Scriptores neurologici minores selecti, sive, Opera minora ad anatomiam physiologiam et pathologiam nervorvm spectantia

발행: 1791년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

171쪽

Methel de quinto pare nervorum terebricatur. Sed brevior justo, pro dignitate materiae, ejus ess ac imperfecia descriptio, quod ipsi naturae WiNs LoWIANr operis imputari debet. Nam in systemate anatomico conscribendo Occupatus Vir Illustris non pinuit omnia aeque fuse

pertractare.

g. XXV.

Breviter ac male, ex Clarissimi W1Ns Lowi eligantissima hujus nervi pertractatione, suam exhibet excerptam descriptionem nervi Quinti paris B. BovDON '). Ipsa enim verba W1Ns Lowr habet , paululum subinde transpositione mutata. Denominationes trium ramorum easdem cum WINs Lowo habet, ut et ramos a primo Quinti ramo ad intercossalem. Sic invenies iisdem verbis, nullo mutato, descriptum ramum naialem primi rami Quinti paris, uti Cl ess Lowus habet '), et tantum inverso ordine primo describit ramum nasialis primi rami Quinti paris in nasum descendentem, deinde ejusdem ramum infratrochIearem mihi dictum. Ganglion ophthalmicum ex tribus ramis, nas alis rami primi Quinti componi male asserit, non intelligens bonam Cl. W1Ns Low1 descriptionem ; lacrymalem lautem ramum primi Quinti , unice ex WiNς-Lowo descripsit )o In secundi rami Quinti paris descriptione pariter arguta quadam transpositione clanculum WINs LoWUΜ sequitur, ipsa ejusdem verba retinens; ordo vero ejus hac ratione mutatuS est, ut primo palatinum ejus ramum numeret , qui secundus est ramus secundi rami Quinti paris W1Ns Lowo, et huic jungit ramum nostrum alveolarem posteriorem Iisdem verbis WiNs LowI, pro secundi rami Quinti paris ramo secundo, describit ramum infraorbitalem, WINsLOWr primUm, et tanquam ramum non perpetuum ramum sphenopalatinum W1Ns Low1 I, nostrum Vidianum, in quo valde errat. In describendo vero tertio ramo nervi Quinti paris, suis, uti videtur, usus est observationibus. Hunc enis pessime describit dividitque in duos ramos, quorum primum in quatuor ramos subdividit, primum nostrum massetericum, secundum temporalem profundum tertium buccinatorium mihi dictum; quartus vero ramus primi rami tertii Quinti miro ordine est illi lingualis ramus. Sed eum nec hunc tertium Quinti paris ramum bene observasse, testatur descriptio secundi rami tertii Quinti paris, cujus ramos esse docet: primum, qui inter duos musculos plerygoideos abeat, nec quorsum, nec in quam partem capitis porro finiatur, dicens; in quo nervo sorte non bene W1NsLOwUΜ intellexit, qui inter hos duos musculos lingualem descendere ait; secundum vero ramum tertii quinti suum denuo ad glandulam parotidem, musculum peristaphylinum et linguam deducit. Itaque duos linguales ramos hujus tertii rami Quinti paris constituit, qui tamen non nisi unicus continuo observatur. Tertius denique ramus rami secundi tertii rami Quinti paris, illi est maxillaris nervus inferior

p. V. pag. βπ- ό Quem ille descripsit l. c. n. 33-

172쪽

13 s Mectes de quinto pars nervorum terebri g. XXVI.

H1ERONYMUs LEOPOL DUs BACHEΤΤONUs S), tot optimis libris VI EUssENir, W1LOsi1, WINs LoWI etc. suo jam tempore gaudens in recensione sua hujus nervi Quinti paris φ) WiLLisi ΠΜ quidem sequitur, 1ed turpissime ramos nervi Quinti paris enarrat. Nam majores ramos nervi Quinti paris dicit, a quibus lacrymae, visus, odor et saliva promoVeatur, minores vero pariter ad oculos, nares, palatum et linguam distribuit. Melius omni uo aliorum Clarorum Viroram ordinem in describendo hoc nervo servastset et utilius, intolerabili sua hujus nervi recensione ac descriptione, qua suam in ana.

tomia peritiam valde dubiam reddit; quam justam suspicionem auget error vix credibilis nostris temporibus, quod sextum nervorum par ad linguam deduxerit atque gusta, torium appellaverit,

g. XXVII.

