Scriptores neurologici minores selecti, sive, Opera minora ad anatomiam physiologiam et pathologiam nervorvm spectantia

발행: 1791년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

231쪽

2IT MecheI de quinto 'cre Ne morum cerebri. dice altera superiori ') ex trunco descendentis tertii rami Quinti paris; altera inferiori ' .a ramo maxillari inferiori tertii Quinti paris orta, quae conjunctae ramum temporalem superficialem hunc componunt. Quare superioribus ramis tertii rami Quinti paris eum adnumerare dubitavi; ultimum Vero inter ramos descendentis tertii rami Quinti paris numero, quod ex ramo hujus maxillari inferiori demum inferiorem suam radi

cem habet'; hinc praeponendam ejus esse descriptionem putavi.

f. CIII.

Binis itaque plerumque ramis hic nervus temporalis superficialis ex descendente ramo tertii Quinti paris exoritur, altero superiori, altCro inferiori. Superior ex ra, mis superioribus tertii Quinti paris, ex communi rami maxillaris inferioris et lingualis trunco prodit '); initio a foramine ovali retrorsum descendit ante et trans arteriam meningeam, quae ex arteria maXillari interna orta ') per foramen spinosum cranium subit; ab hac arteria extrorsum superior hic ramus descendit, ad latus vero externum arteriae meningeae, Occurrit atque jungitur inferiori ramo, qui ex ramo maxillari inferiori tertii Quinti ortus, extrorsum adscendit retro arteriam meningeam, vel etiam interdum retro arteriam maxillarem internam, ubi haec meningeam exhibet, atque cum radice si ve ramo superiori, i descendente, retro condylum maxillae inferioris, in Unum confluit nervum temporalem superficialem '). Hac vero dicta ratione diversae hae duae radices nerveae, quarum superior ante, inferior vero retto arteriam mentu-geam it, conjunctae cum trunco, ex quo oriuntur, ansam si ve laqueum faciunt '), petquem arteria meningea transit, et a quo in situ naturali, ubi Omnibus repletis, partes sese arcte contingunt, et haec arteria arcte circumdatur ).

periori tertii Quinti paris eum enumerat Ill. INSLo . et UIEUSsΕN1o melius describit lib. cit. n. 38. 9. EUSTACHI Us sub ramo, quem Tab. XVIII. lit. U. U. expressit, hunc intellexisse videtur; dicitur autem ab Ill. AL nixo in explicatione hujus tabulae,

ramus Quinti cum duro anasomosin faciens. 3) Fig. l. n. 82.4 Fig. I. n. 83.

ue) Id quod ex Fig. I. n. 83. luculenter apia paret; sed et superiori majorem, et aequalem vidi radicem inferiorem. 1) Fig. I. n. 68. 82. a Hujus ortum ex arteria maxillari inaterna vide Fig. I. n. 33. sed mutato plane, ob deflexam arteriam maxillarem internam, Script. neUr. Miu. T. L. sis naturali. Egregie autem in stu suo na. turali sam depictam dedit Venerandus ac L- lustris PuκEcEPTOR Fascio. Leon. Anat. In Tab. I. lit. γ.; Vide hunc radicum duarum n. 82. n. 83. in nervum temporalem superficialem confluxum Fig. I. n. 8 I. ο) Hunc laqueum bene demonstrat Fig. I.;

spatium nempe circiter triangulare, inter nervos n. 68. 82. 83. 84. interceptum. s) Ansam hanc circa arteriam me ningeam solus inter recentiores descripsit Venerandusae Illustris PRAECEPTOR, in diCertatione amici quondam carissimi B. BERKELMANNI de nervorum in arterias imperio, S. XIII. Inter Veteres vero FALLO Pi Us eandom vidisse ac describere videtur lib. cit. pag. 433. lin. 33,

232쪽

a i 8 Methel de quinto pare nerPorum cerebri.

