Scriptores neurologici minores selecti, sive, Opera minora ad anatomiam physiologiam et pathologiam nervorvm spectantia

발행: 1791년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

201쪽

morum, insgniter latus oritur nervus intercosialis q), qui supra arteriae carotidis primam flexuram per canalem caroticum descendens, postquam ex eo exiit, in ganglion cervicale primum, retro arteriam carotidem positum, inseritur '). Sed duplex sae pius etiam occurrit ramus profundus nervi Vidiani, cujus pariter tres vidi varietates. Et primo quidem priori valde similem fabricam figura tradit quinta. Hic enim ramus profundus nervi Vidiani S , ubi per substantiam illam semicartilagineam et duram ma trem, canalem caroticum claudentem, penetravit, in duOS ramos dividitur, alium, qui supra arteriam carotidem, transversim in canali suo introrsum incedentem, ad hori Zontaliter positam, extrorsum ac retrorsum adscendit' '); alium vero, qui sub caroti dis hac parte per aliquod spatium repens, deinde supra eandem arteriam denuo adscen. dens, cum priori, insula facta, conjungitur' '). His Vero, ubi conjunguntur, Vidiani nervi ramis, sese addit radix una descendens super arteriam carotidem a nervo sexto ' , atque hi tres rami, in eodem sere puncto in unum nervum convenientes, in convexitate arteriae carotidis, inter ejus primam et secundam flexuram, intercostalem nervum satis magnum constituunt, ac ordiuntur 'I, qui super arteriam carotidem in canali carotico descendit, donec a canalis angustiis liberatus, in ganglion cervicale superius desinat ' . Simplicior est illa duplicis rami a Vidiano nervo, ad intercosialem Constituendum varietas, quam prima figura ostendit. Rami nempe profundi nervi Vidiani 'q) ramulus alter, supra arteriam carotidem retrorsum et extrorsum pergens '73, in nervi intercostalis radicem a sexto' '), super arteriam carotidem descendentem inisseritur 'γ), atque hac ratione orta radix nervi intercostalis una, super arteriam carotidem descendit, et ex canali carotico egressa in ganglion cervicale superius '' , retro arteriam carotidem positum, sese demittit '' . Alter vero profundi rami nervi Vidiani ramulus profundior φῆ subjicit sese arteriae carotidi, a prima ad secundam flexuram suam in canali suo tendenti, et hac ratione sub arteria retrorsum descendit; ubi vero ex canali emersit, supra priorem in ganglion cervicale finitur ' ). Et ita duae a nervo Vidiano secundi rami Quinti paris, ad intercostalem descendentes hae radices, arteriam carotidem in canali suo contentam circumdant et ansae speciem circa illam formant, confluentes vero in ganglion i cervicale superius, cum ramulo nervi sexti paris inter- costalem nervum inchoant '' . Denique vero, quod figura VIta declarat, duorum, profundi rami nervi Vidiani, ramulorum quemlibet, in radicem intercostalis nervi a Λ a a sexto Quinti, semel videre mihi contigit, in eodem

cadavere, in quo publice eam benevole demonstravit Auditoribus suis, Venerandus ac Ilta spiς PRARCEPTOR meus.

mihi varietas occurrit, et una quidem vice in altero latere ejusdem cadaveris, in quo priorem tertiam reperi.

202쪽

MetheI de quinto pare nerΓorum cerebri. sexto descendentem, ad angulum satis acutum insertum, saepius dissecando reperi. Horum alter superior ' in ramulum nervi sexti paris ad intercosialem euntem, supra arteriam carotidem descendentem 'si , alter in eum sexti ramulum, sub arteria carotide per canalem caroticum incedentem 'g), insertus fuit φ'). Ita duae radices in terco salis nervi, quaelibet ex ramo altero a Vidiano secundi rami Quinti paris, altero vero a nervo sexti paris, composita, altera supra, altera infra arteriam carotidem, per canalem caroticum descenderunt ; ex hoc vero canali elapsi, in ganglion cervicale superius nervi intercostalis inserti sunt φ'). Quare cum tot varietates in sedecim cadaveribus repetitis Observationibus viderim, quae constantistima sit ratio conjunctionis radicum nervi intercos alis, a secundo ramo: Quinti paris venientium, cum illis a sexto

decurrentibus. , definire nondum valeo '). Id autem ex lirs observationibus meis apparet, frequentiorem esse diversorum horum a Quinto et a sexto nervorum pare venientium ramulorum conjunctionem intra canalem caroticum; quam eaetra eundem in ganglion cervicale superius demum eorundem concursum.

g. LXVII.