Qui eodem anno eum BAcs ΤΥΟNo librum suum edidit Med. Doctor CAT ab omni naturali structura alienissimam figuram, quae basia cranii cum contentis suis repraesentat, exhibet; quae ficta potius et pro imaginatione ejus, quam ad naturam picta esse videtur, cum plus in conspectum det, quam ullus mortalium unquam, basiucranii inspiciendo, videre uno intuitu possit. Conceptu certe dissicile est, qua ratione

et oculi, et pons Varolii, et arteria basilaris, non inverso tamen cerebello, in conspectum venire queant. Sed, quod caput hic rei est, pessimam dedit nervi Quinti paris delineationem in eadem figura. Expansio enim ejus in cavea durae matris, quadrangularis instar corii facta, et divisio ejusdem in tres ramos, omnino non ad naturam expressa est; nec unquam hac ratione oculis subjici poterit. Ganglion ophthalmi- cum primi rami Quinti paris, quem in dextro latere figurae suae, reliquis ramis nervi Quinti paris majorem male pingit), in eodem hoc latere ex duabus radicibus tertii paris nervi deducit, cum tamen in sinistro ejusdem figurae latere lit. d. e. radicem ganglii, ex ophthalmico ramo nervi Quinti paris, confuse repraesentatam habeat. Ra. mulum ex ganglio ophthalmico deducit in corpus rotundum glandulosum, sub signo erucis in figura designatum, quod aut fictum, aut pinguedinis portio certe fuit, aut dissectus et revolutus nervulus, si omnino unquam simile quid vidit. In dextro latere figurae suae lit. i. ex orbita egredientem nasalis ramum primi rami Quinti paris infratrochlearem, pro ramo ejusdem lacrymali non bene describit, lacrymalem verum plane non habet. Ramus vero secundus quinti cum tertio adeo ruditer expressus est,

extra omnem situm naturalem, Ut non postat rudius, neque merentur mentionem ejuS-

modi praeternaturales delineationes. Anastomoss inter lingualem et nervum durum

septimi paris ope chordae tympani adest quidem, sed chorda haec tenuissima toti linguati ramo tertii rami Quinti paris aequalis, crassiorque duro depicta est; ex quo apparet, quam remota haec figura sit a structura naturali. Quod reliquum est, nervi lingualis a tertio ramo Quinti paris in Capite de gustu pag. aa 3. nullam facit mentionem ;i In Anatomia Medicinae Theoreticae, Oe- ab Lib. cit. pag. 262. niponti Ir o. ab eo Autore edita Lib. II . DD I) In Libro inscripto: Traite des Sens, dinonserat. LIV. Cap. V. Roum L O. P. 299.

173쪽

Meues de quinto sare nervorum cerebri. 1 9 nem; in Cap. de odoratu p. 23 a. tantummodo ramulum reeenset nasilem primi rami 'Quinti paris, ut suspicio sit, ramum nasilem secundi Quinti rami ipsi non fuisse no tum. Ex illo primi Quinti nasali, sternutationem a forti visu deducit. Chordam equidem tympani ex nervo duro bene derivat ' , sed in visu nervorum ciliarium obliviscituro

I. XXVIII.

Inter Anglos de hoc nervo agens W. CHEsELDEN brevior longe est Virussg-mio, nomina ramorum WINs LowIANA retinet; ramum ad intercostalem nervum

a primo Quinti proponit; anastomoses infraorbitalis eum nervo duro, lingualis nervi tertii rami Quinti paris cum nervo linguasi noni paris, et labialium inseriorum nervi maxillaris inferioris cum nervo duro habet. Sed brevissimis tantum verbis recenset partes, ad quaS rami nervi quinti paris eunt, non vero accurate iter eorum describit ;neque CugsELDENir, sed MONRoi est haec descriptio.

g. XXIX.

