Scriptores neurologici minores selecti, sive, Opera minora ad anatomiam physiologiam et pathologiam nervorvm spectantia

발행: 1791년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

301쪽

Boumer de nono pare ver rum terebri.

autem truncum noni paris usque ad musculum genioglossum tantum persequutus est Vir Ill. in cujus musculi carne, ad pollicem sere citra linguae apicem, consumi il lum asserit.

q. XXVI.

Quaedam tantum de nostro nervo tradidit Cl. Io. IACosus HusER ' , dignus ΛΕΗ. DE HALLER discipulus, qui eam potissimum describendam sibi sumsit nervi nostri partem, quae in fossis supremi colli, magnis vasis cerebri nervisque communi, collo cata est. Nexum illum, quo nervus noster et truncus octavi paris in supremo collo intec se colligantur, ex filamentis vere nerveis constare asserit φ). Cum hoc nexu octavi et noni paris ramum nervi intercostalis ') et glossopharyngei I conjungi obser. vavit. Ex eodem neXU etiam, accedente ramulo secundo paris cervicalium, desceniadentem noni paris nervum oriri vidit ).

q. XXVII.

Brevissimus in describendo nervo nostro est Ios EPH Us LIEUTAUD ', qui W1xsato vuΜ fere sequitur, sed generali tantum sermone, complectitur musculos, quibus nervus noster ramis sitis prospicit, nervoSque quibuscUm idem eommunicat, enum xat; inter quos cum WIΝs Lo Wo refert portionem duram nervi acustici et nervum glossopharyngeum in ipsa lingua. . XXVIII.

I. BONA OMME multa quidem ex W1Ns Lowo desumsisse videtur; obscurior laamen ejus est longeque imperfectior, quam de nostro nervo exhibuit, descriptio, quam W1Ns LowIANA. Plurimos enim nervi nostri ramos omisit, ita ut ne eos quidem rea censuerit, qui linguae musculis prospiciunt. Ramum' descendentem nostri nervi de scripsit quidem, sed obscure, ejusque ramum ad coracohyoideum neglexit. Anastomo sn nostri nervi cum glossopharyngem in linguae radice cum W1Νs Lowo assumit. Ne num denique nostrum in papillis linguae desinere proximumque gustus organum esse asserit.

q. XXIX.

Admirabsit vero indusima nervum nostrum perscrutatus est 5. AND Ens M , dignus Ill. ΠΕ HALLER discipulus, qui in Disertatione sua inacigurasi, quam de nervis cordis, quos Ill. PRAEcEpaeo Ris suasu persequendos sibi sumserat, inscribere voluit, cujus tamen pars tantum ad nos pervenit, quum infelici morbo correptus autor mentis liberum usum amisisset, peculiare praemisit caput de nervo nostro nono, quem decimum capitia

WoLRATH WΙGAND de nervo intereo tali, exacte de toutes Ira parties qai composent lade nervis octavi et noni paris, deque accesso. co s de I'homme, par in. LIE UT AUD. Rrio nonnulla tradens. Gotting. IT44. qto. Paris r 766. 8vo ada Edit. aucta pag. 3932 l. c. p. 8, et l6. I) Trailέ de Ia Cephalotomis ou descriptiov3) l. C., p. IO'. anatomique des parties que la tete rei erme,

302쪽

s 83r Eoehmer de Nono pare nervorum terebri. pitis ille vocat. Qua quidem ex descriptione, quam grave illi viro et in minutiss1inis rebus pervestigandis indefellum sane fuerit ingenium, luculenter apparet. Sed in persequendis minutiis minutiarum tenacissimus iste vir adeo implicitam verborumque ambagibus si eo obscuram reddidit nervi nostri descriptionem, ut sine summo taedio ne partem quidem hujus descriptionis legere poteris. Id quod ubi primum mutilum hoe h. ANDER scuti scriptum innotuit mihi, qui jam antea per notabile tempus praeparationi nervi, quem describendum mihi sumsi, assidue operam dederam, vacillantem me haesitantemque, num desiisterem a proposito, nec ne, impulit, ut semel susceptos labores persequerer, nervumque Gpitis nonum, prout ipse eum a prima sua origine ad ultimos fines invenerim, in naturali suo situ et cum aliis partibus nexu, fide eaque,

qua possem, perspicuitate describerem. f. XXX.