Quantum vero ab illa CL ΡΕΥ111 sententia, de insertione nervi intercoslatis in nervum sexti paris, et ut ipsi visum fuit in primum et tertium Quinti paris intra caveam suam latentis ramum '), squam etiam Vir Illustris ac Generosus A BERGEN assum-tam, pluribus argumentis corroborare studuit φὶ, semper etiam antequam veram hanc dictam g. LXV. LXVI. 3 nervi intercostalis a ramo secundi Quinti paris Vidiano originem inveneram, alienus fui: tantum nunc recedere ab eadem cogor, renitente ipsa natura. Quodsi enim dicere vellemus, ex canali carotico egressum intercos Alem, Vudianum nervum constituere: eadem primo obstaret ratio quam sententiae origini Snervi intercostalis a ramis sexti paris, contrariam putarunt hi Clari Viri, crassior nempe fieret Vidianus nervus, eXhibitis tamen retrogradis tunc ramis , tum illo, qui cum duro communicat '), tum nassilibus '). Secundo hi rami omnes ad angulum acutissimum retrogrado modo, ex nervo Vidiano orirentur, si interco salis adscendens perganalem caroticum, Vidianum consulueret nervum, et Vidianus, his positis, antrorsum

Canalem

29 Fig. VI. lit. v. y. Sexies vero , et hinc reliquis frequentius, hanc fabricam in cada

veribus reperi.

') CL BAMG paulo infra et HALLE R de praecip. c. h. pari. fabrica et funct. UlIΙ.

in splendido opere, cui titulus Memoirta der Academie des SPlances Auni MDCCXXVII a Paris. Memoire L. Addit ibidem variasi cones nervi intercostalis a primo et tertio Quinti paris, intra caveam suam adhuc po sitis, quas ipsa natura resutat. Plexus vero nervorum, artificialis satis, dummodo adesset, quem Fira III. lit. F. F. pingit, plane imaginationis vi nititur, nec unquam, praetercellulosam, omni modo in ejusmodi silamenta figurabilem, simile quid Derveum in cadaveribus reperire potui a) In elegantissima ac pererudita Disserim tione sua de Nervo Intereo Iali; inserta Volum. H. Disput. anat. Sele2. a Venerando aehIustri PRAEc CPTORE. meo editarum. 3) Hanc vide in Fig. I. κ. λ. 4 Fig. I. lit. ι. t. i. et in reliquis itidem figuris.

203쪽

cheI de quinto pare nervorum cerebri. canalem suum percurreret; quod vix in capite humano in nervis unquam obtinet, et

raris me in vasis. Quare omnino cUm natUra consentaneum, ae certissimUm est, ex

ramo Vidiano oriri nervum intercostalem. Quodsi enim id opponere quis velit, quod

Litercostalis e canali carotico exiens crassor fieret: parum solida argumenta ad sententiam nostram destruendam adduceret, quippe in ganglion maximum, tenuissimum increscere posse nervum, omnes rami et ganglia nervi intercosialis in pectore et abdomine demonstrant, quos tamen ex iis gangliis ad caput omnes adscendere nemo dix rit. Neque obstat nobis contraria carotidis, cranium ingredientis per canalem caroticum, nervo intercostali via ), cum et nervus intercostalis et Octavus, carotidi per collum adscendenti pressim adiacentes, utique tamen descendant; et nervi cordis contraria magnis vasis directione, in cordis substantiam inter vasa majora descendant;

ne dicam de minorum arteriarum contraria nervis, quos per canale S comitantur, directione, ut stylomastoideae arteriae q), adscendentis per eundem aquaeductum FALLO PII, per quem nervus durus septimi paris descendit, et quae sunt alia plura hujus rei e Xempla. NeqUe adeo comprimitur a carotide arteria intercostalis nervus, ut fluidi nervet transitus hinc vel dissicilior fiat, vel plane impediatur; in cellulosa quippe ambiente carotidem in canali suo, nervus migrans, parietibus osset canalis adeo fortiter apprimi nequit. Cum ergo indubia videatur origo nervi intercostalis a Vidiano ramo nervi Quinti paris, de radicibus a sexto nervorum pare advenientibus itidem illud credere, insertio radicis nervi Quinti paris in radicem a sexto venientem postulat, qUae fit ad angulum acutissimum. Origo vero intercosialis nervi a sexto pare, quod ad angulum sat paulluni recto majorem, non aliam omnino rationem habere videtur, nisi directionem carotidis, quod huic adiacens ac cellulosae ope annexus, direetionem ejus

sequitur. Quod vero crassior adpareat in sinu cavernoso positus sexti paris nervus, id a solo balneo continuo sanguinis in quo latet, fieri potest, tunicis ejus a calore ambientis liquidi relaxatis. Sed nullius plerumque momenti crassities haec major nervi sexti paris, postquam radicem nervi intercostalis dedit, esse solet: id quod plurimae ob hanc caussam factae observationes, satis me docuerunt. Sed redeo ad reliquorum secundi rami Quinti paris ramorum descriptionem.