Clarissimus Vir saltus Ligur Aun ' , in deseriptione hujus nervi ') mustowunsere sequitur. Ρrimum ramum nervi Quinti paris minus bene describit, partes tantum enumeraus, ad quas hujus ramuli eunt. Seeundum Quinti ramum pariter brevi oratione tradit nec sane optime. In duos eum dividit ramos, inferiorem et superiorem Superior est illi infraorbitalis atque uasalis sive sphenopalatinus secundi rami Quinti paris WiNs LowI; inferior vero ramus palatinus ejusdem, quem fusius et melius ramo superiori describito Tertium nervi Quinti paris ramum porro describens ait, eum ramum ad duram matrem ante existum ex cranio dare, cum arteriae meningea adstendentem, quem nunquam observare potui. Ramos tertii rami Quinti paris musculares bre vissime lautum recenset,. musculos nominando, ad quos hi rami abeunt; inter quos tamen principem sere buccinatorium omisito WINs LoWUΜ secutus, ramulum ex tertio Quinti ramo cum arteria orbitaria et nasiali Orbitam et nasum subire ait, quod nee unquam videre mihi contigit, et fere impossibile videtur. Ad parotidem et aurem exoternam temporalem nostrum superficialem ramum tertii rami Quinti paris deducit; inostri chordam tympani in nervum tertii Quinti lingualem bene observat. Lingualem tertii Quinti ramum brevibus verbis describit, ramos ejus in glandulam salivalem maxillarem et sublingualem negligit, ut et ramum myloideum maxillaris inserioris rami tertii Quintio Nomina ramorum nervi Quinti paris WINs LoWI AN A retineto g. XXX. Optandum esset, ut omnium ramorum nervi Quinti paris adeo ex omni parte ab solutam haberemus descriptionem ac delineationem, qualem primi rami Quinti paris ejusque inprimis ramorum, ad oculum abeuntium, lacrymalis et nasilis, orbi erudito a) l. e. p. 294. . ab In Adetis Anatomities par usto LIEU-1 In libro anglico sermone seripto, qui TAUD. a PariS IZ a. Inscribitur et the Anato, of she human boo IJ Quam exhibet Lib. est. Sessionis Viae, Londini Ir 1. Chapter XV pag. asa. an. Articulo Vto. pag. 6Ja- I.

174쪽

Mechel de quinto pare ner rum terebri. ὀito exhibuit ΡRAECEPTOR meus SUΜΜE VENERANDUs Vir ΙLLUsΥRis A UALLERquo accuratiorem in perscrutandis anatomiae dissicillimis rebus aetas nostra non vidit.

Suam enim accuratissimam descriptionem icone illustravit, qua meliorem in dimeillimare dare supra aliorum facultatem est Sed Ejus institutum non fuit, in opere Physiologico nervos fuse prosequi. His ita breviter praemissis, ad ipsam nervi Quinti Paris transeo descriptionem.

SECTIO II. DE VERA ORIGINE AC DIUISIONE NERUI QUINTI PARIS. I. XXXI.

Nervorum cerebelli atque capitis partibus prospicientium praecipuum par, crassitie optico aequale, reliquis vero valentius, est Quintum Par Nervorum ex cranio exeuntium, gustatorium plerisque Recentiorum a praecipua functione, Illustri vero W1rusLowo trigeminum a divisione sua in tres ramos majores dictum. Oritur ex medullari cerebelli substantia, in duos funes albos collecta, qui pedunculorum cerebelli nomine veniunt, atque conjuncti pontem VAROLII, sive protuberantiam annularem W1LL1s11 subjecti sub cerebri pedunculos, constituunt '). Ex horum pedunculorum

cranium nervus Quinti paris 'q) interdum ex distinctis duobus aut pluribus a se invi-1 In Fufete. I. Leonum Anatomicarum Goettingae Ir 9 edits Programmat. n. de basi Cranii, Tab. VIL Originem hujus nervi partim, partim ejus

distributiones post MECKRLIUΜ disquis verunt, aliis praetermissis, praesertim dissectores solertissimi Η1RsCII, WRa SNERG in propria prolusione et in sylloge PALETTA, GiRARDI et XCARPA. Vid. quoque paulo supra PFEFFINGER p. 46. et ROLAND MARTIN Initi. tutiones nevrologicae Sectio II. Holmiae et Lipsiae i78 i. p. 19. sqq. L. I Hac ratione constanter orIginem nervi Quinti paris observavi, in plus quam triginta cadaveribus. Mecum sentit VENERANDUS

in Primis Lineis Physiologiae, Goettingae

17 7. editis p. I 87. g. 3T . et Cl. Vi EUAsENSNestrographia supra citata p. t 69. Neque me hinc ad aliam sententiam movet SAN ΤΟ - ni Nos Observ. Anat. g. l6. nec accuratissimus Anatomicus 1ll. WINSLow, originem hujus nervi a corporibus olivaribus ac pyramidalibus medullae oblongatae deducens,

nunquam mihi visum nec aliis; quam sententiam suam in incomparabili ceterum libro suo: Expostion Anatomique Tom. IV. p. I 82. ΠώI4O. affert; in speciali ori autem nervi Quinti paris pertractione Tom. III. p. ιq6. Traite des Neos n. 28. non retinet, sed videtur pariter constantem reperisse originem, quam et

nos asserimus.

ad Eleganter hanc originem nervi de pictam dat Optimus EUAT ACHIUS ; Lib. cit.

Tab. XVIII. M. f. IV. IV. V. lit. q. et fig.

