Historiae ecclesiasticae gentis anglorum

발행: 1881년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Post haec facta est abbatissa in monasterio quod uoc tu Heniteu; quod uidelicet monasterium faCtum erat non multo ante a religiosa Christi famula eiu quae prima feminarum fertur in prouincia Nordanhymbrorum propins situm uestemque sanctimonialis habitus consecrante Aidano episcopo Suscepisse. Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad ciuitatem Calcariam quae a gente Anglorum Kaelcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit praelata autem regimini monasterii illius famula Io Christi Hild, mox hoc regulari uita per omnia, prout a doctis uiris discere poterat, ordinare Curabat: nam et episcin pus Aidan et quique nouerant eam religiosi, pro sita ei sapientia et amore diuini famulatus, sedulo eam uisitare obnixe amare diligenter erudire solebant is Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis uitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam SusCipere etiam Construendum siue ordinandum monasterium in loco qui uocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter impleuit nam eisdem, quibus prius monaSterium, a etiam hoc disciplinis uitae regularis instituit et quidem multam ibi quoque iustitiae pietatis et Castimoniae Ceterarumque uirtutum sed maxime pacis et caritatis custodiam docuit ita ut in exemplum primitiuae ecclesiae nullus ibi

diues nullus esset egens, omnibu essent omnia Communia. a cum nihil cuiusquam esse uideretur proprium tantae autem erat ipsa prudentiae, ut non Solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam reges a principes nonnumquam ab ea quaererent consilium et inuenirent tantum lectioni diuinarum scripturarum suo uaCare Subditos, tana tum operibus iustitiae se exercere iaciebat, ut facillime uiderentur ibidem, qui ecclesiasticum gradum, hoc est altaris ossicium, apte subirent, plurimi posse reperiri. Denique u ex eodem monasterio postea episcopos id,

162쪽

mus, et hos omnes singularis meriti a sanctitatis uiros, quorum hae sunt nomina, Bosa Aetia sisor Iohannes et Uilfrid de primo supra diximus quod Eboraci suerit consecratus antistes de secundo breuiter intimandum quod in episcopatum Dorciccaestrae fuerit ordinatus de ultimis insta dicendum est quod eorum primus Hagustaldensis, secundus Eboracensis ecclesiae sit ordinatus episcopus de medio nunc dicamus, quia cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et obseruationi scripturarum operam dedisset, tandem persectiora desiderans uenit Cantiam ad Oarchiepiscopum beatae recordationis heodorum ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris uacauit, etiam Romam adire curauit, quod eo tempore magnae uirtutis aestimab tur: et inde cum rediens Brittaniam adisset, diuertit ad prouinciam Huicciorum cui tunc rex Osric praefuit ibique suerbum fidei praedicans, simul et exemplum uiuendi sese uidentibus atque audientibus exhibens, multo tempore mansiti quo tempore antistes prouinciae illius uocabulo Bosellanta erat corporis infirmitate depressus, ut ossicium episcopatus per se implere non posset propter quod omnium oiudicio praefatus uir in episcopatum pro eo electus ac iubente Aedilredo rege per Uilfridum beatae memoriae antist,tem, qui tunc temporis,editerraneorum Anglorum episcopatum gerebat, ordinatus est pro eo quod archiepiscopus Theodorus iam deiunctus erat et necdum alius pro eo ordi asnatus episcopus in quam uidelicet prouinciam paulo ante, hoc est ante praefatum uirum dei Boselum, uir strenuissimus et doctissimus atque excellentis ingenii uocabulo Tatfrid de eiusdem abbatissae monasterio electus est antistes Sed, priusquam ordinari posset, morte inmatura praereptus est Io

Non solum ergo praelata Christi ancilla et abbatissa Hild, quam omnes qui nouerant ob insigne pietatis et

163쪽

gratiae matrem uocare Consuerant, in suo monasterio uitae

exemplo praesentibus extitit; sed etiam plurimis longe manentibus, ad quos selix industriae ac uirtutis eius rumor peruenit, CCasionem salutis et correctionis ministrauitis oportebat namque inpleri somnium quod mater eius Bregusuid in infantia eius uidit quae cum uir eius Hereric exularet sub rege Brettonum Cerdice, ubi et ueneno periit, uidit per somnium, quasi subito sublatum eum quaesierit cum omni diligentia mullumque eius uspiam uestigium Io apparuerit uerum Cum Sollertissime illum quaesierit, e limplo se repperire sub ueste sua monile pretiosissimum quod, dum attentius consideraret, tanti uigore luminis resulgere uidebatur, ut omnes Brittaniae fines illius gratia splendoris impleret quod nimirum somnium ueraciter in is filia eius de qua loquimur expletum est cuius uita non sibi solummodo, sed multis bene uiuere uolentibus exempla verum lucis praebuiti