3) Hoc cum sequentlbus argumentss, ad stabilienda in P ΕΥ1ΥIANAΜ hypothesin indiffertatione citata affert, Vir Austris ac Gm

Sed filus tantum experimentis a PETI ΤΟ Ω-ctis, ob cadaverum tum temporis defectum, accuratiorem inquisitionem radicum interco

statis nervi a Quinto pare alii tempori reseravaverat. Quare nec argumentum ejus, ab inconstantia radicum nervi intercostalis a Quinto pare, tum temporis notarum, ullius momenti nunc erit, cum vera a Uidiano nervo radix sit constantissima, semper et in omni aetate praeparabilis, quamvis in tenerioribus infantum Cadaverculis, difficilioris indagationis. Neque argumentum illud XXXII. ab insertione nervi intercostalis in illum ossis sacri de sumtum, contrarium est, cum eadem, immo gravior, obstet ratio in insemtione intercessalis in nervum sexti et Quinti

6) Quam ex auriculari posteriori arteria

Fig. I. n. 28. o ortam, per canalem Nervi duri, sive aquaeductum FALLO PII ad endentem vide in Fig. I. n. 29.

204쪽

Hyo Meches de quinto Iare nervo rem terebri.

g. LXVIII.

Secundus enim ramus descendens nervi maxillaris superioris est rarmis palatinuti priori Vidiano major '). Hic ab origine sua ex nervo maxillari superiori, retro arte riam natalem ' , per fossam plerygopalatinam descendit, atque in tres ramos dividitur, alium majorem anteriorem, duos vero minores. Hi plerumque per tres canales plerygopalatinos, anteriorem, posteriorem et exteriorem, ad palatum descendunt.

q. LXIX.

Ramus nervi palatini major anterior '), a descendente trunculo palatino separa-

lium pterygo palatinorum' , et comite majori ramo arteriae palatinae superioris' , subit canalem plerygo palatinum anteriorem majorem . Antequam vero in hunc sese insinuat, interdum etiam intra eundem demum canalem, ramulum dat unum alterumve, qui perforato ossis palati processu nanti, introrsuin descendendo, ad posteriore in conchae sive ossis spongiosi inferioris partem, nares subit, ac surculos suos in membranam pituitariam ossis spongiosi inferioris dispergit, inter periosleum ac membranam pituitariam prorepens. Unicus tamen ejusmodi ramulus natalis a ramo palatino anteriori antequam canalem suum intrat, saepius tantum abit q), isque perforato processu nas ali ossis palati, in posticam partem meatus narium medii, inter os spongiosum superius et inferius, intrat, periosleum vero, quod ossa nasi hic investit, postquam transiit, inter hoc et membranam pituitariam in ramulos dividitur duos, alium adscendentem, ac surculis suis in membranam ossis spongiosi superioris, ac meatus narium medii finitum; alterum vero, inter periosteum et membranam nasi pituitariam descendentem ad os spongiosum inferius, et per superficiem posteriorem membranae hujus pituitariae serculos suos distribuentem. Hi sunt autem ramuli illi nas ales, quos ad distinctionem ab illis, quos Vidianus hamus exhibet, I. LXII. LXIII. nafales inferiores nominare malui, quod et inferiores reliquis ortu suo sunt, et inferioribus etiam narium

parti-i Fig. Ι. lit. r. Fig. II. et Fig. III. lit. u. Fig. IV. et U. lit. X. Fig. UI. lit. α. - Ιn palatinorum nervorum anatome nullo pacto omittendus est iam supra laudatus SCARPAAnnotati. anat. lib. II. p. 83. Tab. II. fig. a. I a. ag. 32. L. a) Fig. I. n . O. i Fig. I. lit. s. ab Fig. I. nro. 46. Eandem arteriam Cum ramis suis elegantissime depictam dedit Venerandus ae Illustris PRAECE paeon si eis. I L. tisa. anat. Tab. I. lit. μ. et accuratissime describit in nota y. ibidem addita. s Fig. l. lit. E. 4b Hic ramus arteriae palatinae nervi comes, tectus nervo palatino anteriori, ex parte tamen apparet in Fig. I. u. 47. s) Foramen nempe pterygopalatinum, quod inter apophyseos pietagoideae faciem anteriorem planam et ossis palati proce umnatalem apparet, in tres canales plerygopa

latinos continuatur, anteriorem majorem,

qui inter processum nantem ossis palati et apophysin pterygoideam incipienS, inter processum natalem et sphenoideum ossis palati continuatur, et per foramen palatinum posterius in coeli palati posticam partem hiat; reliqui duo canales cum suis nervis, quos transmittunt, describentur. 6 Haec fabrica, nervi nasulis inferioris unius majoris, supra foramen ple go palatinum a palatino nervo anteriori abeuntis, occurrit in figura I. lit. r.