II. sit. V. Melius tamen eadem exprimitur a Cl. W1LLi Sio Lib. cit. M. I. ad pag. II. sit. Η. H. et ab Industrio RUYsc Hro inertim Suorum Tom. LII. Tab. II. addita Responsoni

') Ex laterali et anteriori parte pontis distinctis fibrillarum fasciculis Exp HAASE ; eX

parte laterum crurum cerebelli anteriori, ubist. pedunculi horum crurum juncti consituunt pontem Uarolii, ex cujus lateribus uterque nervus lobis cerebelli tectus prodit MARTIN, cum quo consentiunt PROCHASI A et NEU BAUER. Oritur sec. WRISBERGIUΜ et

175쪽

necheI de quin o pare nervorum cerctri. I 6 Icem medullarium fibrillarum fasciculis, 'minoribus aliis, alio vero majori, in unum truncum collectis Τ), interdum vero ac saepius ex unico fibrillarum medullarium fasciculo compositus ' .

f. XXXII.

Ab hoc ortu nervus Quinti paris, pia matre Obductus, ex plurimis fibrillis neruveis numero atque crassitie variantibus, in aliis subjectis septuaginta, in aliis vero nonaginta ad centum usque, a se invicem separabilibus '), in unum teretem funiculum, duas lineas latum conjunctis, compositus, sub arachnoidea cerebri tunica quae hoc in loco valde conspicua, a cerebelli lobis lateralibus antrorsum supra nervum Quinti paris expanditur), directe antrorsum fertur, inferioribus funiculi fibrillis paululum subinde adscendentibus, versus angulum ossis petrosi superiorem. Eo delatus si brosus nervi Quinti paris ab origine sua funiculus, in ovalem figuram compressus, foramen ossendit durae matris proprium, quatuor in adulto lineas latum, ovale, sub sinu petroso superiori, ubi hic cavernolo proximUS est. Per hoc foramen trans angulum ossis petrosi superiorem, peculiarem durae matris subit caveam, a duabus illius laminis, a se invicem secedentibus efformatam, a sinu cavernoso sellae equinae ad foraminis ovalis ossis sphenoides exteriorem finem extensam.

q. XXXIII

Intra hanc caveam, a durae matris duabus laminis factam fibrisae seniculi nervi Quinti paris, piae matris ope inter se conjunctae, et varie sibi invicem insertae, iterum que in alias minores divisae in planam taeniam nervosam, Ut cum UENERANDO PRAECEPΤoag meo Illustri HALLERO ') loquar, expanduntur, quae interdum ex unico, interdum vero ex duplici fibrarum nervearum istrato perficitur, quorum superius latius, inferius vero minus est, ex aliquot fibrillis majoribus compositum. Taenia haec nervosa φη, decem in adulto homine lineas ante divisionem in tres ramos lata, totam nervi Quinti pariS caveam replet, ejusque fibrae initio libere per eam incedunt, ita, ut spatium inter durae matris laminam interiorem, quae nervum tegit, et nervum ipsum intercedat

tavit NEU BAUER. L.

latam hanc expansionem fibrarum nervi Quin ii paris intra caveam suam dicere sas putavi, cum nihil cum gangliis reliquis nervorum C. H. commune habeat, sed fibrae tantum ner-veae in planitiem expansae sibique varie intertextae sint. φ) Armilla PA LETTAE decem linea m.

stinctis portionibus ante et supra nervum communicantem faciei. e processu illo cerebelli, qui pons cerebelli vulgo nominatur et quidem observante CAΜPERo non In media, sed in exteriori et anteriori ejus partis regione, quam peculiari nomine pedunculi cerebelli ad pontem a ponte ipso distinguunt.

Praetereo caeteros. L.

3) Quod et Visi ossENius observavit Lib. eit. lib. LII. Cap. LIL. p. l69. 4 Hac ratione Egregius Uir FALLOPIUS originem hujus nervi a media cerebri basi describit Lib. ert. p. 43 l. lin. aO-II, Seripi. min. min. T. L

176쪽

I6 a MethpI de quint o parε nervorum tere5rLdat. Sed ubi magis latescere atque fibras suas in tres diversos ramos distribuere incipit

