장음표시 사용
251쪽
iam expulsa est, efficere solent. Quapropter aer UruS, et subinde renovatus, et
plerumque frigidulus, utilissima res est; utpote qui non modo ipse egregiis usibus(ios . 8. inservit, sed gravem simul et perniciosissimam irritationem tollit oportet quoque, simili de causa, vestimenta aegri, et stragula, cum lintea, tum lanea, et culcitam ipsam plumeam lecti, saepe mutare. 126S. Cavendum quoque a variis irritationibus quae a functionibus, et magis adhuc a vitiis ventriculi et intestinorum oriuntur concoctio enim alimenti, quamvis sanissima, corpus aliquantum excitat, et pulsu arteriarum nonnihil festinat; Prava autem Concoctio, qualis fere accidit in morbis acutis 6 . , multo magis stimulat, distento nimirum, et irritato, et
gravato Ventriculo, nere Corrupi et acri, quod anxietatem, et vertiginem, et dolorem capitis, et nauseam, et vomitum, Et tormina, et alvi fluxum inducere possit. Ventriculi igitur ratio semper habenda est, cibusque
252쪽
husque eligendus parcUS, refrigeranS, te, nuissimus, concoctu facintimus de quo
plene jam dictum est q8 . et seqq.). Quod
si nihilominus ventriculus male se habuerit, et alimentis, utcunque tenuibUS gravatu fuerit, tum ejus affectionibus statim occurrendum est, per medicamenta diluentia, de mulcentia, antis licct, vomitoria, c. 1266. Oportet etiam medicum ad mo
lastissimam illam sitim sis 3. quae ple
rosque morbo acutos comitari solet atten-.dere, scilicet quae gravissimam irritationem efficit, illamque vel idoneis remediis tollere, vel si hoc fieri nequit, saltem musto potu diluente subacido, et grato, ad libitum aegris concesse sedare atque revstingUere. 126 . Ad alvi quoque statum sedulo respicere oportet, quae in plerisque morbis acuti Praeter naturam tarda, saepe etiam mirabiliter astricta est; unde perpetua et perniciosissima irritatio, quae pulsus arteria- Turn
253쪽
rum multum festinat, corpu calefacit, delirium aliquando inducit vel auget, et putredini partim ob hunc morbosum calorem, partim ob retentam in intestinis
materiam corruptam et acrem quae debuisset excerni multum favet. - Alvus igitur vel idonea diaeta aut lenioribus medicamentis solvenda est, ct lotionibus emollientibus frequenter ducenda.1268. Neque demum urinae status in morbis acutis negligendus est, quae intermdUm parce, et cum dolore et molestia redditur, et haud raro prorsus supprimitura unde brevi magna irritatio, et sane summum periculUm, propter rationes am( expositas. His vero incommodis
quam primUm occurrendum est medicamentis diluentibus, aut leniter iureticis, aut fomentis, aut lotionibus in intestina infusis vel si haec minus ad vota cesserint, tum educenda est urina sistula in vesicam immissa. 126s. Aliae
254쪽
126q. Aliae denique haud raro in corpore existunt morbosis irritationes, sed variae, secundum naturam variorum morborum qui forte adsint quales sunt variae humorum acrimoniae SS . et seqq.), et praesertim, ut vulgo receptum est, putrida; quibus igitur, per remedia diluentia, et demulcentia, et antisplica, obviam ire oportet.
Ia o Postremo, utcunque in plerisque morbis acuti necessaria sit regimen hoc antiphlogisicum, scire oportet, in nonnullis exemplis ab eo aliquantum esse decedendumn scilicet cum gravior irritatio quod
certe interdum plane observatum, et medicorum attentione non indignum est a remedio quam a morbo oriri visa est. Sic verbi gratia, quamvis in lecto decumbere febricitantibus plerUmque conveniat, et gratum sit, et saepe omnino necessarium, aliquando tamen deliranti haud parum pro dest, surgere, et situm erectum paulisper experiri praesertim cum auetu sanguinis Caput
255쪽
caput versus impetus delirium induxerit vel auxerit; et certe plurimum saepe nocuit, et gravissimum aliquando delirium effecit febricitantem, aut leviter delirantem, in lectulo per vim continere Pari ratione, irritationes illae plerumque haud parum nocivae quae a Visu, atque auditu, atque colloquiis oriuntur, interdum non prorsus sunt arcendae scilicet quae delirium, gravissimum futurum si aeger in tenebris, et silentio, et solitudine teneretur, minuere(gor.), vel omnino depellere possint. --que profecto desunt exempla, ubi febricitantibus, vel etiam phthisicis lenta febre tabescentibus, diaetam validiorem ex ca nibus cum pauxillo vini permittere opo teat quamvis notissimum sit talem diaetam, propter stimulum suum, omnibus febricitantibus, et praesertim phthisicis, plerumque nocere cujus forsan rei haec erit ratio quod propter debilitatem suam aegrotantes Ia I g. s. valde laeduntur a multis aliis irritationibus quae tolli nequeunt, quamvis diaeta tenuissima omnique fere
256쪽