205쪽

Aes de quiuio pare nervorum terebri. I9I partibus surculis suis prospiciunt; ut itaque melius plures secundi rami Quinti paris ramuli nas ales numerentur, quam unicu . His Vero ramis naialibus inferioribus, si plures nempe adsunt, exhibitis, palatiuus auterior πῖrvus 7), per canalem suum descendens, in tres quatuorve ramulos dividitur, qui intra hunc canalem , arteriae palatinae superioris ramum, nervi hujus comitem, circumdant ). Descendentium horum ramulorum aliquis subinde in medio canali pterygopalatino anteriori a trunco sece dens, proprium canaliculum intrat, per quem inter canalem plerygopalatinum anteriorem majorem et posteriorem minorem ') descendit, et per foraminutum minus processus ossis palati pierygoidei '') exiens, in membranam palati mollis finitur. Re

liquus vero nervus palatinus anterior, Vel integer idem, quoties nullum intra canalem suum ramum dedit, in canali dicto pterygopalatino anteriori descendens, per foramen palatinum posterius cum arteria comite egreditur in coelum palatinum. Hic sub corpore ossis palati antrorsum euias, in duos ramOS dividitur, exteriorem alterum, alterum vero interiorem. Exterisr comite arteria palatina, per sulcum proprium a foramine palatino posteriori in coelum palati, inter dentes molares posteriores et spinulam ex osseo coelo palati prominentem, continuatum, antrorsum fertur, atque in duos plerumque denuo dividitur ramos, quorum alter juxta dentes maxillae superioris in membrana glandulosa coeli palatini antrorsum repit, atque in eam gingivasque dentium surculos suos distribuit; alius vero ramus, priori paullo interius, per hujus membranae coeli palati substantiam ad anteriora decurrens, surculos suos in eam ad dentes usque anteriores dispergit. Ramus vero nervi palatini anterioris alter interior, a fora

mine palatino posteriori in sulco alio i

iive 1emicanali inter duos eminentes proces. IIunc ramum palatinum breviter describit lil. WINALom l. c. n. Si., et istos tantum ramulos ejus, qui per soramen palatinum posterius ab illo descendunt. Quos enim ramos ille n. sa.) palatino tribuit, hi nunquam ab hoc ramo palatino, sed a tertio ramo descendente secundi rami Quinti paris, alveolari posteriori, demum oriuntur. Imperfectissima itidem est nervi palatini UIR Us-sENIANA descriptio, lib. cit. pag. IT a. period. X. ubi propaginem inferiorem secundi ramuli rami minoris inferioris eum dicit, ac in figura sua depictum dat Tab. XXII. lit. x.

Pariter enim ramulos tantum habet palatini rami, per canalem pietagopalatinum anteriorem descendentes. Jam vero ruditer, pro quarto nervorum cerebri pare, hunc palati. num ramum anteriorem descripsit VEsAL 1 Us

Lib. IV. Cap. VII. et pessime eundem depinxit Lib. IV. Fig. II. lit. Z. Z. FALLOPIUS vero melius eosdem describit libr. cit. pag. 432. lin. 46-48. Sed male ad temporalem musculum eX eis ramos abire ait. Depingit otiam palatinum hunc ramum ΕUsTACHIUsTab. XVIII. Fig. I. lit. D. Ε, sed nimis v lentem. FALLO DIU Μ in descriptione sua nervi palatini sequitur WiLLIS IUS lib. cit. p. I 54. et depingit anteriorem palatini nervi ramum, figura ad pag. I 38. lit. F. h. i. 8 Annotat hoc jam optimus se Amos IUS l. c. lin. 46-48, et adscendentes amplexari arterias dicit palatini nervi ramulas.

0 Canalis hic pie go palatinus posterior,

minor, superius retro majorem, in foraminepterygopalatino, inter pterygoidei proces.sus anteriorem planam partem, et ossis palati processum sphenoideum incipit, continuatus vero per processum pterygoideum ossis palati, inferne aperitur per foramen, quod in processu hoc pietagoideo ossis palati, modo simplex, modo duplex inve

nitur.

iob Quodsi enim duplex foraminutum pro cessus plerygo id ei ossis palati adest, anterius aliud est, aliud posterius. Per anterius canaliculus ille patet, de quo sermo est.