Ramus temporalis superficialis, ex duabus dictis radicibus ita coalitus, ad latus

condyli maxillae inferioris internum initio retrorsum it, hinc vero retro eundem conis dylum descendit extrorsum, inter eum et meatum auditorium, sive huic appositam interiorem partem glandulae parotidis. In hoc itinere suo primo dat ramulum unum, saepe tamen duos, retro condylum maxillae inferioris retrorsum adscendentes ad meatum auditorium externum '). Si duo sunt ramuli, quod frequentius occurrit, tunc alter est inferior plerumque minor, alter superior major. Brferior adscendens inter condylum maxillae inferioris et meatus auditorii externi osset parietem latum anteriorem, inferiori convexae superficiei meatus auditorii externi sese applicat, atque ubi cartilaginea meatus auditorii externi pars, osseae in adulto jungitur inter eas, sub tubo meatus auditorii, retrorsum ac e X trorsum pergit; subit vero inter os et cartilaginem, internam concavam meatus auditorii externi cartilaginei superficiem, atque in interiori ejusdem membrana, inter glandulas sebaceas, surculos suos ad concham usque auris externae dis fribuit; surculis vero si ais occurrit alteri ramulo meatus auditorii externi superiori, qui major, inter condylum maxillae inferioris et meatum audit tum ad scendens, supra superiorem meatus auditorii externi convexam superficiem ab anteri ribus retrorsum, uti prior, inter osseam et cartilagineam partem meatus auditorii prorepit, interdum in ipso pariete osset meatus auditorii externi anteriori canaliculum invenit, per quem ad cartilagineam meatus partem pergit. Sed neque hic ramus insuperficie externa hUjus meatus permanet, nam et ipse inter os et cartilaginem repit ad internam superficiem concavam meatus auditorii externi, et sub cartilagine, in membrana eam obducente, ab anterioribus versus posteriora surculis suis finitur. Itaque hi duo ramuli, meatui audit Orio externo, in interna sua superficie, nervis prospiciunt. Si vero unicus tantum ramus fuerit, ex ramo temporali 1uperficiali dicto loco ortus, tunc retro condylum maxillae inferioris hic superiora petens, ubi ad meatum auditorium inter ejus tubum cartilagineum et osseum pervenit, in duos dividitur xamulos, quorum alter superior sit, alter inferior, pari ratione, uti ante dictum, in meatus auditorii externi internam membranam desinentes. Praeter hos surculos vero idem ramus meatus auditorii externi, quandoque ramulum ad articulationis maxillae inserioris posteriorem partem mittit, et surculos etiam minores per externam meatus audiistorii convexam superficiem, supra cartilaginem ejus dispergit.

Ramulis hisce exhibitis, nervus temporalis superscialis tertii Quinti, in angulo inter maxillae inferioris processum condyloideum, et os petrosum, sive glandulae parotidis partem interiorem ibidem sitam, extrorsum descendens, tectus trunco arteriae temporalis, sursum reflectitur, versus aurem externam. Retro arteriae temporaliStruncum vero duos emittit majores prioribus ramos, quorum alter in dicto angulo

I) Hos ramulos nulli observatos aut an- Attamen semper adsunt, et meatui auditorio notatos reperio, ob situm sorte absconditum. externo prospiciunt.

233쪽

Mechel de quinto pare uerΓ0rlim cerebri. a I9 sub condylo maxillae inferioris extrorsum ac supra arteriam temporalem antrorsum fertur; denique vero in ramum nervi duri septimi paris superiorem, antequam hic iuramos divisus est, ad angulum acutissimum inseritur. Alter ramus profundior, ex trunco nervi temporalis superficialis, infra priorem ortus, retro arteriam temporalem, super condyli maxillae inferioris posteriorem superficiem extrorsum fertur, pergit vero sub arteria temporali antrorsum, ac tranS externam nudam faciem processus condyloidei maxillae inferioris, sub glandula parotide antrorsum it, donec sub arteria emergens, in duos vel tres surculos divisus, in rami superioris nervi duri septimi paaris ramos, pedem anserinum essicientes, inseratur; saepe tamen integer etiam hic ramus profundior manet, ae superiori major, sub arteria temporali antrorsum it, totusque ante arteriam duri ramo superiori inseritur '). Includunt itaque hi duo rami nervi temporalis superficialis, in durum nervum septimi paris sese inserentes, arteriae temporalis truncum, dum alius supra illam, alius sub eadem incedit, ex uno trunco uterque retro arteriam ortu S, et ante illam in nervum durum septimi paris quilibet insertus , qua ratione ansam circa arteriam effciunt, eamque includunt.

