Historiae ecclesiasticae gentis anglorum

발행: 1881년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

eum die quadam de monasterio illo longius egressum, Combiante secum uno de statribus, eructo itinere redire qui Cum monasterio propinquarent et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas uir dei et tristitiam cordis uultu indice prodebat quod intuens Comes, quare faceret inquisiuit at ille iuncta' inquit haec quae cernis aedificia puplica uel priuata in proximo est ut ignis absumens in cinerem conuertat ' quod ille audiens, mox ut intrauerunt monasterium, matri Congregationis uocabulo Io Aebbae curauit indicare. at illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat qui ait 'nuper occupatus noctu uigiliis et psalmis uidi adstantem mihi subito quendam incogniti uultus cuius praesentia Cum essem exterritus, et dixit mihi ne timerem, et quasi familiari me uoce alloquens bene facis ' inquit qui tempore isto nocturnae quietis non somno indulgere, sed uigiliis et orationibus insistere maluisti. At ego novi' inquam multum mihi esse necesse uigiliis salutaribus insistere et pro meis erratibus sedulo a dominum deprecari. qui adiciens 'uerum' inquit dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus

redimere et, Cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare; sed hoc tamen paucissimi faciunt siquidem modo totuma hoc monasterium ex ordine perlustrans singulorum Casa a lectos inspexi et neminem ex omnibus praeter te erga Sanitatem animae suae occupatum repperi, Sed omnes Prorsus et uiri et seminae aut somno torpent inerti aut ad peccata uigilant. nam et domunculae, quae ad orandum uel legen-3 dum factae erant, nunc in comesationum potationum fabulationuin et Ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque deo dicatae Contemta reuerentia suae Prin

172쪽

sessionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem pomsarum in periculum sui status adornent aut externorum sibi uirorum amicitiam Comparent unde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis saeuien stibus praeparata est.' dixit autem abbatissa: et quare non citius hoc conpertum mihi reuelare uoluisti Θ' qui respondit: timui propter reuerentiam tuam, ne forte nimium conturbareris et tamen han Consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superueniet qua diuulgatario uisione aliquantulum loci accolae paucis diebus timere et seipsos intermissis facinoribus Castigare Coeperunt uerum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora secerunt et cum dicerent pax et secur,tas,' extimplo praelatae ultionis sunt poena multati. 15 Quae mihi cuncta si esse tacta reuerentissimus meus compresbyter Aedgils reserebat, qui tunc in illo monasterio degebat, postea autem discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conuersatus ibidemque desunCtus est haec ideo nostraelao historiae inserenda Credidimus, ut admoneremus lectorem operum domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum ne sorte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes minusque dei iudicium formidantes repentina eius ira corripiat et uel temporalibus damnis iuste saeuiensissam a uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.

XXVIJ

NN Dominicae incarnationis cla iiii Ecgfrid rex

Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu soduce Bercto, uastauit misere gentem innoxi m et nationi

173쪽

Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis at insulani et quantum ualuere armis arma repellebant, et inuocantes diuinae auxilium pietatis caelitus se uindicari continuis dius inprecationibus postulabant et quamuis maledici regnum dei possidere non possint, reditum est tamen quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius domino uindice poenas sui reatus luerent. Siquidem anno post hunc prox, mo idem rex, Cum temere exercitum ad uastandam ic- Io torum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis et maxime beatae memoriae Cudbercto qui nuper uerat ordinatus episcopus, introductus est simulantibus sugam hostibus in angustias inaccessorum montium, et Cum maxima parte Copiarum quas secum adduxerat extinctus anno aetatis is suae xl regni autem xv die xiii kalendarum Iuniarum et quidem ut dixi prohibuerunt amici ne hoc bellum iniret sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reuerentissimum patrem Ecgberctum ne Scottiam nil se laedentem inpugnaret, datum est illi ex poena peceat illius, ne nun eos quieto ipsum ab interitu reuocare cupiebant audiret. Ex quis tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum fluere a retro sublapsa referri. nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli et Scotti qui erant in Brittania Brettonum quoque pars nonnulla libertatem re- et ceperunt quam et hactenus habent per annos circiter tui. ubi inter plurimos gentis Anglorum uel interemtos gladio uel seruitio addictos uel de terra Pictorum sum lapsos etiam reuerentissimus uir domini Triumuini, qui in eos episcopatum CCeperat, recessit cum suis qui erant in monasterioso Aebbercumi posito quidem in regione Anglorum sed in uicinia steti quod Anglorum terras Pictorumque disterminat,

eosque ubicumque poterat amicis per monasteria Commen malefieti man an suam priman ud ms.