206쪽

ysa theI de quinto pare nemorlim PBrebri. prodestis coeli palatini ossis maxillaris superioris, introrsum in membrana glandulosa coeli palati migrat, atque in treS plerumque ramulos hic dividitur, qui a prioribus ramulis exterioribus, in coeli palatini glandulosam membranam, ad suturam usque duorum ossium maxillarium superiorum introrsum, antrorsum vero ad dentes usque inci-

svos, surculos suos dispergunt. g. LXX.

Secundus ramulus minor poterior nervi palatini S), ex trunco suo per sessampterygopalatinam, cum arteriae palatinae superioris ramulo ' , descendit, ac sese ima mittit in canalem plerygopalatinum posteriorem minorem f. LXIX. not. i.). Ex hoc canali per foramen plerygopalatinum inferi US, processus plerygo id ei ossis palati, ante hamulum pterygoideum emergit; hinc vero introrsum ramulus hic descendit, sub ex pansione tendinea musculi circumflexi palati, ac denique in levatorem palati mobilis musculium uvulamque, in minores dispersus surculos, finitur.

f. LXXI.

Tertius ex palatino nervo descendens ramulus minimus exterior '), unico quandoque principio, interdum duplici ex radice, alia ex trunco descendente, alia vero ex aliquo priorum ramorum palatinorum Veniente, compositus '), per longiusculum spa tium inter musculi pterygoidei externi originem et antri Highmoriani posticum parietem extrorsum descendit in media vero fossae pierygopalatinae parte canaliculum offendit plerygopalatinum exteriorem '). Per hunc comite ramo arteriae palatinae superioris exteriori minimo ' deorsum fertur atque paullulum introrsum, donec perforaminutum sive hiatum, inter tuberositatem ostis maxillae superioris, ac processumpterygo id eum ossis palati emergat: quo facto, hic ramulus in duos dividitur surculos, exteriorem ac interiorem. Interior per membranam passati mobilis uvulam adit, gracilissimus surculus, atque in eam desinit; alter vero exterior in glandulas palatinas ton. sillamque inseritur. Atque hic constans est ramorum nervi palatini, rami secundi

Quinti paris decursus ac diviso, nisi quod aliquando, sed rarissime, ramus exterior cum canali suo desit.

q. LXXII.

i) Fig. I. lit. v. Fig. III. lit. X. Fig. IV.

a) Fig. IU. lit. α. T. δ. Hic canalis plerygo palatinus exteriora reliquis duobus plane separatus est, neque intra foramen plerygo palatinum superius, Cum duobus prioribus canalibus aperitur, sed in margine exteriori hujus soraminis, intersiam ple go ideam externam et ossis maxillaris superioris posteriorem convexitatem, superiori sua apertura patet ; hinc semicanalis, in superiori parte alae pierygo ideae e X- ternae superficiei anteriori, quae os maXillare respicit, in serius vero ossis palati pierygo ideo processui insculptus, et in anteriori

parte sua ab ossis maxillaris tuberositate perfectus atque clausus, canalem plerygopalatinum exteriorem continuat atque perficit, qui inter tuberositatem maxillarem, retro dentem molarem posteriorem, et processumpterygo id eum ossis palati inferne hiat.

207쪽

MecheI de quinio Pare nervorum cerebri. I93

s. LXXII.

His ramis exhibitis, nervus maxillaris superior Quinti paris, a foramine rotundosve maxillari superiori ossis sphenoidei paullum extrorsum, per postremam fissuram sphenomaxillarem, ad canalis infraorbitalis posterius foramen, antrorsum descendit.

et in ramum infraorbitalem terminatur. AnteqUam Vero canalem illum intrat, ra

nium dat descendentem rami secundi Quinti pariS tertium, quem alveolarem sive deu talem posteriorem dico, quod dentibus molaribui posterioribus ramis suis prospicit. Hic per pinguedinem, quae antri Highmoriani exteriorem parietem sub musculo temporali tegit, descendens, ubi ad arteriam maxillarem internam, prope originem arteriae alveolaris')- pervenit, in duos ramul in dividitur, auferiorem et poseriorem, qui interdum distincti duo rami sunt, ex trunco suo distinctis principiis orti φ). Hi

trans arteriam infraorbitalem ') plerumque utrinque descendunt, interdum vero eorum alter ramus hac arteria tegitur '), alter vero supra eandem transcendit Τ). Horum po serior descendit super exterius antri Highmoriani convexum latus, et primum dat ramulum anteriorem unum D, subinde duos) communicantem cum dentali anteriori. Hic ramulus communicans nervi dentalis posterioris, Vel foramen canalis arteriae dentalis posterioris ' , vel supra hoc aliud offendit foraminutum , in posteriori sinus