Adscendens hinc temporalis superficialis in angulo retro condylum maxillae inferioris per glandulam parotidem, dat aliquot subinde huic glandulae minores surculos; alium vero ramulum, qui per parotidem transgressus, sub arteria temporali prodit, ac supra illam venamque comitem adscendens, aurem externam, ejusque inprimis eminentiam, quae tragus dicitur,. helicisque anteriorem partem adit, atque sub cute ejus ad internam usque, quae concham auris externae respicit, tragi superficiem

excurrit et hic surculis suis finitur '); nisi hic ramulus ex auriculari posteriori nervo rami tertii cervicalium proveniat, quod itidem fieri observavi; atque tunc ramulus hic ex temporali superficiali, anastomosin solummodo superficialem cum duro facit. Idem E e a enim

Duos hos cum duro communicantes ramos jam videtur observasse URSALIUS, dum Lib. IV. Cap. VI. de propagine sua prima radicis crassioris tertii paris nervorum cerebri sic loquitur: se eam binos ramulos quinti paris, quod nobis est hodie septimum par nervorum cerebri, in consortium admittere; et depingit eandem, quamvis valde rudi ter Lib. IV. fig. ll. lit. R. b. c., ut ex icone hac valde probabile sit, eum arteriam quandam flexuosam temporum pro nervo habuisse, quippe flexuosum pingit nervum, qui nullus in rerum natura talis hoc in loco existit. Sed optime unius rami in nervum durum insertionem depingit Cl. DUvERNEU Tab. XVI. n. I.; et in tres ramulos divisum unum, horum communicantium, ramum Fab. XIII. Iit. i. In explicatione vero Tab. XVI. bene' asserit, grandiorem septimi ramum durum ab hoc inserto ramo fieri, id enim certissimum est. Et optima illa esset D UvERNEYI figura, dummodo non artificialiter capiti humano integro cuteque tecto impositi essent rami nervorum, duri inprimis et temporalis superficialis Quinti, quippe ejusmodi

figurae nil naturale habent, nec veram dantideam structurae partium corporis. Videtur etiam hanc anastomosin exprimere optimus Eusae ACHIUs Tab. XVIII. fig. I. lit. α. et eandem describit Venerandus ac Llis Iris PRAECEPTOR meus in Nol. ad BoERHA v. Torat. IV. pag. 39O. 39I. Cl. vero VI EUSSE-NiUS, qui totum hunc ramum temporalem supersicialem in parotidem male deducit, neque hanc ejus anastomosin cum duro habet.

s) Hunc surculum ad tragum describit FALLOPIUS l. c. p. 433. lin. 36. 37.

234쪽

a aci

enim ramUs, postquam ramum subculaneum trago dedit, super arteriam temporalem superficialem migrans, in duos surculos abit, qui versus faciem excurrenteS, in ramum, ex superiori ramo nervi duri tempora versus adscendentem, inseruntur' , atque superficiales anastomoses rami temporalis superficialis cum duro constituunt, cum

ante dictae majores, profundae sint.

Continuatur, postquam hos largitus est ramulos, ramus temporalis superscialia tertii rami Quinti paris, adscendens extrorsum, sub arteria et vena temporali; sub his

vero juxta auriculam emergit, et in duos ramos dividitur, antericrem majorem, ac posteriorem minorem. Poterior ramus, aurietilaris, cum arteria auriculari anteriori adscendit, dat surculum helici subculaneum, et musculo auriculae anteriori, sursumque aOscendentem alium in musculum attollentem auriculae, ultimo vero subcuta neu Ssupra aurem externam desinit. Ramus vero anterior major fit proprie superficialis sive subculaneus temporum et in multos ramulos dividitur, qui trans arteriam temporalem superficialem, supra musculi temporalis tendineam expansionem, sub cute adscendunt '), cum ramis arteriae temporalis superficialis; alius vero cum ramo arteriae temporalis ad frontem excurrente, sub cute migrat et subculaneus in exteriori frontis

parte desinit. Plurimi vero rami per ossis sincipitis lateralem superficiem musculo temporali tectam, sub cute retrorsum feruntur, in eamque ultimis suis surculis terminantur; praeter aliquos majores, qui ad ramos usque majores arteriae occipitalis perveniunt, quos transgressi, cum ramulis nervi occipitalis, ex secundo ramo cervicalium orti, huc venientibus, anastomosibus conveniunt. Solet tamen interdum minor horum ramorum ad tempora adscendentium numerus adesse, et ad frontem excurrentes ramuli non raro deficiunt, quos tunc rami ex duri ramo superiori ad tempora adscendentes, vel ex ramo subculaneo malarum secundi Quinti paris rami advenientes

surculi 9. LIX.) supplent φ).SECΤIO VI. ACTIONUM QUAS NERVUS QUINTI PARIS IN CORPORE HUMANO OBIT PHYSIOLOGICA EXPLICATIO. . CVIII.

