Titi Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt omnes ..

발행: 1779년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

241쪽

XLVI. IN Gallia L. Valerius Flaccus pro G. c. I S. .

consul circa Mediolanum cum Gallis Insubri . bus, de Boiis, qui Dorulac duce ad Oncitandos Insubres Padum transgressi erant, signis conlatis depugnavit. Decem millia hostium sunt caesa. Per eos dies collega ejus M. Porcius Cato ex Hispania triumpliavit. Catonis Tulit m eo triumpho argenti inieci viginti quinque millia pondo, bigati centum viginti tria millia, Oscensis quingenta quadraginta: auri pondo mille quadringenta Μilitibus ex praeda divisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti. i. Sempronius consul, in pro Sque vinciam profectus, in BOIOrum primum agrum Boios. legiones duxit Boiorix tum regulu eorum, cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum, castra locis apertis c posuit ut adpareret dimicaturos, si hostis fines intrasset. Consul ubi, quantae copiae, quanta fiducia esset hosti, sensit, nuncium ad collegam mittit M ut, si Videretur ei, maturaret, venire se tergiversando in adventum ejus et rem extracturum. D Quae caussa cor suli

cunctandi, eadem Gallis praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat rei matu-

242쪽

c tra Romana

U. e. ΠΤ randae erat, ut, priusquam conjungerentur. consulum copiae , rem transigerent. Ter biduum tamen nihil aliud, quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur tertio d subiere ad vallum, castraque ab Oi omni sinati parte adgressi sunt. Consul ex-

templo arma capere milites jussit. Armatos inde paullis per continuit ut inolidam fiduciam hosti augeret,' disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent. Duae legiones duabus principalibus portis signa efferre jussae. Sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli, ut clauderent viam Diu in angustiis pugnatum est. Nec dextris magis gladiisque gerebatur res, quam , scutis corporibusque ipsis obnis urguebant Romani, ut signa foras efferrent Galli, ut aut ipsi in castra penetrarent , aut exire Romanos prohiberent. Nec ante in hanc aut illam partem moveri

acies potuerunt, quam Q. Victorius primi pili centurio, ε C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, Crem in asperis proeliis saepe tentatam signa ademta

signiferis in hostes injecerunt e) Dum

243쪽

repetunt enis signum, priores secundani se . . IS.

XLVII. JAM hi extra vallum pugnabant, quarta legione in porta haerente, quum alius

tumultus ex aversa parte castrorum est exortus. In portam quaestoriam inruperant Galli: resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, m Atinium Sempronium, praesectos socium,' ducentos ferme milites. Capta ab ea parte castra erant donec cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam in eos, qui intra vallum erant, partim occidit, partim expulit castris, inrumpentibus obstitit. Eodem fere tempore di quarta legio cum duabus extraordinariis cohortibus porta erupit. Ita simul tria proelia circa castra locis distantibiis erant: clamoresque dissoni ad incertos suorum eventus a praesenti certamine animo pugnantium avertebant. Usque ad meridiem aequis Viribus, Rep Ihmae prope pari spe pugnatum est. Labor 'aestus mollic fluida corpora Gallorum, diminime patientia sitis, quum decedere pugna coegisset , in paucos restantes inpetum Romanani fecerunt, fusosque compulerunt in castra.

244쪽

Signum inde receptui a consule datum est; ad quod pars major receperunt sese; pcti S Cer raminis studi, spe potiundi cauris hostium persi itit ad vallum Eorum paucitate contemta,

Galli universi ex castris eruperunt fusi

inde B omani, quae imperio consulis noluerant, suo pavore ac terrore castra repetunt.

Ita varia hinc atque illinc nunc iuga, nunc victoria I fuit Galloriani tamen ad undecim millia, Romanorum quinque millia sunt occisa Galli recepere in intima finium sese. XLVIII. CONSUL Placentiam legiones duxit. Scipionem alii, conjundi exercitu cum collega , per Boiorum Ligurumque agro populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribtuat alii, nulla memorabili re gesta , comitiorum caussa rediisse Romam. Eodem hoc anno T. v n tius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus jure dicundo consumsit, mutandisque iis , quae aut ipsius Philippi, aut praeiectorum ejus licentia in civitatibus facta erant , quum suae factionis hominum vires augendo, jus ac libertatem aliorum depri

meret. f erumpunt ron. Cre v. g nunc Mictoria nunc fuga Gron. CreT.

245쪽

meret eris initio Corinthum, conventu . . In

edicto, venit. Ibi omnium civitatium lega- - . . . . . Quinctiustiones in concionis modum circumfusas est rariam

adloeutus orsus ab inita primum Romanis is

amicitia cum Graecorum gente, imperato forio M rum . qui ante se in acedonia uitant suisque rebus gestis. Omnia cum adprobatione ingenti sunt audita praeterquam quum ad mentionem Nabidis ventum esset, id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur , tyrannum reliquisse , non sua solum patriae gravem, sed omnibus circa civitati' hus metuendum, haerentem visceribus nobi lissimae civitatis. XLIX. ΝΕ ignarus huius habitus ammo rum Quinctius , . Si me excidio Lacedaeqnmonis fieri potuisset, is fatebatur, pacis incum tyranno mentionem admittendam auria, bus non fuisse. unc, quum aliter, quams, ruina gravissima hycivitatis, obprimi nonis positet, satius visum esse tyrannum dehis litatum , ac totis prope viribus ad nocem dum cuiquam ademtis, relinqui quam in- , termori vehementioribus , quam quae patio posset, remediis civitatem sinere, in plach gravi a LlV. .