174쪽

dans ipse in saepedicto famuloriam famularumque dei, nasterio, quod uocatur Streanaeshalch, locum mansionis elegit ibique cum paucis suorum in monachica districtione uitam non sibi solummodo sed et multis utilem plurimo annorum tempore duxit ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli iuxta honorem et uita et gradu eius Condignum conditus est praeerat quidem tun eidem monasterio regia uirgo Aelbfled una cum matre Eanflede, quarum supra fecimus mentionem sed adueniente illuc episcopo maximum regendi auxilium simul et suae uitae solacium Iodeuota deo doctrix inuenit successit autem cinido in regnum Aldfrid uir in scripturis doctissimus, qui state eius et filius Osuiu regis esse dicebatur, destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit 35Quo uidelicet anno, qui est ab incamatione dominicadclxxxv, Hlotheri Cantuariorum rex, Cum post Ecgberctum fratrem suum qui viiii annis regnauerat ipse ii annis regnasset, mortuus erat viii idus Februarias uulneratus namque est in pugna Australium Saxonum quos Contra eum Edric o

filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus; a post eum idem Edri anno uno ac dimidio regnauit. quo defuncto regnum illud aliquod temporis spatium reges dubii uel externi disperdiderunt; donec legitimus rex Victred, id est filius Ecgbercti, confortatus in regno reli asgione simul et industria gentem suam ab extranea inuasione liberareti

T PS etiam anno quo finem uitae accepit rex Ecgfrid epi,' scopum ut diximus fecerat ordinari Lindi amensium 3o ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum qui in

175쪽

insula perinodica, quae appellatur Fame et ab eadem ecclesia nouem ferme milibus passuum in Ceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna Corporis et mentis continentia duxerat qui quidem a prima aetates pueritiae studio religiosae uitae semper ardebat, sed ab ineunte adulescentia monacticum et nomen adsumsit et habitum intrauit autem primo monasterium ailros, quod in ripa Tuidi fluminis positum tunc abbas Eata uir omnium mansuetissimus ac simplicissimus regebat, qui postea episcinio pus Hagustaldensis siue Lindissamensis ecclesiae factus est, ut Supra memorauimus, Cui tempore illo propositus Boisil magnarum uirtutum et prophetici spiritus sacerdos fuit.

huius discipulatui Cudberct humiliter subditus, et scientiam

ab eo scripturarum et bonorum operum sumsit exempla.1 Qui postquam migrauit ad dominum, Cudberct eidem

monasterio factus propositus plures et auctoritate magistri et exemplo suae actionis regularem instituebat ad uitam. ne solum ipsi monasterio regularis uitae monita simul et exempla praebebat, Sed et uulgus circumpositum longe latea que a uita stultae Consuetudinis ad caelestium gaudiorum

Conuertere Curabat amorem. nam et multi fidem quam

habebant iniquis profanabant operibus, et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina moncurrebant; et quasi missam a deo conditore plagam per incantationes uel fylacteria uel alia quaelibet daemoniaCae artis arcana cohibere ualerent ad utrorumque ergo corrigendem errorem crebro ipse de monasterio egressus, aliquotiens equo sedens

sed saepius pedes incedens Circumpositas ueniebat ad uillasso et uiam ueritatis praedicabat errantibus; quod ipsum etiam Boisil suo tempore sacere consueuera erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, ut ueniente in uillam clerico