Superest, ut tradita pro viribus descriptione hujus nervi anatomica, eX ejus Origine, progressu ac distributione in partes corporis humani, eos explicem UsuS, quos

ab Hanc anastomosn nervi temporalis su- gicae Traj. ad Uiadr. 8. junior anatomi- persciali S cum dum indicare videtur Venea cus, artis vero sitae peritissimus, atque Cl. ranaeus ac Illustris PRARci DTon nasus lib. SCARpA in disquisitionibus anatomicis de au- Cit. pag. 301.; Ramulos vero in aurem ex ditia et olfactu. Ticini. I 789. Fol. Tab. I. ternam tu. KINSLO v recenset lib. cit. n. 0. fig. I. Nervus Quintus Rajae Clavatae. Tab. II. Ilos ramos FALLO Pius jam recensuit fig. I. Ν. 2. Lucii piscis. Tab II. fg. Ul. N. l. e. lin. 33. 36. O. Squali catuli. Tab. ΙU. f. s. Cancri fluvi ') Comparatam nervi Quinti anatomon tilis. Tab. U. fg. I. et 2. N. Q. TestudiuiS ma- excoluerunt EBEL Observationes nevrolo- riuae etc. L.

235쪽

elei de quinto pare ner rem cerebri. his partibus praestat. Dissicile quidem et arduum hoc est, cum adeo multa generalia

de nervorum in corpus actione, Vel plane ignoremus, vel obscure tantum teneamus, quae axiomatum loco nobis esse in explicatione actionis nervi cujusdam speciatim tradenda deberent. Sed nec necessiari uin est nostris temporibus, ut, qui Veteribus mos fuit Scriptoribus, omnia sciamus ac quarumque mutationum corporis atque esset tuum arbitrariam pro certa demus explicatione, sive fundata illa sit in corporis humani stru ctura, sive minime. Liceat potius nobis eorUm nescire phaenomenorum caussam, quorum ex structura et nexu partium corporis ratio non apparet; et liceat nescire potius usum structurae alicujus et nervorum distribUtionis, quam talia tradere, quae nec probabilia sunt, nec ullo certo nituntur fundamento. Sed neque necessarium pro nostro instituto est, ut plura praemittamus universim ad actionem nervorum pertinentia, quae huic nervo cum reliquis Omnibus communis est, et fit mediante fluido ner. veo, quod ad partes corporis, ad quas decurrunt, advehunt; cum haec uberrime jam

demonstrata habeamus in Physiologiis Clarissimorum Virorum, inprimis vero in Adnotationibus Venerandi ac LDisris PRAECEPaeo Ris mei ad Praelectiones BogRMAVII tuo sitationes rei medicae ' . Quare potius ordine physiologico, quae peculiaria corpori humano hic nervus praestet, tradere conabor.

Quodsi autem aliquis in corpore humano nervus ess, qui multiplicem ei usum praestat: hic certe nervus Quinti paris reliquis omnibus palmam hac in re praeripit ').NOnsolum enim faciem, truncum artusque inter arctissimum reddit commercium, sed et ipsas vitales partes easque capitis arctissime inter se connectit. Ρraeterea vero affectuum sere omnium, quos faciei diversae distorsiones ac mutationes produnt, caussa, in hujus nervi varia actione posita est; neque ullus fere sensus in corpore est, quin ad ejus perfectionem hic nervus, si non plurimum, aliquid tamen conferat. Musculorum denique faciei omnium fere, quorum insignis multitudo est, motum actione

sua perficit. Quae omnia, prouti circumscripti opusculi hujus limites id permittunt, specialius pertractabimuS.

Singularem hujus nervi effectum, in commercio trunci corporis cum facie enetendo, jam ante me plurimi Physiologi demonstrare conati sunt, falsis quamvis primi rami Quinti paris ad intercosialem radicibus f. XXXVI. omnem suam theoriam

superstruentes. Verum, cum veram adesse Quintum et intercostalem nervum inter

communicationem, supra g. LXV. LXVI) abunde demonstratum sit: non dubito ex hac ratione eorum theorias, naturali quippe nunc cognita structura corporis et nerVο- E e 3 Tum

236쪽

Methel de quinto pare nervorum cerebri. rum nitentes, firmiores reddi posse. Eleganter, et uti solet eruditissime, nexus in tercostalis cum nervo Quinti paris in explicandis morborum caussis utilitatem, jam ante quindecim, et quod excedit, annos, demonstravit Vir generobsimvs A BERGEM, Celebris Francolarii Professor, in Dissertatione sua de Nervo interlosati utilissima ').