et tegenti illam interiori, et sabjecta exteriori durae matris laminae, ope fibrillarum rubellarum, cellulosae durioris speciem habentium, arcte, et interiori quidem adeo adhaeret, ut non nisi caute, absque laesione quadam, haec durae matris lamina, cum omni illa adhaerente cellulosa, a fibrillis nervi separari queat. Exteriori vero durae matris laminae, late expanso nervo in hedra ossis petrosi anteriori subjeetae', minus fortiter adhaeret, attamen subinde fibrillae aliquae nervi hanc durae matris laminam perforant, iterumque truncum subeunt; neque tamen ideo aut in dura matre pergutar, aut finiuntur. Praeter has adhaesiones, fibras nerveas sive surculos in duram matrem ab hoc nervo excurrentes, etiamsi omni studio in illos inquisiverim, nunquam inve ni re potui ; idque tanto confidentius assero, cum in eo consentientem, atque de his nervis in duram matrem pariter dubitantem habeam Venerandum PRAECEP ΤΟ ΕΜmeum Illustrem HALLEau Μ φ), qui quam accuratissime quaevis in anatomia rimetur, orbi erudito incomparabilibus scriptis suis satis demonstravit; quamvis ceterum et Cl. VI EUssΕNs ') et accuratissimus W1Ns Low eas fibras existere disertis verbis edoceant. Invenitur autem interdum in lamina durae matris, nervo subjecta, quae ossis petros hedram superiorem obducit, sub nervi Quinti in cavea sua' explanatis interioribus fibris, juxta clausum ac separatum a cavea nervi Quinti paris, sinum cavernosum, os

siculum sesamoi deum, in latere, quo ossi petroso incumbit, planum, in illo vero, quod nervum quinti paris sibi impositum habet, convexum

. XXXIV.

Ex hac descriptione in propria cavea durae matris latentis nervi Quinti paris, in omnibus et plus viginti cadaveribus, quae hunc in finem dissecui, mihi comprobata, facile patet, quam erronea sit, quam Cl. Uigus sΕNs ') atque Ill. W1Ns Low φ) exhi bent, descriptio, qui nervum Quinti paris per sinum cavernosum transire ejusque in

sanguine lavari, disertis verbis asserunt; cum tamen ab externa, quae Cranium perio- fiet instar obducit, durae matris lamina, septum inter sinum cavernosum et nervi Quinti paris caveam perficiatur, quo sinus cavernosus ab hac cavea nervi Quinti paris separatur; neque ulla adest ex cavernoso sinu in Quinti nervi caueam communicatio,. per quam sanguis ex receptaculo sive sinu cavernoso in istam caveam transre queat

Non enim, quod quibusdam dicere placuit, septum hoc arte fit, aut foraminulis pro ianitiis a primo ramo Quinti paris aὸ intercostalem nervum fibrillis pervium, sed a)eo impervium est, ut nullo modo liquor ex sinu cavernoso, in caveam nervi Quinti paris possit effundi. Septum quippe hoc, quod posterius extremae interiori parti hedrae superioris ossis petros, juxta sinum cavernosum adhaeret, continuum ess interiori du-

XXV lit. a. a.

NO primo observatum, Ill. WINSLON descripsit Lib. cit. pag. 34T. n. 29. et ipse vidi, uti illud describo in infante aliquot annorum..1 Lib. cit. p3g. I 6. a) Lib. cito Tom. HI. p. I 47. n. 29. 3O.

177쪽

Mechel de quinto pare nervorum ferebri.rae matris laminae, cujus fibrae a sinu petroso superiori et osse petroso ortae, ad latus sinus cavernos antrorsum sub primo nervi quinti paris ramo, ad alas usque ossis sph noidei magnas excurrunt. In media ac suprema parte septi ipse ramus primus nervi Quinti paris est, eique arctissime adhaeret, ita ut partem septi mediam et superiorem una cum dura matre efficiat; posterior autem, anterior et inferior septi pars, valida durae matris lamina constat. Sic paries sit, quo sinus cavernosus a cavea nervi Quinti paris perfectissune separatur. Id quod luculentissime sinus cavernosi plenaria repletio deinonstrat, qua evincitur: ex sinu caveritoso nullam ceram injectam, nec alium ii quorem in caveam nervi Quinti paris transire, sed nervum sexti paris solum eum ca rotide arteria et intercostalis nervi a sexto nervorum pare radice in sanguiue sinus ea vernosii sive cera immissa contineri '

g. XXXV.

Antequam ulterius in descriptione nervi Quinti paris pergo paucula de vasΑ, quae intra caveam suam nervus Quinti paris accipit, addere necessarium est φ . Haec quidem Cl. Vigus sΕNs a cervicalibus arteriis deducit '), sed ex his orta nunquam ob servavi, nisi minutissimas interdum arteriolas, cum trunco nervi Quinti paris per foramen durae matris in caveam ejus migrantes. Est autem duplex plerumque arteriolarum caveae nervi Quinti paris origo, quarum hinc alias internas Voco, a carotide cerebrali arteria et meningea intra cranium Ortas, alias vero externas, a ramis carotidis externae vulgo, extra cranium profectas. Internarum aliae 4 eaeque praecipuae, a carotidis cerebralis trunco, intra sinum cavernosum flexuose adscendente, oriuntur; estque harum vel una tantum, vel duae sunt. Duae si fuerint; earum altera anteriores . altera posterior. Anterior ex trunco arteriae carotidis cerebralis oritur, intra sinum cavernosum antrorsum inflexo paullo antequam duram matrem perforans cerebrum adit. Haec ab origine sua super nervum sexti paris transiens. perserat laminam septi. atque in ramulos divisa, qui fibrillis explanati nervi Quinti paris inters runtur supra primum et secundum Quinti paris ramum dispergitur, anastomosin vero