O. vir Mecus, ROLAND MARΤ1M in descriptione nervi nostri III. DE HA1.-xER fere sequitur; nec tamen aeque accurate et perspicue, ac hic, ejus historiam tradidit. Truncum nervi nostri inter musculum basioglossum et myloglossiim ad linguam abire dicit. Nullius rami meminit nostri nervi ad hyothyreoideum musculum; nec anastomosis cum intercostali nervo mentionem facit. Λ nervo descendente noni paris ramum ad geniollyoideum deducit; ejusdem autem rami ad phrenicum abeuntis exHALLERo meminit.

g. XXXI.

Imperfectam nervi nostri dedit descriptionem DAGOTY ' , qui ex W1Ns Lowo

desumsisse videtur, quae de nervo nostro tradit. Cum eo enim memorat anastomoses nervi nostri cum portione dura nervi acustici et cum nervo glossopharyngeo in ipsa lingua, quas praeter WINSLOWUΜ et eoS, qui eum sequuti sunt, nemo observavit anatomicorum. Ramorum nostri nervi ad musculos abeuntium nullam specialem facit mentionem. Maxime rudis et a natura aliena est ejus tabula, qua nervorum in lingua distributionem ostendit; nec minus ea, . quae nervum nostrum a cerebro provenientem ejusque, quem in collo facit, arcum, absque ullis ramis et eXtra omnem cum aliis partibus nexum depinxit.

β. XXXII.

Egregia vero est et ex autopsia enata videtur, quam O. SABAT 1ER de nervo nostro exhibuit descriptio, qua decursum nostri nervi, ejuSque ramos ad musculos cumque vicinis nervis conjunctiones pro instituti ratione perspicue satis et plene exposuit.

303쪽

In supremo collo anastomosin observavit nostri nervi cum Glossopharyngeo nervo quam observare mihi quidem non contigit, cujus tamen etiam Cl. HUBER mentionem fecit. Forsan haec anastomosis vicem supplebat illiUs, quae alias nervo nostro cum trunco octavi paris intercedere solet; hujuS enim nullam fecit mentionem. Ramos nostri nervi ad styloglossum praetermisit CL Vir. Nervum denique nos rum in mu sculo linguati et genioglosso libris suis desinere, harum vero nullas nec ad superficiem linguae superiorem . nec ad ejus apicem pervenire asserit. Et haec quidem sufficiant de iis, qui de nervo nostro scripserunt autoribus; quibus praemissis ad ipsam noni paris nervorum cerebri descriptionem transeo.

SECTIO ILANATOMICA NONI PARIS NERUORUM CEREBRI DESCRIPTIO. f. XXXIII.

num par nervorum cerebri varia a Variis accepit Domina. GALENo enim iisque, qui ducem eum sequuti primum et quartUm nervorum cerebri par non ad nervos cerebri retulerunt, septimi nervorum cerebri paris nomine innotuit. Ab aliis, in disquisitione partium C. H. minus accuratis, nec Verum, quo nervi a cerebro provenientes dispositi sunt, ordinem in iis denominandis sequentibus, sexti; ab aliis vero, qui

vel olfactorios, vel patheticos nervos nervorum cerebri numero adscripsere, octavi paris nomen accepit. W1LLIs1 Us demum, qui et olfactoriOS et patheticos nervos nervorum cerebri nomine dignos censuit, hosque secundum naturalem, quo ex cerebro