Nec minus varios, immortalis gloriae ac ingeniosissimus BogRAAvius huic nexui tribuit, tum naturales, tum praeternaturales effectus in corpore humano, quos passim in Physiologia ejus reperire est, quam perfectissimam annotationibus suis reddidit Venerandus ac Bis seris PRAECE paeou. Neque dissicile est, ex hac nervi secundi Quintinas alis cum nervo intercostali connexione, modum agendi multorum medicamentorum, olfactu inprimit receptorum, eXplicare, tum valde praecipitem ac instantaneum fere, tum vehementissimum ; ut taceam, multorum symptomatum hinc facile in aprico esse caussam, quae intacta alias relinquenda forent. Inprimis vero suae gratulabuntur sectae, qui theoriae WILLIsIANAE favent, qua ille cerebrum animalibus, cerebellum

uitalibus spiritibus secernendis praeesse voluit. Is enim, cum Quinti paris nervum, inter illos cranii crassissimum fere truncum, ex cerebelli substantia medullari prodire β. XXXI. , et hinc primarium cerebelli nervum esse videret, sibi aliquantum cavere studuit, per radices illas a primo Quinti ramo ad intercosialem deductas; sed insumacienti plane ratione, cum et illi ramuli non nisi imaginarii fuerint β. XXXVI.), et, etiamsi natura eos comprobasset, non tamen suffecissent asserto huic demonstrando. Est enim nervulus ille, radix nempe a Vidiano secundi Quinti ramo f. LXV. LXVI. ad intescostalem, quamvis ex nobilissimis, Ob functionem nervi, quem orditur, intercos alis, ex tenuissimis tamen etiam nervi Quinti paris surculis. Hinc si hunc nervulum vitales vehere spiritus, quam maXime etiam credere velimus, ob vitales partes, quas intercostalis adit: erit tamen minima horum spirituum vitalium nervi Quinti paris copia, quo ex cerebello tanquam Origine sua advehit; reliquorum vero omnium ramorum suorum ingentem copiam, nervUS Quinti paris, ad partes sensui motuique voluntario dicatas ablegat, qui Omnes ex cerebello spiritus animales ad has partes ad uehunt. Unde facile cuique patet, cerebellum pluS spirituum animalium, quam vita lium in hunc nervum secernere; neque soli spirituum vitalium praeesse secretioni; neque involuntariis nervis Quintum par cum WILL Isio juste adnumerari posse ' , quamvis originem intercostalis surculo suo adjuvet.

Videbimus autem, quo modo in corpore sano variis producendis effectibus, ramus ad intercostalem a ramo Vidiano secundi rami Quinti paris inservire possit; minime vero hanc Ob rationem ipsas intercostalis nervi innumeras enarrabimus ac nobili Lsimas in corpore functiones; quarum omnium explicationem eruditissimam ac absolutam ex professo tradidit Vir Illa stris A BERGEN, in supra β. antec. laudata dissertatione; ut taceam earum, in physiologicis incomparabilibus scriptis Venerandi ae Ala

t) S. dissertationis XLVII. Bo KRHAU. Vol. IV. pag. 39I-397. not. a. et) Quod pluribus jam demonstravit Lm- ad S. Dc. stris ac Venerandas PRAECEPTOR Not. ad

237쪽

uel de quinto pare nervorum terebri. , assest ΡΑΑς sp To is mei, absolutissimam pertractationem, annexam partium corporis illarum historiae, quas adeo multas is nervus adit.

f. CXII.

Supra jam dictum est, hune nervum commercio trunci et partium vitalium cumsaeie inprimis inservire. Huic probando nil nisi id , quod nemo in dubium vocabit,

admittere visum est, per nervorum nempe inter se communicationes, sensationes unius partis alteri continuo communicari, et harum Ope irritato Uno nervo, et reliquos in consensum trahi. Id si quis moleste negare voluerit, facile ipsa poterit experientia convinci, dummodo ad levissimam nervi irritationem, titillationem nempe, animum suum adverterit; ut taceam, puncturas et laesiones nervorum 'illorum Curaque, conti nilo dirissimas insequi convulsiones, vehementissi a totius nervosi generis irritatione uitentes. His ita positis, sit a quacunque caussa vitalis intercostalis nervi ramulus lae sus, perget irritatio, et uti in sensatione omni spiritus ad cerebrum deferri probabile est, sic et eos ramos nervi Quinti paris in consensum trahet irritatus intercosialis raonius, quibus ille originem suam debet. Propagatur Vero et in omnes ramos nervi Quinti paris haec irritatio, varie quippe inter se anastomosibus convenientes, et in unum truncum confluentes. Sed vice versa irritato ramo nervi Quinti paris, qui in teresstalis radicem exhibet: haec irritatio facile toti nervo intercostali, et hinc omnibus nervis corporis, cum quibUs communicat intercostalis, conciliari poterit. Unde varia et mira phaenomena in corpore oriri posse patet.