Highmoriani osseo pariete patens. Per id foramen, vel cum arteria dentali maxillae superioris posteriori q), vel in proprio canaliculo exteriori parieti situs maxillaris insculpto, vel perforata lamina ossea sinus maxillaris, in sulco internae hujus concavae superficiei, super membranam sinus '), antrorsum supra radices dentium molarium, comite ramo arteriae alveolaris posterioris fertur, et adscendens ver sus canalem infraorbitalem, cum ramulo, ex dentali anteriori nervi infraorbita lis descendente, anastomosi convenit ''); Vel ramulus ille nervi dentalis posterio ris in eanali, sub foramine infraorbitali Per OS maxillare continuato, introrsum pergens, inseritur ramo dentali anteriori, introrsum in canali suo descendenti. Hoc ramulo communicante exhibito, posterior ramus dentalis in multos distri

canalem abeuntem vocat Venerandus ac LLIustris PRAECEPTOR l. c. not. t, quem depictum dedi Fig. I. n. 4O. et hujus ramum cum arteria dentali anteriori Fig. I. n. 43. communicantem, ibidem n. qI. 8J Posterior enim dentalis haec arteria bene dicitur, ad distinctionem ab altera illa anteriori ex arteria infraorbitali orta, quam tradit figura nostra I. n. 4s. 0 Ηac ratione iter hujus nervi depingitur in fig. Ι. lit. xk. Nulli ceterum auctori hunc nervum die tum adhuc reperio.

i Quam depictam vide in Fig. I. n. 38.

Eandem depictam dedit Venerandus ac LEu-IIris Pre AECEPTOR Fascic. Loon. Anat. II. Tab. I. sit. i. et descripsit ibidem not. t. a) Hoc modo duos sejunctos a se invicem ramos invenies depictos figura I. lit. X. a. 3b Fig. l. n. 43. Eandem optime depingit Venerandus ac LEHIris PRAECEPTOR meus i. c. lit. λ. et descripsit not. u. 4 Fig. I. lit. X. ue) Fig. I. lit. I. 6) Uti haec fabrica occurrit in Fig. I. lit. Ita enim ramulum ex alveolari arteria ad radices dentium molarium per proprium Script. neUr. min. T. L

208쪽

194 MettiI de quinto pare nerzorum cerebri. Highmori canaliculos subeunt' '), per quos in radices dentium molarium trium maiorum posteriorum maxillae superioris deducuntur, et per ea, cum comitibus arteriosis ramulis, in cavum illud radicis dentium molarium delati, inter vascula disperguntur. Eorum ramulorum aliqui vero in posteriori parte sinum maxillarem, perforato osse, intrant, et in membranam hujus sinus surculis suis finiuntur 'φ). Ramus nervi alveolaria sive dentalis posterioris alter, plerumque auterior '' , si duo fuerint, qui sejunctim ex trUuco Ori Un Ur, ante arteriam alveolarem descendens, supra antri High mori parietem conVe Xum exteriorem in aliquot ramulos divisus, musculi buccinatoris fibris, a processu dentali ossis maxillaris superioris ortis' '), inseritur. Attamen varie in Origine et distributione ramorum suorum hic nervus alveolaris posterior ludit. Ρraeterea enim, quod saepz, immo plerumque, unica origine ex secundo ramo Qψnti paris gaudeat: solet etiam posterior ramus, si duo sunt, buccinatori musculo sarculos porrigere, alios vero edere perforantes sinum Hi timori et alium in dentem molarem posticum. Anteriorem uero ramum, praeter communicantem illum cum dentali anteriori, et surculos in dentes molares descendentes, exhibuisse vidi surculum in pterygoideum e ternum, vicinissimum illi musculum

Ρossquam hunc dentalem' posteriorem descriptum ramum dedit, secundus nervi Quinti paris ramus canalem illum subit, qui in parte orbitae inferiori, a laminis apophyseos orbitalis ossis maxillaris superioris, hic a se invicem secedentibus, formatur, infraorbitalem dictum , et ab hoc canali suo nervi infraorbitalis nomen accipit'), pePCanalis ciet prospicere ait, quod nunquam fieri potest. Dentibus praeterea omnibus maxillae superioris hune ramum surculos dare asserit, in quo vero aut eum confudit cum dentali ramo anteriori, aut hanc omnino ignot avito Describit enim ramulos ad dentes, masi eterem, et integumenta faciei, tanquam ex imfraorbitali ortos, antequam hio canalem suum subeat; ex quo vero nervo, hoc in loco, non nisi alveolaris posterior ramus oritur.