frequenter cum externis caveae nervi Quinti arteriolis habet. Altera arteriola interna caveae nervi Quinti paris posterior, oritur ex eadem carotide cerebrali, intra receptaculum cavernosum tertiam suam flexuram antrorsum perficiente. Haec arteriola antrorsum et extrorsum supra nervum sexti paris, ubi hic intercostalis nervi radicem emittit, migrans, perforat septum sinus cavaernosi in superiori sua parte, ubi ramus primus Quinti paris illi adiacet, serpentino vero ductu ad Iatus septi externum, per ipsas quandoque fibras primi rami Quinti paris repit et ramulos suos in parte interiori caveae nervi Quinti paris, sinui cavernosse proxima, in nervi Quinti paris explanati posteriorem et interiorem partem distribuit. Quod si vero harum arteriolarum unica

X a tantum g) Id quod etiam aperte ac perspicue do- CL AD. MURRAV Descriptio arteriarumcuit UENERANDUs ac ILLUsaeuis PRAR- corporis humani in tabulas redacta. Upsaliae CEPTOR, in Differtatione de Vera nervi in- IT 8O. q. p. I 8. et MAv ER von den Bruto.

tercosalis origine; contenta Volum. I L. Dif- f sen des me ulichen Torpera. L. sertat. anatona. Selectar. Goettingae 17 7. o Libia citi pag. l68. period. IlI. depicta edito p. 939. sqq. g. X. not. p. p. p. Vero Tab. XVJ I. lit. p. p.

178쪽

Methel de quinto pard uerPorum cerebri, tantum adsuerit: illa originem suam ex trunco carotidis cerebralis arteriae, iuxta processum clinoideum posteriorem antrorsum inflexo, ducit '). Ρraeter has arteriolas internas caveae nervi Quinti paris, quae et arteriae receptaculi dieuntur, quod per hoc in nervi Quinti paris caveam transeunt, Ophthalmica interdum etiam arteria, non longe ab origine sua, ramulum primo ramo nervi Quinti paris, juxta septum migranti exhibet. Sed alia caveae nervi Quinti paris arteria interna est ab arteria meningea, quae ex arteria maxillari interna orta, per foramen spinosum ossis sphenoidei cranium intrat. Ex hac enim intra cranium adscendente, oritur ramulus introrsum abiens, qui surculos suos in parte posteriori et exteriori caveae nervi Quinti paris, inter hujus intra caveam reconditi exteriores fibras distribuit. ' Externarum vero arteriolarum nervi Quinti paris intra caveam suam latentis alia est, quae ex arteria maxillari interna oritur, tibi haec sub foramine secundi rami Quinti paris introrsum transit, plerumque inter ramum ejus alveolarem et infraorbitatem. Haec arteriola, per canalem rami secundi Quinti paris, caveam nervi ingreditur atque inter fibras secundi rami desinit, anastomosi cum interioribus conveniens. Alia vero arteri Ola externa, ex arteria eadem maxillari interna, ubi maxillarem inferiorem haec exhibet, interdum ex arteria pharyngea adscendente orta, cum ramo tertio Quinti paris per foramen ovale ossis sphe-noidei caveam intrat, et inter fibrillas tertii rami Quinti paris surculos suos distribuit.

q. XXXVI.

Arteriolae hae, inprimis vero interiores receptaculi, a carotide cerebrali ortae ideo omnino tenendae sunt, quod cum fibrillis cellulosis sinus cavernos ansam opinioni dederunt plurimorum anatomicorum: nervi nempe Quinti paris ramum primum et tertium, vel primum solum ' , intra caveam suam in cranio adhuc positos ad inter- costalis originem ramulos impertire, quorum vero errorem tam clare detexit Venerandus ac Illustris PRAECE paeo R in dissertatione sua de vera nervi intereo salis origine φ), ut non sit quod huic addi posset, cum nulla unquam vere nervea fibrilla a primo aut tertio ramo Quinti paris, cavea sua adhuc inclusis, ad intercostalem nervum abeat,