q. CXIII.

Et in corpore quidem sano ab intereostalis nervi cum nasili communicatsonesternutatio optimo jure derivari posse videtur. Sunt enim nervuli illi secundi rami Quinti paris nas ales, et intercostalis radici a Quinto pare vicinis imi 9. LXII-LXVI.), ab eodem quippe ramo Vidiano orti, qui intercostalem educit; et facillime irritabiles,

teste experientia, ob tenuem, qua teguntur, mollemque membranam '), quae faciti lime omnia irritantia ad nervos transmittit. Irritam itaque a qualibet caussa ramulonas ali, eadem irritatio propagari potest per omnes intercostalis trunci ramos; sunt autem etiam insignes hujus ad diaphragma rami '), hinc simul nervis his irritatis, di phragma ad exspirationem vehementem convellitur, nervis ejus in consensum tractis, qui cum intercosiali communicant; sic subita fiet, agentibus mustulis respirationis exactione nervorum irritatorum, et fortis inspiratio, et huic aequalis convulsiva exspiratio '), quae sublata demum hac ratione caussa in naribus, nervos naiales irritante, cessabit.

i) Vide haec confirmantem Venerandum 3) Eleganter caustas sternutationis trahe i Euserem PRAEcgPΤΟ Η ΕΜ Not. ad BoER- dit Magnus BoERHAVI Us in physiologi-HAV. Uol. IV. g. DCVlI. Dor. b. cis suis Praelectionibus a Venerando ac ILα Quos deseribit in Dissertatione de laseri PRAE cppaeo RE editis Tom. U. Parte I. rvo Lalercosali Vir Illustris a BERGEN S. DCXXXVII. et not. a. MAGNUS in eum S. XIX. dem librum CoΜΜENTATOR.

238쪽

a a 4 Mechel de quiuis pare nervorum terebri.

Eadem etiam connexio nervorum nas alium cum interco stati, et hinc cum nervis, quos hic truncus educit, cordis, causis erit subitanei et efiicacissimi, in reficiendis cor dis viribus, odoriferorum effectus. Languente enim cordis motu, nil efficacius agit illis medicamentis, quae Vehementem spirant odorem, volatilibus nempe. Haec enim irritando nervos nas ales illos a nervo Quinti paris, simul irritationem in intereos alis nervum, et hinc ad illos cordis propagant. Influxu itaque liquidi nervet per cordis nervos audio, hujus resuscitatur motuS. Sic syncope correpti resuscitantur, volatilibus medicamentis naribus adhibitis, et grato odore fragrantis rosae aut alius floris, uno uuasi momento, totum corpUS reficitur. Sed neque alia subesse videtur caussa effectus subitanei, quamvis perniciosissimi, quem pari modo in toto corpore destruendo, odo ratu percepta exercent; uti Venenata, Optata, narcotica etc. immo, ratione diversae in genere nervoso constitutionis, gratissimum odorem spirantia saepe, vi sua in corpus exercita lethalia esse VidemuS. Horum omnium eXempla frequentissima sunt, ut e. g. ex praesentia rosae, Vel aliuS suaVeolentis floris, ambrae, moschi etc., nedum rerum, quarum odor aliis fere imperceptibiliS est, e. g. selis, canis etc. multos passim syncope continuo et uno quasi ictu correptos fui se, legas f). Venenorum emcaeis sima illa sunt, quae odore resorpta agunt, eaque subitaneam inferunt mortem '; optata