Verum illa cum multis annis huic monasterio praeesset, placuit pio prouiso salutis nostrae sanctam eius animam a longa etiam infirmitate camis examinari, ut iuxta exemplum apostoli uirtus eius in infirmitate perficeretur percussa etenim febribus acri coepit ardore fatigati, et per se continuos annos eadem molestia laborare non cessabat in quo toto tempore numquam ipsa uel conditori suo gratias agereas uel commissum sibi gregem et publice et priuatim docere praetermittebat nam suo praedocta exemplo, monebat omnes et in salute accepta corporis domui obtemperanter seruiendum et in aduersis rerum siue infirmitatibus membrorum fideliter domino esse gratias semper agendas MP- a timo ergo suae infirmitatis anno conuerso ad interanea dolore ad diem peruenit ultimum, et circa galli antimi Percepto uiatico sacrosanctae Communionis cum arcessitis

164쪽

I4 DEATN O ABBES HED. IV ancillis Christi quae erant in eodem monasterio, de seruanda

eas inuicem immo cum omnibus pace euangelica ammoneret, inter uerba exhortationis laeta mortem uidit, . immo,

ut uerbis domini loquar, de morte transiuit ad uitam. Qua uidelicet nocte dominus omnipotens obitum ipsius di alio longius posito monasterio, quod ipsa eodem anno Comstruxerat et appellaturma nos, manifesta uisione reuelare dignatus est erat in ipso monasterio quaedam sanctimonialis semina nomine Begu, quae xxx et amplius annos dedicata domino uirginitate in monachica Conuersatione Seruiebat Iohaec tunc in dormitorio sororum pausans audiuit subito in aere notum Campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant cum quis eorum de saeculo fuisset euomtus, apertisque, ut Sibi uidebatur, oculis aspexit detecto domus culmine fusam desuper lucem omnia repleuisse cui Isuidelicet luci dum sollicita intenderet, uidit animam praefatae dei famulae in ipsa luce comitantibus ac ducentibus

angelis ad caelum serri Cumque somno excussa uideret Cetera pausantes circa se sorores, intellexit uel in somnio uel in uisione mentis ostensum sibi esse quod uideraticio Statimque exsurgens nimio timore perterrita cucurrit ad ui ginem quae tunc monasterio abbatissae uice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque a lacrimis multum perfusa ac suspiria longa trahens nuntiauit matrem illarum omnium

Hild abbatissam iam migrasse de saeculo et se aspectante ascum luce inmensa ducibus angelis ad aeternae limina lucis

et Supernorum Consortia ciuium ascendisse. quod cum illa audisset, suscitauit cunctas sorores et in ecclesiam Conuin Catas orationibus a psalmis pro anima matris operam dare

monui quod cum residuo noctis tempore diligenter agerent,rao uenerunt primo diluculo fratres, qui eius obitum nuntiarent, a loco ubi defuncta es at illae respondentes dixerunt se

165쪽

prius eadem Cognouisse et, Cum exponerent per ordinem quomodo haec uel quando didicissent, inuentum est eadem hora transitum eius illis ostensum esse Per uisionem, qua illam reserebant exisse de mundo pulchraque rerum Com Cordia procuratum est diuinitus ut, cum illi exitum eius de hac uita uiderent, tunc isti introitum eius in perpetuam animarum uitam cognoscerent distant autem inter se monasteria haec xiii serme milibus passuum. Ferunt autem quod eadem nocte in ipso quoque mon

1 sterio, ubi praefata dei famula obiit, cuidam uirginum deo deuotarum quae illam inmenso amore diligebat obitus illius

in uisione apparuerit, quae animam eius Cum angelis ad caelum ire conspexerit atque hoc ipsa qua factum est hora his quae secum erant famulis Christi manifeste narrauerit, Is easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam cetera Congregatio eius obitum cognouisset, excitauerit quod ita suisse actum mox congregationi mane acto innotuit. erat enim haec ipsa hora cum aliis nonnullis Christi ancillis in extremis monasterii locis seorsum posita, ubi luperet uenientes ad conuersationem seminae solebant probati, donec regulariter institutae in societatem congregationis

susciperentur.