Originem ducunt, ordinem disposuit, noni paris nomine illud insignivit, quem omnes fere sequuti sunt recentiores praeter b. ANDER s CH, qui eX nervo Glossopharyngeo

quem cum nervo accessorio C. ad octavum nervorum cerebri par referunt omnes et veteres et recentiores Anatomici, novum par nervorum cerebri constituit, nonoque nostro decimi paris nomen imposuit. Quem vero sequi, praeter atitoritatem tot tantorumque, qui in anatomia excelluerunt, virorum, varia sunt quae vetant: Quem

enim par octavum ille vocat, nervus glossopharyngetas, . non majori jure a nostro Octavo pare, quod illius nonum est, sejungendus mihi videtur, quam portio dura paris septimi ab ejus portione molli. Nervus enim glossopharyngeus ex eadem cum Octavo nostro pare oritur medullae oblongatae parte ; utriusque nervi filamenta eadem serie proveniunt, ita ut inferius illius filamentum hujus superiori proxime adiaceat; parallela dein proximeque sibi opposita utriusque nervi flamenta, crassa fibra nervea in erse conjuncta, per commune ex cranio exeunt foramen, in quo licet intermedio septo membranaceo a se invicem dimoveantur, insigni tamen funiculo nerveo, qui ex octavo nostro in glossopharyngeum abit, inter se colliguntur. Partes denique, quibus N. glossopharyngeus prospicit, maxime vicinae sunt iis, . quibus Octavum nostrum par inservit. Portiones autem septimi paris nervorum cerebri, ratione originis et substantiae longe a se invicem diversae, perraro fibra communicatoria in cavitate cranii inter se conjunguntur, et licet per commune foramen ex cavitate cranii egrediantur, prorsus tamen a se invicem separatae, nec ullis fibris inter se remixtae, in ipso, per quζm Script. neyr. min. T. L. O O .. CX

304쪽

29 Boeiser de nono pare nervorum terebri. ex Cranio exemat, meatu, mox a se invicem recedunt et ad longe diversas abeunt par tes Eodem igitur, quo ex ea portione instavi paris, quae a partibus, quibus prospicit, glossopharyngeus Vocatur, novum nervorum par constituit h. ANDERsCA, eodem,

nisi majori jure etiam ex paris septimi diversis portionibus diversa nervorum paria constitui possent. Idem jus tunc etiam nervus accessestus W. sibi vindicaret; et hoc modo

denarius nervorum cerebri numerus, quem pro Vero agnoscit b. ANDERs CH, in duodenarium commutari deberet; jamque, quod nonum ante fuerat, duodeeimum esset par Quum vero ejusmodi novae denominationes multis facile ansam praebere possinterroribus, eam retinere melius visum est, quam tot tantique post WILLisIUΜ in

Anatomia viri in immortalibus suis scriptis adhibuerunt.

. XXXIV.

Praeter haec, quae antecedente gpho exposuimus nomina, aliorum adhu memtionem injicere oportet, quae nono nostro, de quo scribimus, nervo, vel a functione sua, vel a situ, vel ab insertionis loco, vel denique a ratione, quam ad raeteros linguae habet nervos, imposita sunt. Veterum enim plurimi, quia unice motibus linguae illum inservire sibi persuaserant, linguae motorem nervum nostrum appell3TUnt ; a quibuS pauci inter recentiores recessere, qui gusatorii nomine illum insignirent, hoc impositi ratiocinio: nonum par, quia totum fere ad linguam perveniret, etiam primariaeojus functioni, gustui nimirum praecipue inservire debere. Sed de his in tertia Diu nostrae Sectione amplior nobis erit dicendi locus, ubi ulteriori functionum, quibus nonum nostrum par inservit disquisitioni operam dabimus. A quibusdam nonum nos Γmn par κατ-vocatur par singvale, quia maxima ejusdem pars linguae impenditur; par sugnale magnum ab aliis, quia caeteros, qui ad linguam abeunt, neΓ- vos magnitudine superat; ab aliis, quia ni spatio intermedio inter nervos linguales quinti et octavi paris linguae inseritur, par singliale medium; ab aliis demum, quia inseriorem linguae partem adit, nervus sublingualis s. hypogkψsιs, et ut nervo linguati quinti paris, qui etiam in inferiore inseritux linguae parte, distinguatur, nervus hπο- glossus magnus L externuso