vero et narcotica, ut opium, hyoscyamus, belladonna, CynOglossum, crocus, aromata et quae sunt reliqua, quam Deile odore suo stuporem, immo apoplexiam ' in dueant, nullum nisi historiarum plane expertem fugiet. Siquidem autem in nervos horum omnium potissimum actionem esse, non videtur negari posse, quos quippe quovis modo functionibus suis ineptos reddunt: ita nec brevior via eaque magis aperta est quam odorifera ejusmodi ad motum cordis vel plane sistendum vel remorandum sequuntur, quam ea, quae eX HerViS Masalibus ad nervos cordis ducit, conjunctissimos quippe, ob originem intercos alis nerVi eX communi nassilium secundi rami Quinti pa ris Vidiano nervo. Non aggrediar hic explicationem modi, quo haec noxia odorifera nervorum actioni resistunt, cum ΠΟΠ nisi arbitraria quaedam proferre hac in re liceat, latente quippe nos plane adhuc natura liquidi nervet, quare neque hujus mutationum

veras adducere rationes possumUS. Suffcit, effectum satis veritatem evincere, nervo

rum hie subesse labem; apparet Vero etiam, damnum, a plerisque ejusmodi noxiis illatum esse cordis motum vel retardatum, Ut in syncope sit, vel suppressum plane;

vel irritationem vehementem toti US nervosi generis, ut in convulsione patet. Sive itaque coagulando vel figendo spiritus sive fluidum nerveum, sive intimam nervorum structuram et fibrillarum compagem relaxando ac destruendo, sive stimulando ejusmodi venenata odoratu res Orpta agant: irritatio tamen semper, vel destructio in iis inciolet nervis, quibus applicatur noXium venenum; applicantur autem ejusmodi paruticulae, i) Εxempla ejusmodi et Autores, qui 2 Quale exemplum resert BOERI Av1 Us ea commemorant copiosissima, refert G. l. c. g. DUILnerandus ac Lllustris PRAECEPΤOR in 3 idem refert BOERHAvIUA l. c. pag. Commentar. BoERA AV. Uol. IV. S. DUlΙ. 76. T. et L seris PRAECE ΡTOR in not. l. m. not. o. ad eundem S. DUII.

239쪽

Mechia de quinto pare nemorum cerebri. Iasticulae, tenui mollique membranula tectis nervis narium, et inter hos etiam iis, quos naribus secundus ramus Quinti paris impertitur; ex his itaque irritatio vel destructio facillime ad nervum intercostalem deferri poterit, per radicem illam ab eodem nasa lium ramorum trunculo, Vidiano nempe nervo proficiscente4n; hinc vero ad nervos cordis, quibus corruptis, cordis motum vel debilitari, vel plane cessare necesse est. Unde demum varia illa sequuntur symptomata, ut syncopes, apoplexiae, immo mors subitanea ipsa; ab irritatione vero, ex nervis nasialibus in intercos alem, et ex hoc in omnes corporiS nervos propagata, convulsiones oriri posse, satis probabile est.

Maximi momenti ad explicanda signa, quae a facie, tum in affectibus animi. tum in morbis petuntur, haec videtur conferre nervi Quinti paris cum intercos tali communicatio. Quid enim certius esse potest, quam omnes faciei distorsones huic nervo Quinti paris deberi, quippe ab ejus ramis musculorum faciei motus dependet.

Connectuntur vero, ope hujus anastomosis cum intercostali, nervi faciei cum omnibus reliquis corporis nervis; hinc fit, ut involuntarius etiam titillationem insequatur risus. quem continere omni etiam vi vix valemus: Ex hac enim levi nervorum ac peculiari impraevisa irritatione convelluntur omnes res qui nervi, hinc et musculi pectoris et diaphragma, Unde repetita ac brevis oritur aeris explosio cum sonitu, simulque faciei musculi, nervis faciei in consensum, per communicationem secundi Quinti rami cum intercostali, tractis, os diducunt; unde facies ridentibus propria oritur. An vero rς- liquorum affectuum diversae faciei mutationes hinc pendenty videtur omnino. Omnes enim affectus peculiari quadam ratione in nervosum genus agunt, et vitales inprimis nervos varie assiciunt; quare non mirum est, illos nervos participare de hac mutatione, quibus intercostalis ortum suum debet. Videmus enim tristitiae summum gradum lacrymis, et ejulatui peculiari oris ac faciei distorsione prodi; sed facile patet.

quanta sit affectus tristis in nervos cordis ac respirationis actio. Respiratio enim dissicilis ac profunda fit, cor vero sanguini per pulmones trajiciendo minus sussicit, unde nervorum cordis aliqualis patet laesio; sed haec facillime nervis secundi rami Quinti paris communicatur, Unde in summo tristitiae gradu, irritatione in nervos secundi Quinti paris rami ad faciem procurrentes propagata, horum involuntarius spasmodicus motus Oritur, qui perdurat, donec sedato affectu et cordis motus in naturalem redierit.