246쪽

EZ. e. yys. n vindicti libertatis perituram n Praeterito- ' rum commemorationi subjecit , vi roficiscin sibi in taliam, atque omnem exercitum deportare, in animo esse Demetriadis Chal-ncidisque praesidia intra decimum diem audi-ν turos deducta : Acrocorinthum ipssis X rem' nil videntibus vacuam Achaeis traditurumur ut omnes scirent , utrum Romani , mnaetolis, mentiri mos esset; qui male com- ,1 missam libertatem populo Romano sermΟ-t,nibus distulerint,in mutatos pro Macedo- D nibus Romanos dominos Sed illis necis quid dicerent, nec quid facerent, quidquam is umquam pensi fuisse. Reliquas civitatessa monere, ut ex factis, non ex dictis , amis cos pensent intelligantque, quibus cre- Ddendum, . quibus cavendum sit Liber

Diate modice tantur. Temperatam eam,

is salubrem mgulis,' civitatibus esse: is nimiam, aliis gravem, Ad ipsis, qui his, Dieant, effrenatam iraecipirem esse. Con- cordiae in civitatibus, principes ordinesti inter se, in commune omnes civitates, consulerent. Adversus consentientes nec reis maena quem uia satis validum nec tyramis num fore. Discorsuastin seditionem omnia

247쪽

n obportuna insidiantibus facere, quum pars, 'I ..is quae domestico certamine inferior sit, ex - - r terno potius se adplicet, quam civi cedat. r, Alienis armis partam , externa fide reddi- εν tam libertatem sua cura esstodirent serva- a rentque ut populus Romanus dignis da-r tam libertatem, ac munus suum bene posis, tum sciret. DL HAS velut parenti Voces quum audi rent, manare omnibus gaudio lacrimae , adeo

ui ipsum quoque confunderent dicentem. Paullis e fremitus adprobantium dicta fuit,

monentiumque aliorum alios, Ut ea VoceS,

vellat oraculo missas, in pectora animosque demitterent. Silentio deinde facto, petiit ab iis, ut cives Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos enisses mitterent a se in Thessalliam. , Ne ipsis is quidem honestum esse, in liberata terra, liberatores ejus servire D Omne δdclama Ciψε runt, si gratia se inter cetera etiam ob hoc Roma ti, agere, quod admoniti essent, ut tam pio , ferviebri istam necessario officio fungerentur is Ingens c '

numerus erat bello Punico captorum, quos Hς μ ariannibal, quum a suis non redimerentur, venumdederat. Μultitudini eorum argumen-

248쪽

R . 33. tum sit i , quod Polyhnis scribit, centum talentis eam aesi Achaeis stetisse : quum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit Adjicenunc pro portione , quot verisimile sit totam Graeciam habuisse. Nondum conventus dimisi.,. sus erat, quum respiciunt praesidium, ab Acrochaiat O corintho descendens, protinus ad portam duci

ἐiberata atque abire Quorum agmen Imperator secutus, prosequentibus cunctis , servatorem tib ratoremque adclamantibus , salutatis dimissisque et , eadem , qua venerat, Via Elatiam

rediit. Inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit. Per hessaliam atque Epirum ducere Oricum jubet, atque ibi se opperiri inde namque in animo esse, exercitum in Italiam trajicere. Et L. Quinctio fratri, legato iraefecto classis, scribit, ut onerarias

ex omni Graeciae Ora eodem contraheret.

LI. IpsE, Chalcidem prosectus , deductis non a Chalcide solum, sed etiam ab Oreo atque retria, praesidiis, conventum ibi Euhoicarum civitatium habuit commonitosque, in quo statu rerum accepisset eos, cin quo

249쪽

relinqueret, dimisit Demetriadem inde profi V. . ari

a. c. ' ν

ciscitur: deductoque praesidio prosequentibus ------- cunctis, sicut Corinthi S Chalcide, pergit ire in Thessaliam ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni conluvionei confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae Nec enim temporum modo vitiis, ac violentia, & licentia regia turbati erant e sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia, nec conVentum, nec concilium ullum, non per seditionem ac tumultum, jam inde a principio ad nostram usque aetatem , tradu centes. Α censu maxime tenatum iudices legi : potentioremque eam partem civitatium fecit , cui salva tranquillaque omnia magis esse expediebat. LII. ITA quum percensuisset Thessaliamuper Epirum in Oricum, unde erat traject rus, venit. Ab Orico copia omnes Brundiasium transportatae. Inde per totam Italiam Murbem prope triumphantes, non minore agmine rerum captarum, quam suo, prae se acto . venerunt Postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quincti ad res gestas thiasa edisserendas datus est, triumphusque meritus triηN,utiis lubentibus decretus Triduum triumphavis

250쪽

v. q. J Die prirno arma, tela, fagnaque aere marmorea transtulit, plura Philippo adem ta quam quae ex civitatibus ceperat 'secundo

die aurum argentumqne factum infectumque .signatum. Infecti argenti fuit decem docto millia pondo ducenta septuaginta facti vasa multa oninis generis, caelata plerδ-que , quaedam eximiae artis .ex aere multa fabrefacta. Ad hoc clipea argentea decem. Signati argenti Oistoginta quatuor millia fuere Atticorum tetradrachma khvocant trium fere laetiariorum in singulis argenti est pondus Auri pondo fuit tria millia septingenta qiuatuordecim, clipeum unum X Ur totum in Philippei nuthmi aurei quatuordecim millia, 'ingenti quatuordecim. Torotio die coronae aureae dona civitatium, translatae centum quatuordecim hostia ductae . N ahte currum multi nobiles captivi obsidesque , inter quos Demetrius regis Philippi fit us fuit, Armenes, Nabidis tyranni filius, 1acedaemonius. Ipse deinde Quinctius in ur- hem est invectus. Milites secuti currum frequenteS, Ut omni ex provincia exercitu deportato. His .cent quinquageni a ris in

SEARCH

MENU NAVIGATION