fere stimulo vacua fuerit per validiorem autem diaetam, corporumque conditioni rite accommodatam, refectis suis viribus, aegri et hujus stimulum et aliarum irritationum vires et noxa facilius tolerant. Ia I. Varia medicamenta aliaque remedia sedantiarii ais et seqq.), non secus ac stimulantia iri 6. et seqq.), variis usi bus sive propositis in corpore humano inservire possunt, inque plurimis et admodum diversis morborum generibus alia atque alia ratione multum prodes te. Quoniam vero omnes eorum effectus omnesque morbo in quibus utilia reperta sint nominatim recensere fere impossibile foret, hic sat fuerit praecipuas affectione morbosas, in quibus adhiberi solent, enumerare, unde usus et effectus eorum in aliis et si
milibus affectionibus facile intelligentur. Ia a. Imprimis igitur, ex effectibus suis
in cerebro, et nervis, et musculis, seu genere nervos, Ut a medicis vocatur, ubicunque hoc
257쪽
hoc praeter naturam excitatum Uerit, velut in insania, aut longo tantum pervigilio, utilia vel necessaria fiunt. In hujusmodi
vero malis, praeter narcoti. Et refrigerantia medicamenta, multa aliae res hona se dantia remedia fiunt variae praesertim exinanitiones, omnia fere emollientia et infirmantia remedia, et frigus, vel universo corpori vel capiti maxime admotUmri neque profecto calor rite adhibitus suis usibus caret. Ia 3. Ratione non multum aliena, ubi- nque gravis irritatio adest, praesertim dolor fere omnigenus aut tussi frequeus et vehemenS, aut tenesmUS, aut stranguria,
sedantibus remedii opus est, ad tollendam, vel potius ad impediendam, irritationem illam corpori alioquin multum nocituram; hujus vero sensu et mobilitate per vim idonei sedantis remedii minutis et hebetatis, stimulus qui fuit admotus effectu suo magna ex parte, vel penitus, si remedium satis validum fuerit adhibitum, ca-
258쪽
rebit. In hujusmodi malis narcotica medicamenta optinia remedia sunt, et saepe adeo necessaria reperiuntur, ut multi et magni nominis medici non dubitaverint profiteri, sh artem suam aut nolle aut nequire exercere, si talibus remediis privarentur. Optimi nimirum et peritiis in medici satis superque norunt, non sem Perpenes eo esse, sublatis illortim causis, ma-Ja quae maxime urgent statim et penitus tollere neque levi momenti est, aegrum cruciatibus forsit in brevi mortiferi futuris, et morte ipsa terribilioribus, per idonea remedia sui si pere. -Haec vero non ita intelligenda sunt, quasi in omni graviore
corporis irritatione, neglecta natura et causa ejus, ad irorcotics, vel anodyna Ut O- Cantur, medicamenta Protinus confugiendum esset. Docet enim ratio, quod et multa experientia sati comprobavit, ad causam mali, ubicunque haec detegi possit, respiciendum esse, quo faciliuS, et certita S, et tu tiUS, malum plum aut corrigatur aut eradicetur Et profecto haud paucae ex gravissis mi
259쪽
mis irritationibus quibus corpus in variis morbis obnoxium est, saluberrimae, et quidem necessariae sunt ad tollendam priorem perniciem Medici igitur erit, istas tantum irritationes aut compescere aut tem-Perare, quae vel inutiles, vel perniciosae, vel nimiae visae sint; et cum fieri potest, hoc
tentare per remedia Use causa earum summovere vel minUere queant; CUm autem hae vel ignotae vel immedicabiles fuerint, tum anodynis medicamentis uti licebito Ia De his vero medicamentis scire oportet, quo graVior irritatio fuerit, eo fere ipsa minus valere, nisi magna quantitate ab aegris devorata fuerint ita Di interdum ad summovendum dolorem unius dentis, et somnum aegro conciliandum, decupla fere
quantitas pii quae sanum hominem sopivisset necessaria fuerit. Ia s. Oportet quoque scire, pium et similia medicamenta saeptu repetita, longo usu
260쪽
usu et consuetudine vires suas magna ex Parte amittere, nec quicquam fere prodesse nisi ingente copia sumantur, corpusque iis ita as escere ut incredibilem eorum Vim, qualis non assueto veneno fuisset, facile atque impune ferat, et post hujusmodi co suetudinem aliquamdiu stabilitam, solito medicamento aegre s s. neque impune carere, ita ut lente et caute admodum idem detrahere oporteat.1a 6. Aliud denique, idque non seveincommodum pium in se habet, nempe, quod ventriculo saepe valde ingratum sit, et nauseam vel vomitum movear, et, quod pejus est, ventriculum fere semper tuas.)aliquantum infirmet, et intellina torpida, et alvum ideo valde astrictam reddat. His igitur incommodis sedulo occurrere oportet, vel medicamento aliquo grato stimulante cum opto uncto, vel si nullo modo ventriculus id tolerare potest, opto Per
clysterem in intestina immisson vel diaeta tenui, sub acida, qualis alvum leniter sol
