatur, id totum vel
meditationi, vel spirituali lectioni tribuebat: quid
57쪽
quid iuberetur arduum, ac insolitum aggred ebatur confestim, namque religionis ministeria Omnia non alia , quam obedientiae regula metiebatur, et sibi persuadebat, Deum imperantem et vires, et mentem abunde daturum, ut imperatis satis plenissime faceret. Hanc agendi rationem Ioannes Tyro suscepit, ab eadem diuturnae vitae tempore nunquam
obstrinxerat sese religionis votis, cum in matri tensem curiam advenerunt Peruviani Procuratores
inde Romam profecturi , ut cum universae Societati Praeposito de Provinciae rebus , statu, novo SO-ciorum delectu ad missiones transmarinas pro more agerent . Hac occasione subit in mentem Ioanni fieri posse, ut e)us opera minus esset inutilis in illis regionibus quae temporalium coadjutorum inspia laborarent . At ne inconsulto quidquam hac in re decerneret, neve in tali negotio quidquam praeter divinam gloriam praese ferret ; integrum negotium assidua magis oratione , serventioribusque precibus Deo commendatum, Praepositi Generalis arbitrio
commi sit, ratus divinam voluntatem eX eJuS consilio esse intelligendam . Addictus Peruvianae provinciae cum plane cognosceret quantis se laboribus committeret, divinum robur, auxiliumque implorabat ardentius, solitisque religionis exercitiis nova
alia addebat, ut sustinendis arduis dissicillimisque rebus esset paratior. Hoc instructus spiritu naviga-C a tionis
58쪽
tionis incommoda, molestiasque aggressus est alacriter, sibi persuadens ossicii sui esse reliquis Sociis quamcumque ferre opem. Id unum prae oculis habebat, nulli deesse, omnibus praesto quantum valeret opitulari, neque ab ministerio absistere aliorum obmurmurationibus , ingrato etiam anim0 , cum quae ageret solius Dei intuitu a se praestanda cognosceret . Quare etsi saepe ut sunt crebrae in diuturna navigatione molestiae, et communia fastidia) pro praestitis ministeriis, alicujus objurgationibus , exprobationibusque exciperetur amaris, nihil
propterea ab instituto suo remittebat , rem totam ad Deum referens, quam sciebat rectae mentis suae, optimaeque voluntatis esse conscium. Neque tanta alacritas, et in ministrando constantia poterat non
videri mirabilis iis etiam, qui utramque modis Omnibus insectabantur, quique paululum ab tedio relevati, virum de se optime merἰ tum summis laudibus prosequebantur. Sex mensium navigatione superata, ad Callai portum appulit, cumque dies aliquot Limae substiti Lset, quo tempore fractae vires reficerentur , domesticis rebus rusticis destinatus est . quo in munere eum summo mane servos ad diurnum opus eXcitare deberet, eisdemque praeesse; surgebat ipse e strato suo multo maturius, ut praescripta ab instituto societatis meditandi hora muniret sese ad certamina toto die subeunda ; cum versari inter eos ne
59쪽
eesse esset, qui m0ribus , corporis habitu , verbiuetiam possent ei alicujus esse offensionis . Urgebat ab unoquoque operam, aderat Omnibus tanta in Odestia, ut vel ea sola audaces, procacesque cohiberet: Dei, Iesu, Beatissimae Virginis nomina iterabat crebro eximia religione, ut operarii illi eorum recordatione ad justa ossicia revocarentur , et ab Verbis omnibus minus quam par est, honestis omnino abstinerent.
Cum hic agendi cum rusticis illis, ac silvestribus hominibus modus ab iisdem etiam maxime commendaretur , et ut vir eximiae virtutis celebraretur Ioannes ; iussus est ab praesidibus in urbem Limam remigrare, et in Tyrocinio praelucere adolescentibus virtutum omnium exemplis, emptoris interea partes sustinens , promi deinde, uibus in muneribus et quanti faceret religiosam paupertatem palam ostendit, et quanto studio praescriptas ipsi regulas exequeretur. Versabatur in Tyrocinio perlibenter,
nec minori tyronum commodo, qui eius opera d0mesticis in rebus solerti, ac diligenti reficiebantur, et ad virtutes omnes sectandas eiusdem exemplis mirifice excitabantur; cum eum intuerentur modestia, animi demissione, plenissima regularum cust0dia ferventissimo cuique antecellentem. Haec vero
eadem praesides impulerunt ut Ioannem, in Regium Nobilium Collegium demigrare juberent Ianit0ris munUS ea in domo subiturum , quod esset summi C 3 mG-
60쪽
0 menti , nec nisi probatissimo committendum . Erat frequentissimum illud Collegium in quo et urbani. et totius regni pueri ingenui erudiebantur non litteris scientiisque magis , quam religione , ae artibus quae nobili generi decori esse debent , et ornamento . Vir in externis etiam exercitationibus cordis solitudinem quaerere solitus, rumores fugiens omnes , qui animum mentemque possent ab persectionis consequendor studio revocare, plane cognovit quot quainque assiduis distractionum fluctibus eo
in munere versaretur; at obedientiam ceteris omnibus cum anteferret, divino auxilio silenter innixus subiecit se oneri, quod existimabat viribus suis multo gravius. Equidem si umquam quanta . quamque frma eius esset virtus apparuerat , hocce certe in ministerio facta est manifesta, cum plene, communique probatione satisse cere ei nemo possit , qui fidelitatem
maXimam maXima cum comitate ; summam integritatem modestiamque summa cum facilitate , inflexilem constantiam eximia cum prudentia non coniunxerit . Superiorum votis uberrime respondere ,
veluti divino imperio sibi proposuit Ioannes, nec aliter fieri a se posse existimabat, salvo, atque incolumi officio. Quod quam sit copiose consecutus
et collegarum erga eum amor ac observantia , et praesidum de eo opinio ac sententia comprobarunt, qui Ioannem ad Octogesimum prope aetatis annum