T huius monasterio abbatissae sui frater quidam diuinast gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat ita ut, quicquid ex diuinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum uerbis poeticis

maxima suauitate et Compunctione compositis in sua, id est Anglorum, lingua proferret cuius Carminibus multorum

so saepe animi ad contemtum saeculi et appetitum sunt uitae caelestis accensi. et quidem et alii post illum in gente

166쪽

eius c

glorii religiosa poemata facere temtabant, sed nullus eum aequiparare potuit namque ipse non ab hominibus neque per hominem institutus canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canen hi donum accepit unde nil umquam friuoli et superuacui poematis facere potuit sed ea tantummodo quae ad religionem pertinent religiosam eius linguam decebant. Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora prouectioris aetatis constitutus nil carminum albquando didicerat unde nonnumquam in Conuiuio, Cum esset laetitiae Causa decretum ut omnes per ordinem Cantare Iodeberent, ille ubi adpropinquare sibi citharam emebat, surgebat a media Caena et egressus ad Suam domum repedabat Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domo conuiuii egressus esset ad stabula iumentoriam quorum eicis custodia nocte illa erat delegata, ibique hora competenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium eumque salutans a suo appellans inomine, 'Caedmon,' inquit canta mihi aliquid. at ille respondens nescio' inquit cantare nam et ideo de conuiuio egressus M aoseCessi, quia Cantare non poteram. rursum ille qui cum eo loquebatur attamen' ait mihi cantare habes. quid inquit debeo cantare Θ at ille canta' inquit principium Creaturarum. quo accepto responso statim ipse coepit cantare in laudem dei condit'ris uersus quo numquam 25 audierat, quorum iste est sensus nunc laudare debemus auCtorem regni Caelestis, potentiam Creatoris et consilium illius facta patris gloriae; quomodo ille, cum sit aeternus deus, omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro Culmine tecti, dehin terram Custos 3o humani generis omnipotens Creavit. hi est sensus, non autem ordo ipse uerborum quae dormiens ille canebat:

167쪽

neque enim possunt carmina, quamuis Optime Composita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine detrimento sui

decoris ac dignitatis transferri. exsurgens autem a Somno Cuncta quae dormiens Cantauerat memoriter retinuit, et eas

5 mox plura in eundem modum uerba deo digni carminis adiunxit. Veniensque mane ad uilicum qui sibi praeerat, quid doni percepisset inclaeauit, atque ad abbatissam perductus iussus est multis doctioribus uiris praesentibus indicare somnium

Io et dicere Carmen, ut uniuersorum iudicio, qui uel unde esset quod referebat, probaretur uisumque est omnibus caelestem ei a domino ConCessam esse gratiam exponebantque illi quendam sacrae historiae sive, trinae Sermonem, praecipientes eum, Si posset, hunc in modulationem carminisi transferre at ille suscepto negotio abiit, et mane rediens optimo carmine quod iubebatur compositum reddidit unde mox abbatissa amplexata est gratiam dei in uiro saecularem illum habitum relinquere et monachicum suscipere propoSi- tum docuit, susceptumque in monasterium Cum omnibus a suis fratrum cohorti adsociauit iussitque illum seriem sacrae historiae doceri. at ipse cuncta quae audiendo discere

poterat rememorando Secum et quasi mundum animal ruminando in carmen dulcissimum Conuertebat, Suauiusque resonando doctores suos uicissim auditores sui faciebat canebat

et autem de creatione mundi et origine humani generis et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimi sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica passione resurrectione et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti aduentu et apostolosorum doctrina. item de terrore suturi iudicii et horrore poenae gehennalis ac dulcedine regni Caelestis multa a

mina faciebat, sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis

168쪽

144 O CAEDMONS DEATAE IV

diuinis, in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem uero et solertiam bonae actionis excitare Curabat erat enim uir multum religiosus et regularibus