176쪽

I5a MLSMONARY LABOVES O CUDBERCT IV uel presbytero cuncti ad eius imperium uerbum audituri

confluerent, libenter ea quae dicerentur audirent, libentius quae audire et intellegere poterant operando Sequerentur. porro Cudbercto tanta erat dicendi petitia tantus amor persuadendi quae coeperat tale uultus angelici lumen, ut nullus praesentium latebras ei sui cordis Celare praesumeret omnes palam quae gesserant Confitendo proferrent quia nimirum haec eadem illum latere nullo modo putabant, et consessa dignis ut imperabat paenitentiae fructibus abstergerent solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedi Iocare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum et paupertate pariter

ac rusticitate sua doctorum amebant aCCessum quos tamen

ille pio libenter mancipatus labori tanta doctrinae sollertis

excolebat industria, ut de monasterio egressus saepe ebdo-I5made integra, aliquando duabus uel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret, sed demoratus in montanis plebem rusticam uerbo praedicationis simul et opere uirtutis ad Caelestia uoinret.

Cum ergo uenerabilis domini famulus multos inmail aoronensi monasterio degens annos magnis uirtutum signis effulgeret, transtulit eum reuerentissimus abbas ipsius Eata ad insulam Lindissamensium, ut ibi quoque fratribus cust diam disciplinae regularis et auctoritate propositi intimaret et propria actione praemonstrare nam et ipsum locum 25 tunc idem reuerentissimus pater abbatis iure regebat; siquidem a temporibus ibidem antiquis et episcopus Cum clero et abbas solebat manere cum monachis, qui tamen et ipsi ad curam episcopi familiariter pertinerent quia nimirum Aidan,

qui primus eius loci episcopus fuit, cum monachis illuc et 3O

ipse monachus adueniens monachicam in eo conuersationem

instituit quomodo et prius beatus pater Augustinus in

177쪽

Cantia secisse noscitur, scribente ei reuerentissimo papa Gregorio quod et supra posuimus. sed quia tua staternitas' inquit monasterii regulis erudita seorsum fieri non debet a clericis suis, in ecclesia Anglorum quae nuper auctore deos ad fidem perducta est hanc debet conuersationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae suit patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia Communia.'

io TV XI Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis ad anchoreticae quoque contemplationis quae diximus silentia secreta peruenit. uerum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures suffcienter et uersibus heroicis et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in I 5 praesenti Commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: si mihi diuina gratia in loco illo donauerit ut de opere manuum mearum uiuere queam, libens ibi morabor; sin alias, ad uos citissime deo

uolente reuertar. erat autem locus et aquae prorsus etao frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum requentia humanae habitationi minus accommodus sed ad uotum uiri dei habitabilis per omnia factus est, siquidem

ad aduentum eius spiritus recessere maligni. Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem anguStam 25 circumuallante aggere et domos in ea necessarias iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum Commune, Construxisset, iussit intres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere erat autem tellus durissima et saxosa, cui nulla omnino spes uenae sontanae uideretur inesse quod

178쪽

dum sacerent ad fidem et preces famuli dei, alio die aqua

Plena inuenta est, quae usque ad han diem suffcientem cunctis illo aduenientibus gratiae suae caelestis copiam ministra sed et serramenta sibi ruralia Cum frumento adserri rogauit, quod dum praeparata terra tempore Com gruo Seminaret, nil omnino, non dico spicarum sed ne herbae quidem, ex eo germinare usque ad aestatis tempora Contigit unde uisitantibus se ex more fratribus

ordeum iussit adserri, si forte uel natura soli illius uel uoluntas esset superni largitoris ut illius frugis ibi potius io

seges oriretur quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi ultra omnem spem fructificandi eodem in agro Sereret, mox Copiosa Seges exorta desideratam proprii laboris uiro dei resectionem praebebat. Cum ergo multis ibidem annis deo solitarius seruire 15 tanta autem erat altitudo aggeris quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea cuius introitum sitiebat aspicere posset), Contigit ut Congregata Synodo non paruo

sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne in loco qui dicitur Adtuisyrdi, quod significat ad duplex uadum, cuilao

beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, uno animo omniumque Consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur qui tum multis legatariis ac litteris ad se praemissis nequaquam suo monasteri poSSet erui, tandem rex ipse praefatus, una Cum Sanctissimo antis astite Trumuine nec non et aliis religiosis a potentibus uiris, insulam nauigauit conueniunt et de ipsa insula Lindissa nensi in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes adiurant per dominum lacrimas fundunt obsecrant, donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris 3o

atque ad synodum pertrahunt quo dum Perueniret, quamuis multum reniten' unanima unCtorum uoluntate Superatur