sed solus ille a Vidiano ramo secundi rami Quinti paris, infra I. LXV. LXVI.) dicendus accedeus ramulus, radicem veram nervi intercostalis a nervo Quinti paris constituat. Id quod non nisi satis convictus propria et accurata disquisitione, in cadaveribus plus quam trigeses instituta, affirmo. Quare verissimulti mihi videtur, fibras cellulosas sinus cavernosi, a sanguine eas circumdante rubellas, cum arteriolis dictis, aliis Claris Viris imposuisse, qui fibras a primo ramo nervi Quinti paris, intercostalis a sexto nervorum pare radici sese adjunxisse asseruerint. Multo vero minus eorum accedero possum sententiae, qui farraginem filamentorum, et nescio quot, a ramo primo Quinciparis ophthalmico, septo intra caveam nervi Quinti paris adiacente, ad arteriam carotidema Inferiorem arteriolam hane ex carotide I) Has varietates ingeniose omnes egre- cerebrali ortam ; ejusque ramulos eleganter gie pictas dedit Cl. PKΥ1ΥMem es de I Aca- et accuratissime descripsit atque depi tam de- demie Royale des Sciences Tab. I. pag. 18.dit UENER NDUS ac ILLUSTR1s PRAE- sig. l. a. 3.

179쪽

Methel de quinto pare nervorum cerebri.

tidem cerebralem et nervum intercostalem deducunt' , una sorte, non frequenter nec studiose satis repetita, nec absque praeconcepta opinione de veritate harum fibrarum a primo ramo Quinti paris ad intercostalem abeuntium, instituta observatione, a naturalini ucstura originis nervi intercostalis, in labyrinthum cellulosae inextricabilem seducti. Concipere sane animo, qui plus trigesies in cadaveribus haec omni studio persecutus sum, minime possum, qua ratione, tanta cum fiducia, ab aliis fibrillae permultae a quinti nervi primo ramo, ad intercostalis nervi originem et arteriam carotidem ab eun tes, immo ex ipsis canalis carotici integumentis, quod inauditum sane, Ortae nerveae ejusmodi fibrillae, asseri possint, quarum tamen nullam unquam veram adesse ausim certare. Magis miror potuisse illas unquam demonstrari, quam felicitatem de se alii praedicant, qui eadem demonstrata cominus in cadaveribus sese vidisse autumarunt '). Sed facile sibi animus, in defensionein opinionis cujusdam nimis pronuS, imaginatione vel arte supplet, quae minus talia oeuli, vere et omnium voluntario consensu existentia observare et pro veris habere adsueti, videre queunt. Ita equidem factum est, ut neque has unquam fibrillas tot Clarissimi Viri et accuratissimi an atomici , quales sunt,

inter Ueteres Egregius et aeternae gloriae Eos ΤAGA 1 Us; infer Recentiores vero saeculi nostri decora: excellens in accuratiori partium corporis anatomica perscrutatione Venerandus Praeceptor meus, Illustris HALLE Rus, et cum Illustri AL si No, Illustris Mo RG AGNI, inter anatomicos vere et Omnium consensu Principes, in cadaveribus reperire et videre potuerint , qui prorsus veritatis studio ducti minime vero cupidine nimia et immatura, per nova inventa anatomica inclarescendi incitati, suas de origine nervi intercostalis observationes orbi erudito ac veritatis amantibuS commUnicarunt. Neque cordatis hisce Viris unquam mos fuit, removere ea in disse stione partium comporis humani anatomica et inquisitione in veram earum partium structuram , quae adsertis suis obstiterint. Non enim, quod alii inique suspicantur, Clarissimi hi Viri, adserta praemiserunt suis in cadaveribus factis accuratis observationibus, cum id potius aliis impedimento fuisse videatur, quo minus neglectis si titiis ac non exissentibus fibrillis a primo nervi quinti paris ramo ad intercosalem nervum, veriores Observare potuerint: sed observationibus demunal suis copiosissimis anatomicis adserta sua , de falsitate fibrillarum nervearum a nerv1 Quinti paris ramis, intra caveam tuam adhuc positis secedentium, de sola vero Illis tum temporis cognita vera nervi intercosialis a solo

sexti paris origine, Clarissimi hi Viri superstruxerunt. Neque tamen ideo, quod vera adest, uti infra f. LXV. LXVI.) docebimus, intercostalis nervi a secundi rami Quinti

paris Vidiano ramo constans radix, eis aliqua laus remanet, qui minus studiose inquirentes, acriter falsas radices a primo nervi Quinti paris ramo ad intercostalem nervum

abeuntes defenderunt: Sed ii de scientia anatomica optime meriti sunt, qui falsitate X a harur

q) Hanc sententiam prolatam video, in

'sola anatomica de controversa nervi interesstalis origine, anno abhinc edita; quae, quoniam nitide sculpta figura donata est, multaque continet, quae minime ita sese habere, in copiosissimis et omnibus observationibus meis inveni: tanto minus plenariam sui omissionem permisit, quod acriter et cum specie quadam veritatis opinionem falsam defendit.