disciplinis humiliter subditus, aduersum uero illos qui aliter

facere uolebant gelo magni seruoris accensus unde et pulchro uitare suam fine ConClusit. Nam propinquante hora sui decessus xiiii diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate ut et loqui toto eo tempore posset et ingredi erat autem in proximo Casa, in qua infirmiores et qui prope Iomorituri esse uidebantur induci soleban rogauit ergo ministrum suum uespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet: qui miratus cur hoc rogaret, qui nequaquam adhuC moriturus esse uidebatur, fecit tamen quod dixerat. Cumque ibidem 5 positi uicissim aliqua gaudente animo, una cum eis qui ibidem ante inerant, loquerentur ac iocarentur et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogauit, Si eucharistiam intus haberent respondebant, quid opus est eucharistia Θ neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter o

nobiscum uelut sospes loqueris.' rursus ille et tamen' ait afferte mihi eucharistiam.' qua accepta in manu interrogauit, si omnes placidum erga se animum et sine querela controuersiae a rancoris haberent respondebant omnes

placidissimam se mentem ad illum et ab omni ira remotam 5 habere, eumque uicissim rogabant placidam erga ipsos mentem habere qui confestim respondit: placidam ego mentem, filioli, erga omnes dei famulos gero. sicque se caelesti muniens uiatico uitae alterius ingressu parauit, et interrogauit, quam prope esset hora quadratres ad dicendas 3o domino laudes nocturnas excitari deberent respondebant, non longe est.' at ille: bene ergo exspectemus horam

169쪽

illam. et signans se signo sanctae Crucis ire linauit caput ad cerruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit sicque actum est ut, quomodo simplici ac pura mente tranquillaque deuotione domino seruierat, ita etiam 5 tranquilla morte mundum relinquens ad eius uisionem ueniret illaque lingua, quae tot salutaria uerba in laudem conditori Composuerat, ultima quoque uerba in laudam ipsius signando sese et spiritum suum in manus eius Commendando Clauderet qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his

Io quae narrauimus uidetur.

XXVJ

LIIS temporibus Monasterium uirginum quod Coludi

Urbem Cognominant, Cuius et Supra meminimus, Per culpam incuriae flammis absumtum est quod tamen ais malitia inhabitantium in eo, et praecipue illorum qui maior esse uidebantur, Contigisse, omnes qui nouere facillime potuerunt aduertere sed non defuit puniendis admonitio diuinae pietatis, qua correcti per ieiunia fletus et preces iram a se instar Nineuitarum iusti iudicis auerterent et Erat namque in eodem mona terio uir de genere Scottorum Adamnanus uocabulo, ducens uitam in continentia et orationibus multum deo deuotam, ita ut nil umquam cibi uel potus excepta die dominica et quinta sabbati perciperet, saepe autem noctes integras peruigil in oratione transigeret. as quae quidem illi districtio uitae artioris primo ex necessitate emendandae suae prauitatis obuenerat, sed procedente tempore necessitatem in Consuetudinem uerterat. Siquidem in adulescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod Commissum ubi ad cor suum rediit grauissime exhor-3o ruit, et se pro illo puniendum a districto iudice timebat. Hunuis.

170쪽

accedens ergo ad sacerdotem a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, Consessus est reatum suum petiitque ut consilium sibi daret quo posset sugere a uentura ira qui audito eius commisso dixit: grande uulnus grandioris curam medellae desiderat; et ideo ieiuniis psalmis et oratio snibus, quantum uales, insiste, quo praeoccupando faciem domini in consessione propitium eum inuenire merearis.' at ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis quibus grauabatur ocius desiderabat absolui, adulescentior' inquit sum aetate et uegetus Io corpore quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die domini, totum lacile seram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, Si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.' qui dixit: multum est ut tota septimana absque alimento Corporis perdures; sed Ι3biduanum uel triduanum sat est obseruare ieiunium hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid sacere debeas et quamdiu paenitentiae insistere, tibi plenius ostendam.' quibus dictis et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente Causa subita secessit et o Hiberniam unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum Condictum rediit. at ipse memor praecepti eius simul et promissi sui totum se lacrimis paenitentiae uigiliis sanctis et continentiae mancipauit ita ut quinta solum sabbati et dominica sicut praedixi reficeret, ceteris asseptimanae diebus ieiunus permaneret. Cumque SaCerdoetem suum Hiberniam secessisse ibique deiunctum esse audisset, Semper ex eo tempore iuxta condictum eius me moratum Continentiae modum obseruabat et, quod Causa

diuini timoris semel ob reatum compunctus Coeperat, iam 3 ocausa diuini amoris delectatus praemiis indefessus agebat. Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, Contigit

SEARCH

MENU NAVIGATION