i 3 Sic depictum hune ramum tradit fg. I.

aq) Vide hanc musculi buccinatoris originem depictam fig. I. lit. οὐ

) Ita omnino naturae descriptio anat mica respondet, neque enim pro solo ramo nervi maxillaris superioris infraorbitalis haberi potest, sed est vere continuatus ejus truncus. Mecum consentit III. PRAECEPTOR in No t. ad BoER HAU Tom. IV. g. 498. ΠΟt. b. p. 62. , ubi trunci nomine dignum in Daorbitalem nervum MAGNUS Vir vocat. Depiactumii Quatuor horum 111 eo cassavere adsuerunt, ex quo depictos dedi fig. I. lit. ω- ω. ae. ω. I ab Horum et dentalium ramulorum meis minit Ill. W1NALON, libr. cit. Tom. III. p. I l. Π. 49. tanquam unica esset fibrilla, eaque non perpetua, ad dentes molares. Verum ramus semper adest major dentalis posterior, in plures surculos divisus, neo unquam deest. Sed quid sit ili. K1Ns Lomi flamentum, Cujus g. dicto meminit, ex hoc sarculo per coelum palati, ad unionem usque ossium maxillarium superiorum pergens, id quidem me plane fugit. Ex hoc enim ramo dentali posteriori, nullum unquam ejusmodi surculum vidi, per palati coelum repentem, et valde suspicor I u. WINSEowUM ramulum e palatino nervo, hoc iter secutum, vidisse. Anna palatinus S CARPAE 3 cf. p. i8a, not. . L. Ramulos etiam rami nostri dentalis posterioris d0scribit. Cl. UiEUS SKNS l. c. p. IT 2. per. IX. et in figurae sua exhibet XXII. lit. s.

s. s ; sed valde vitiose eos lutegumentis f

209쪽

Methel de quinio pare nerv0rum cersiri. Onalis hujus soramen anterius exiturus. Intra hunc non plane osseum, sed in posse riori sua parte perios teo orbitae superne clausum, anterius vero lamella ossea inet ncanalem φ), infraorbitalis nervus ramum dat unum anteriorem majorem ') conssau tem , alios vero minores inconstantes, quos omnes deuiales anteriores maxillae supe

rioris voco, quod per proprios canales ossis in Sit dris superioris, in radices dentium anteriorum maxillae superioris, surculos suos distribuunt.

q. LXXIV.

Horum ramorum dentalium princeps ' , qui nunquam abest, quamvis varie in origine sua ludat, interdum longe, interdum proxime ab exitu nervi infraorbitalis in

faciem, ex hoc nervo oritur. Sed plerumque tamen , non longe ab egressu suo, per foramen infraorbitale, ramum hunc dentalem anteriorem maxinae superioris edit in terdum extrorsum φ), interdum vero introrsum a trunco suo secedentem. Si prior fabrica locum habuerit, tunc ramus hic dentalis ab infraorbitali nervo natus, extrorsum ex canali infraorbitali exiens, perforata hujus lamina ossea canalem invenit inter laminas processus orbitalis ossis maxillaris superioris. Per hunc canalem supra sinum Highmorianum descendens, extrorsum primo ramulum emittit, qui perforato osse.

supra membranam antri Highmoriani descendit, et cum ramulo dicto f. LXXII.) den

talis nervi posterioris communicat '). Hinc dentalis anterior nervus per canalem suum, circa foramen infraorbitate, in margine orbitae inferiori introrsum continuatum, sub foramine dicto introrsum iter suum dirigit in processum nasalem ossis maxillaris superioris, et deficiente ramulo jam dicto communicante, insertum sibi ramulum hic accipit a dentali posteriori ramo I. LXXII). Legens vero intra hunc canalem suum, versus processum nasalem, sub orbitae margine inferiori tendentem, comite arteria dentali anteriori ex infraorbitali orta, radices dentium maxillae superioris anteariorum, molarium nempe minorum, canini atque incisivorum, surculos demittit per cellulosam ossis maxillaris substantiam, in dentium dictorum quorumcunque radicem, unum, mollissimum, medullarem, Omni dura matre carentem ; et primum ple-B b a rumquectum eundem vido in fig. nostra 1. num. 6 i. scribit lib. cit. pag. 4 2. lin. Sq. s , et pag. Nimis vero gracilem illum pingit EusTA- 433. lin. I-9; sed RiLLis1 Us melius in de-CHi Us Tab. XVIII. lit. G. Η. proportione scriptione sua lib. cit. p. is , quam in ex- habita ad ramum palatinum, quo tamen lon- plicatione fg. I. liti e. hujus rami memininge valentior est. In explicatione enim figurae ex infraorbitali 2 Vide consentientem Venerandum ac ad masteterem musculum per os exire ait LIIui rem PRAECEPTOREM Nol. ad BogvHAU. hunc ramum, qui certe dentalis sui se vide- VOl. IV. p. 62. not. b. et FALLov. l. c. lin. tur, male ab eodem observatus. Sed plane 49-s l. et LII. W1NALO UM Tom. III. n. 47. incognitus hic suisse videtur U1EUss Exio, 3 Hic, uti semper adest, ita nec in eo uti not. m. ad g. LXXII. supra dictum esticadavere defuit, ex quo eum depictum dedi Brevissime eum ramulum recenset LII. W1Ns- Fig. I. lit. b, sed brevi, in canalem suum LoW. l. C. n. q8. Osteum receptus, disparet. 2 Hoc modo in Fig. I. lit. b. reperies den. I) Hunc ramum dentalem anferiorem de- talem ex in morbi tali exeuntem.

