Titi Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt omnes ..

발행: 1779년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

231쪽

dellant omnia autem haec aperta me muro . e. I. loca sunt adgredi jubet. Quum Rntu Un -----dique terror urbem circumvasisset primo tyrannus ad clamores repentinos ad nuncios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus , aut ipse obcurrebat , aut aliquos mittebat. Deinde, circumfuso undique pavore , ita obtorpuit, ut nec dicere quod in rem esset, nec audire posset nec inops modo consilii, sed vix mentis compos esset.

XXXIX. ROMANO primo sustinebant in

angustiis Lacedaemonii et ternaque acies tempore uno locis diversis pugnabant. Deinde,

crescente certamine , nequaquam erat proelium par Missilibus enim Lacedaemonii pugnahant, a quibus se magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles in quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. Nam propter angustias loci consertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur tela, spatium habebant e sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. Itaque ex adverso missa tela, nulla in corporibus, rara in scutis haerebant. circumstantibus ex superioribus locis qui

232쪽

U. e. 17. dam Vulnerati sunt moX progressos jam etiani ex tectis non tela modo, sed tegulae quoque, inopinantes perculerunt. Sublatis deinde supra capita scutis, continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus, sed ne ad inferendum quidem ex propinquo telum loci

quidquam esset, testudine facta subibant. Et prima angustiae paullisper, sua hostiumque

refertae turba tenuerunt postquam in patentiorem iam urbis paullatim urguentes hostem processere, non ultra vis eorum atque inpetus

sustineri poteranti Quum terga vertissent Lmcedaemonii, istas fuga superiora peterent loca Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet, circumspectabat Pythagoras quum a cetera animo ossicioque ducis fungebatur, tum Vero unuS, ne cape retur urbs caussa fuit Succendi enim aedi Sisee n ficia proxima muro jussit. Quae quum mo- ' n mento temporis arsissent, ut adiuvantibus domus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta nec

tegularum modo fragmenta, sed etiam ambusta tigna, ad armatos pervenire, cilamma late fundi, fumus terrorem etiam majorem, quam periculum, facere. Itaque & qui extra urbem

233쪽

erant Romanorum, tum maxime inpetus a G. c. 337. cientes, recedere a muro AEVI Jam

traVerant, ne incendio si s tergo oriente intercluderentur ab suis , receperunt sese. Et Ouinctius , postquam quid rei esset, vidit, sed piunt receptui canere jussit. Ita jam a capta prope urbe revocati redierunt in castra. XL. QUINCTIUs plus ex timore hostium, quam ex re ipsa spei nactus , per triduum insequens territavit eos; nunc proeliis lace sendo, nunc operibus intersepiendo quaedam ;ne exitus ad fugam esset. His comminationibus compulsus tyrannus Pythagoram rursus oratorem misit, quem Quinctius primo adspernatum t excedere castris jussit. Deinde suppliciter orantem , advolutumque genibus, tandem audivit Prima oratio fuit omnia V

Nabide.

permittentis arbitrio Romanorum dein u), quum a Velut vana, me effectu nihil proficerent, eo deducta res est, ut his conditionibus, quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, inducia fierent: pecuniaque obsides accepti. Dum obpugnatur tyrdis:

234쪽

V. Is7. US, Argivi, nunciis aliis prope super alios adferentibus, tantum non jam captam Lace-ips daemonem esse, erecti ipsi, simul eo quod βῆς μ'ς Pythagoras cum sarte validissima praesidii excesserat, contemta paucitate es rum , qui in arce erant, duce Archippo quodam, prae sidium expulerunt. Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt Huic laetitiae Quinctius super-Venit, pace data tyranno, dimissisque ab Lacedaemone Eumene, Rhodiis,in L. Quinctio fratre ad classem. XLI. LAEΤ civitas celeberrimum festorum Nemra dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die

1tata propter belli mala praetermissum , adventum Romani exercitus ducisque indixerunt, praefeceruntque ludis ipsum imperatorem Multa erant, quae gaUd; tam cumularent. Redusti cives abalicedaemone erant , UOS nuper Pythagoras , quosque ante abis abduxerant oedierant, qui post compertam a Pythagora conjurationem & caede jam coepta, effugerant' libertatem ex longo intervallo It bertatisque audi ores Romanos, quibus caussa hellandi cum tyranno ipsi fuissent, cernebant.

Testata quoque ipso Nemeorum die Voce

235쪽

que Ia in Quincinae

praeconis libertas est Argivorum Achaeis . r. sq. quantum restituti Argi in commune Achaiae concilium laetitiae adferebant; tantum serva Lacedaemon relidi , lateri adhaerens tyranni, non sincerum grudium praebebat AE tolli vero eam rem omnibus conciliis lacerare. o Cum Philippo non ante desitum bellari, 3 quam Omnibus excederet Graeciae urbibus.1 Tyranno relictam Lacedaemonem regem nautem legitimum, qui in Romanis fueratu castris , ceterosque nobilissimos cives inn exsilio victuros. abidis dominantis satellii te factum populum Romanum. 13 Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. Sunt, qui non ex oppido proficiscentem hellum gessisse tyrannum tradant , sed castris adversus Romana castra positis diuque cuncta tum, quum EtOlςrum auxilia exspectasset, coactum ad extremum acie confligero , inpetu in pabulatores suos ab Romanis facto: eo proelio victum, castrisque exutum pacem petisseri quum cecidissent quindecim millia militum, capta plus quatuor millia essent.