4) Hanc suam felicitatem praedicantem vide Cl. D. I. C. Oaei in differt. de inflammatione intestinorum IV. pag. 6.

180쪽

166 Methel de gninio pare πιτνον Em terebri. harum fibrillarum detecta, ea tantum quae viderunt, verissima tamen. orbi erudito communicarunt. Hi enim pro Veritate dimicantes, observationibus ac dubitationibus suis, aliis viam aperuerunt, quo magis studiose ad originem nobilissimi nervi interco- statis attenderent; cum priores et infenso sermone, et iconibus adjectis eos lectores facile seducere possint, qui ipsi quidem in rei veritatem inquirere non possunt speciei vero accuratae inquisitionis assensum suum non audent denegare. Insuper ad hypothesin suam defendendam, cellulosis fibrillis sinus cavernosi, jure nervorum, ut ita dicam, donatis, has pro Veris vendere nervi intercostalis a nervo Quinti paris radicibus annisi, fautores illi multarum a primo Quinti ramo in cavea sua sto, per sinunt

cavernosum ad intercostalem nervum abeuntium sibi illarum: veras illas a sexti paris nervo intercostalis radices, membranulae aut cellulosae similes potius sese invenisse contenderunt, viae tamen radices verissimi sunt, facili omnium consensu, nervuli

quos pro membranulis aut cellulosis sibi illis habuerit, nisi qui aut hypothesin defendendam sibi sumserit, aut oculi aciem mediocrem adhibere recusaverit. Immo, fibraseellulosas sinus cavernosi vere nerveas esse et a Quinto nervo hinc proficisci, aliis corroborare argumentis conati hi Viri, nullum remanere usum hujus cellulosae in suucaverno se putarunt, s. eis nervea structura fuerit denegata: sed parum pro sua sententia debile hoc faciet argumentum, Non enim ideo, quod usum hujus cellulosae in

sinu cavernoso non penitus perspicere licet, pro naveis fibris illas habendas esse aestimo; et cur id cellulosae solius contingeret sinus cavernosi δ cum haec ab illa corporum e. g. cavernosorum penis aut v rethrae vix differat, ac eandem forte utilitatem in sinu cavernoso habeat, ac illa in corporibus cavernosis Τ). Quodsi vero denique nerveae fibrillae adessent, a nervi Quinti paris ramis, cavea sua adhuc inclusis, ad intercostalem nervum abeuntes, Ut tot quidem, quot quidam assierunt, quinque nempe immo

plura filamenta, quibus certissime cellulosa sinus cavernosi imposuit; cur illae, quaeso, aliorum, qui toties studiose in eas inquisiverunt, effugerent oculos' quibus tamen v riores videre non impossibile fuit. Sed eo revertar, unde digressus sum.

q. XXXVII.

Intra receptaculum suum late expansus nervus Quinti paris, s . XXXIII. descendit in plano valde antrorsum inclinato, supra latus sive hedram anteriorem otiis petrosi fibrillasque suas in tres colligit fasciculos qui rami nervi Quinti paris vocantur: Interiorem, trunco nervi Quinti paris e directo continuatum, qui et superior est et reliquis gracilior, duas in adulto lineas plerumque latus, et quem cum omnibus serereliquis aevi nostri anatomicis, pro primo Quinti paris ramo numero; Medium, secundum s) Pro cellulosis has fibras mecum habet Venerandus ac Illustri PRAECΕΡΥΟR m Primis Physiologiae lineis g. CCCLII. et eandem

hanc cellulo iam sinus caverno si pro verils macellulosa eleganter reperies descriptam ineruditissima ac elegantissima Distertatione inaugurasi Viri eruditismi, Doctoris Clarissimi D. C. SCHOB INGERI, amici mei dilecti simi, in qua insignem fetae cellulofae in fabrica corporis humavi dignitatem, tum plurimis Experimentis, tum etiam solidis ratiociniis, uti solet, singulari eruditione demonstrat, S. LVIII. Dissertas ionis, habitae h. a. Go et tingae, sub praesidio Uenerandi Praeceptoris mei Illustris HALLERI.

SEARCH

MENU NAVIGATION