scribit Venerandus PRAEcgPΤΟΗ meus i. c. 3) Hunc ramulum depictum dedi sig. I. Neque eum neglexit FALLOPIUS , sed de- lit. c.

210쪽

196 nethel de quinto' para nervortim cerebrurumque quidem in dentem molarem minorem, canino proximum ,. interdum etiam ire dentem molarem minorem secundum ; secundum ramulum interiorem in radicem

dentis canini facillime per os prosequendum, brevissimum quippe, ob radicem dentis canini prae reliquis praelongamo Hinc introrsum descen)ens ramus, ad intimum processus naialis ossis maxillaris superioris latus, nasum spectans, per cellulosam di etiprocessus fabricam ramulos emittit, cum arteriolis descendentes in dentem incisivum canino proximum, et ultimo suo dentali surculo, per radicem dentis incisivi primi antici , in ovale hujus cavum desinit.

Sin vero introrsum ab infraOrbitali nervo ramus dentalis anferior secedat, continuo per canalem, sub orbitae margine inferiori introrsum continuatum, cum arteria dentali anteriori maxillae superioris ex infraOrbitali orta, tendit in processum nasalem ossis maxillae superioris. Intra hunc processum, per continuatum canalem, molli a rubello periosseo obductum, introrsum descendens nervus dentalis anterior, in duos ramulos dividitur, interiorem et exteriorem. Horum interior supra radices dentium canini et incisi vorum, cum arterioso suo ramo, intra canalem suum introrsum descendens in has radices surculos suos demittit. Ramulus vero exterior nervi dentalis anterioris ,. supra dentium molarium minorum radices extrorsum ac retrorsum in canali suo fertur, atque eadem ratione, uti interior, surculos suos in radicem horum dentium demittit; ultimo vero ramulum communicantem cum alveolari sive dentali posteriori emittens, desinit. Sed praelec hos surculos , quos dentalis hic anterior in dentes maxillae superioris mittit, alios etiam, per processum nasalem ossis maxillaris superioris descendens, dat saepe ramulos, qui laminam nasalem processus nasialis ossis maxillaris superioris postquam perforarunt, in infimum narium meatum penetrant, et inter peri osseum et membranam pituitariam decurrentes in membranam , ossis spongiosi inferioris anteriorem partem investientem , terminanturo

praeter hunc dictum ramum dentalem anteriorem maiorem, misores alii saepuintra canalem ex infraorbitali nervo exire solent ad dentes, unus vel duo, sed non constantes ii, quamvis saepius adesse soleant. Opiuntuc autem ex infraorbitali nervo, antequam hic dentalem anteriorem majorem ramum dedit. Et primum quidem, si duo adsunt, infraorbitalis nervus, canalem suum vix ingressus, extrorsum emittit, qui perserans laminam osseam sinus maxillaris superiorem hunc intrat, atque in sulco concavae hujus sinus internae superficiei, supra membranam , sinum hunc intus investier tem, a parte sinus posteriori ad anteriorem descendit. In hoc itinere suo surculos dat membranae sinus hujus pituitariae ; atque ossis axillaris superioris processum dentalem denique intrans, in dentium molarium minorum maxillae superioris radices sum culis suis finitur. Hinc in canali suo antrorsum ac introrsum pergens nerVUS infraOrbitalis, secundum interdum dat surculum, extrorsum pariter ab eo abeuntem. Hic in medio sere canali infraorbitali pariter perforat laminam superiorem osseam sinus Uigh- moriani, atque extrorsum primo , inde vero antrorsum in sinus hujus interna concava

supexficie, per sulcum ossi insculptum , qui interdum integer canalis osseus est , intror-

SEARCH

MENU NAVIGATION