179쪽

atque ad suscipiendum episcopatus ossicium collum submittere Compellitur reo maxime uictus sermone, quod famulus domini Boisil, cum ei mente prophetica Cuncta quae eum essent Superuentura patefaCeret, antistitem quoque Deum futurum esse praedixerat ne tamen statim ordinatio

decreta, sed peracta hieme quae inminebat, in ipsa sollemnitate paschali completa est Eboraci sub praesentia praefati regis Ecgfridi, conuenientibus ad consecrationem eius uti episcopis in quibus beatae memoriae Theodorus primatum Io tenebat electus est autem primo in episcopatum Hagustaldensis ecclesiae pro Tunbercto qui ab episcopatu fuerat depositus sed quoniam ipse plus Lindisfamensi ecclesiae, in qua Conuersatus fuerat, dilexit praefici, placuit ut Eata reuerso ad sedem ecclesiae magustaldensis, cui regendae 15 primo fuerat ordinatus, Cudberct ecclesiae Lindisfamensis gubemacula suSCiperet. Qui susceptum episcopatus gradum ad imitationem beatorum apostolorum uirtutum ornabat operibus. Commissam

namque sibi plebem et orationibus protegebat adsiduis eta admonitionibus saluberrimis ad caelestia uocabat et, quod maxime doCtores iuuare solet, ea quae agenda docebat ipse prius agendo praemonstrabat erat quippe ante omnia diuinae caritatis igne feruidus patientiae uirtute modestus orationum deuotioni solertissime intentus affabilis omnibusas qui ad se consolationis gratia ueniebant, hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si infirmis ratribus opem suae e hortationis tribueret; sciens quia, qui dixit diliges dominum deum tuum, dixit et diliges proximum.' erat abstinentiae castigatione insignis, erat gratia compunctionis semper ad 3 caelestia suspensus denique cum sacrificium deo uictimae salutaris offerret, non eleuata in altum uoce sed prosusis ex imo pectore lacrimis domino sua uota commendabat.

rarefecerit m cor in patefacerit. V omniasam s.

180쪽

IDUOBUS autem annis in episcopatu peractis repetiit

insulam ac monasterium suum, diuino admonitus oraculo quia dies sibi mortis uel uitae magis illius, quae sola uita dicenda est, iam adpropiaret introitus sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat, quibusdam autem hoc idem etiam

manifeste reuelabat.

XXVIIIIJ

L RAT enim presbyter uitae uenerabilis nominemere Io berct, iamdudum uiro dei spiritalis amicitiae Ioedere copulatus qui, in insula stagni illius pergrandis de quo

Deruuentionis fluui primordia erumpunt uitam ducens solitariam, annis singulis eum uisitare et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat hic cum audiret eum ad ciuitatem 5 Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, Cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi. qui dum sese alterutrum caelestis uitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes memento, frater Herbberct, ut modo quicquid opus habes me interroges mecum 2 oque loquaris postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo Camis obtutibus inuicem aspi-

Ciemus. Certus Summamque quod tempus meae resolutionis

instat et uelox est depositio tabernaculi mei. qui haec audiens prouolutus est eius uestigiis ut fusis cum gemitu aslacrimis obsecro inquit per dominum ne me deseras, Sed tui memor sis fidissimi sodalis rogesque superam pietatem ut, cui simul in terris semiuimus, ad eius uidendam gratiam simul transeamus ad Caelos nosti enim quia ad tui oris imperium semper uiuere studui et, quicquid ignorantia uel ao

SEARCH

MENU NAVIGATION