Rubor vero ac pallor faciei variorum animi affectuum comes ac indicium, potius. ac majori probabilitate tribui posse videtur ariis, quos circa venas ac arterias faciei hic nervus emcit laqueis. Horum enim in vasa emcaciam abunde jam probatam dedit Venerandus ae III1 tris Pst ΑΕ cppaeost in Dissertatione de Nervorum in arterias imperis , Ut nova hujus rei argumenta adducturus, actum omnino agerem. Quare breviter tantum ansarum sive laqueorum nervi Quinti paris circa vasa probabilem perstringa effectum; quorum illi circa venam facialem a nervo buccinatorio I. XCIII. XCIV.), Scristi. Nevr. min. T. L. F f viden-

240쪽

videntur imprimis, juvantibus aliis a nerVO duro circa venam temporalem ' , ruborem faciei in affectu pudoris , irae etc. conciliare. Constringente enim in tali affectu la queo hoc nerveo venam , sanguinis refluXUS ex arteriis genarum et faeiei impeditur, hinc vero rubere faciem necesse est. Ad rubores autem faciei variabiles ac alternan tes, quales in anxietate Occurrere ObserVamu S, conferre imprimis videtur insignis ille ac valens laqueus circa arteriam temporalem f. CV. , dum alternis suis constrictionibus sanguinem in ramulos hujus arteriae modo rapide propellit, modo constringendo arteriam, ab influxu eum prohibet, unde rubores, brevi in pallorem evanescentes, faciei oriuntur. A constrictione vero arteriae meningeae ope laquei nervi temporalis

superficialis CIII.), jam in dissertatione allegata, g. ejusdem XXXV. Venerandus

ae Blastris PRAECE paeo R cephalaeas hystericarum pertinaces oriri, optime asseruit. Neque alium, praeter imperium in arteriaS, usum, conflantes hae ansae a nervo Quinti paris circa Vasa habere videntur.

g. CXVII.

Ast redeo ad absolvendam, usus in corpore humano commUnicationis nervi in tercostalis cum illo Quinti paris, explicationem. Ex hac enim, quod superest, variorum symptomatum, morbos comitantium, caussa elucet. Dissicillimum sane expli catu est symptoma, absque hac inter statis nervi cum eo Quinti paris, quod ridentes aegrotos simulans, risus sardonius appellari solet, paraphrenitidis, sive quocunque modo laesi di aphragmatis certissimum signum et constans comes. Ramos enim satis insignes nervus intercostalis diaphragmati exhibet; hi vero in ejus inflammatione, sive pressione, sive irritatione continua, multum patiuntur, id quod vehemens diaphragmatis dolor indicat. Ab hac ergo irritatione et reliqui rami nervi intercostalis irritaniatur atque convelluntur; imprimis vero eam facillime ac citissime iis nervis communi cari, ex quibus originem suam ducit, satis probabile est; transibit itaque irritatio, pro no, ut ita dicam, alveo, per radicem nervi intercostalis a secundo Quinti paris ramo ortam, in ramos nervi Quinti paris, imprimis ramos nervi infra orbitalis, ad mus euios faciei abeuntes, unde musculorum, qUOs hi adeUnt, sp3smodica contractio, oris vero diductio oritur, quae durante di aphragmatis inflammatione continuo adest, hac ces sanie desinit. Pari ratione signa, quae in plurimis morbis ab oculorum naturali vel praeternaturali habitu desumuntur, ex intenc Osialis cum nervi Quinti paris communicatione oriri posse, non plane improbabile est. Etenim a primo Quinti ramo ophthalmico nervi ad iridem abeunt g. LII.), ejuSque motui in serviunt: ex consensa itaque cum intercostali, qui in plurimis morbis patitur, et hi rami ciliares varie assici ac diversimode oculum mutare poterunt. Non enim hic in censum venire potest sexti paris nervus abducens oculi, cum hic in musculum suum oculi totus desinat, nullum vero ramulum neque iridi, neque scieroticae Oculi tunicae largiatur.

q. CXVIII.

Hanc elegantissime describit Optimus XIU.; effectum vero ejusdem in pudore ac Venerandus PRAECEPTOR Dissertat. cit. eruditissime explicat ibid. S. XXXIlI.

SEARCH

MENU NAVIGATION