236쪽

et . r. 137 XLII. EoDΕΜ fere tempore 4 T. Ouinc-- - --tio de rebus ad Lacedaemonem gestis, labΜ. Porcio consule ex Hispania literae adlatae.

Utriusque nomine in dies ternos x suppli

callo a senatu decreta est L. Valerius consul, quum post fusos circa Litanam silvam Boios ima quietam provinciam habuisset , comitiorum caussa Romam rediit; creavit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum Ti. Sempronium Longum. Horum Patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. Praetoria inde comitia habita Creati

P. Cornelius Scipio, duo Cn. Cornelii, Merenda ratassio, Cn. Domitius Aheno-harbus γ), Sex. Digitius, a. Juventius Thalna. Comitiis perfectis, consul inprovinciam rediit. Novum jus eo anno a Ferentinatibus tentatum , ut Latini , qui in coloniam Romanam nomina dedissent, cives Romani essent Puteolos , Salernumque, Buxentum adscripti coloni, qui nomina dederant, quum ob id se pro civibus Romanis ferrent, senatus judicavit, non esse eos cives Romanos. x retnos in dies Gron. Ctem.

237쪽

Africanus iterum Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, legati abidis tyranni RO L II. Lmam venerunt Iis a extra urbem in

aede Apollinis senatus datus est. Pax , quae ζονι Ποια. cum T. Quinct io convenisset, Ut ratA Set, petierunt, impetraveruntque De provinciis quum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat ut , quoniam in Hispaniadi Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset Scipio; ι santis si Italia unum consulem, D censebat: ι alteri decernendam Macedoniam esse Bel-r, tum grave ab Antioclio inminere. Jam

n ipsum sua sponte in Europam transgressum. , Quid deinde facturum censerent , quum, hinc Etoli haud dubie hostes vocarent adis hellum , illinc Hannibal , IRomanis cladia, bus insignis imperator, stimiularet Dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt. Cn. Domitio urbana urisdictio, T. Iuventi peregrina evenit. P. Cocnelio Hispania ulterio , Sex. Digitio citerior duobus Cn. Corneliis Blasioni Sicilia. Me-

238쪽

Verfacruma

censo

rendae Sardinia. In Macedoniam novum exercitum transportari non placuit Eum,

qui esset ibi, reduci in Italiam a uindito,

ac dimitti. Item eum exercitum dimitti, qui cum M. Porcio Catone in Hispania eslet. Consulibus ambobus Italiam provinciam esse, duas urbanas eos legiones scribere ut, dimissis, quos senatus censuisset, exercitibus octo omnino Romanae legiones essent. XLIV. Ε sacrum factum erat priore anno, M. Porcio, L. Valerio consulibus. Id quum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii Patribus, renunciasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt ludosque magnos , qui una Voti essent, tanta pecunia , quanta adsoleret, faciendos. Ver sacrum videri pecus, quod natum esset

inter Kalendas Martias, pridie Kalendas Maias, P. Cornelio Scipione Ti. Sempronio Longo consulibus Censorum inde comitia habita sunt. Creati censores Sex. AElius Paetus & C. Cornelius Cethegus principem senatus P. Scipionem consulem, quem iriorescens res legerant , legerunt. Tres omnino senatores, neminem curuli honore usum,

239쪽

praeterierunt. Gratiam quoque ingentem apud U. e. IS. eum ordinem pepererunt, quod ludis RO

manis , aedilibus curulibUS imperarunt, ut fenatoria loca senatoria secernerent a populo. Nam μιμαι

antea in promiscuo spectabant. quilibus quoque perpaucis ademti equi, nec 1 ullum Ordinem xvi tum Atrium Libertatis di illa publica ab eisdem refecta amplificataque Versacrum ludique votivi , quos voverat Ser. Sulpicius Galba consul facti Quum inediaculo eorum occupati animi omnium sient, Q. Pleminius, qui propter multa in eos horaminesque scelera Locris admissa, in car Piamniascerem conjecius uerat, comparaverat homines , qui pluribus simul locis urbis nocte iniscendia facerent ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi carcer posset. Ea res indicio consociorum palam facta, delataque ad senatum est. Pleminius in inseriorem demissus carcerem est, necatuSque. XLV. COLONIAE civium RomanorUm Colon anno deductae sunt Puteolos , Vulturnum

deductae.

Liternum treceni homines in singulas. Item Salernum Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae sunt. Deduxere triumviri, Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat;

240쪽

V. e. IS. M. Servilius N. Minucius Thermus. Ager

tum item in agrum, qui Arpinorum fuerat, Coloniam civium Romanorum alii triumviri, D. Iunius Brutus , M. Baebius Tamphilus, M. Helvius deduxerunt Tempsam item Crotonem civium Romanorum coloniae deductae Tempsanus ager de Bruttiis captus erat : Bruttii Graecos expulerant Crotonem Graeci habebant. Triumviri Cn. Etavius, L. Emilius Paullus , C. Plaetorius Crotonem Tempsam L. Cornelius Merula j. Salo- Prodigia nius deduxerunt. Prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt, alia nunciata. In foro,

comitio,in Capitolio sanguinis guttae visae sunt terra aliquoties pluit caput Vulcani arsit. Nunciatum est, Nare amni F Iac fluxisse : pueros ingenuos Arimini me

oculis ac naso S in Piceno agro non manus, non pedes habentem natum. Ea prodigia ex pontificum decreto procurata. Et lacrificium

novemdiale factum, quod Hadriani nunci Verant, in agro suo lapidibus pluisse.

Nare amni I. Interamnae ron. Crem i

SEARCH

MENU NAVIGATION