g. XXXV

His praemissis, anteqUam ipsam noni paris nervorum cerebri originem explicare incipiam, quaedam de arteria vertebrali, in eavitate cranii constituta, et de Nervo ae- cessorio Q. praemonere liceat, quo clarius nervi nostri origo perspiciatur. Arte, ia vertebrasis Distri lateris '), simulac per foramen occipitale magnum e vitatem cranii ingressa est, perforata dura matre, inter superficiein interiorem processus eondyloidei ossis occipitis etinervum accestarium W. collocata, paululum inflectu tur, factoque modico arcu circa processum condyloideum ossis occipitis, inter hujus processum basilarem et externam lateralem partem corporis olivaris, ad latus ipsi adiacente nervo accessorio W., sursum et antrorsum oblique adscendit, in regione, aperturae internae canalis condyloidei anterioris e directo opposita, a filamentis noni paris, i Vid. Tab. nostr. Lit. N.

305쪽

Mehiner de nouo pare uel orum cerebri. 29 qui versus canalem suum tendunt, superscanditur; tuncque magis magisque versus anteriora inclinata, sub anteriori superficie corporis olivaris, et huic substratis flamentis noni paris nervorum cerebri, ad latuS externum corporis pyramidalis obliquo ductu ad sulcum usque adscendere pergit, qui inter extremum medullae oblongatae et pontem VAROL 11 intermedius est, ubi cum arteria vertebrali dextri lateris confluens, arteriam sie dictam basiarem constituit. Hac via incedens arteria vertebralis varios in cavitate cranii emittit ramos, quorum ii, qui in posteriori extremae partis medullae oblongatae superficie ex eadem pro veniunt, arteriarumque profundarum cerebelli nomine insigniuntur, paulo accuratius jam describendi sunt. Primus autem, quem arteria vertebralis emittit, ramus, qui inferior ' est, ex interno ejus provenit latere, ubi illa, facto modico arcu circa processum condyloideum ossis occipitis, ad latus externum inferioris partis corporis olivaris, oblique sursum et antrorsum vergit. Hic ramus, quum per aliquot lineas ad internum arteriae vertebralis latus antrorsum adscendit, oblique super posteriorem medullae oblongatae supersiciem sursum et versus posteriora inflectitur, emissoque ramo, qui oblique sursum adscendens cum superiori ramo arteriae vertebralis, quem mox describemus, conjungitur, super posteriorem superficiem extremae medullae oblongatae partis oblique descendit, hacque superata denuo ascendit et cum ramo superiori, paulo deorsum vergente, in unum truncum abit. Superior hic ' , cujus modo mentionem fecimus, ramus, dimidio pollice in origine sua ab inferiori ramo distans ex posteriori arteriae vertebralis latere duabus provenit radicibus ' , quae intervallo trium fere linearum a se invicem sejunctae, mox convergendo sibi accedunt, sicque infulam constituunt, quae triangulare includit spatium, cujus basis est truncus arteriae vertebralis, et cujus latera ab ipsis radicibus hujus rami superioris efformantur. Hac insula formata, qui ex duobus ramulis quasi ex radicibus constatus est trunculus arteriosus, Oblique fertur super externam et posteriorem superficiem inferioris partis medullae oblongatae, in cujus media fere parte cum ramulo adscendente inferioris rami, supra descripti, conjungitur, unde altera enascitur quinquangularis spatii infula, cujus latera constituunt truncus arteriae vertebralis, ejus ramus inferior, hujus ramus anastomoticus sursum vergens, radix inferior superioris rami et ramus denique superior. Hac infula sermata ramus superior oblique descendendo posteriorem medullae oblongatae superficiem transit, hacque superata cum ramo inferiore oblique adscendente conjunctus, tertiam irregularis figurae infulam constituit, cujus fines circumscribuntur a ramo inferiori et superiori, et qui hos inter se conjungit, ramo anastomotico. Rami deinde in unum truncum coaliti, tester medullae oblongatae posterius et interius latus et cerebelli inferiorem partem adscendunt, tunc rursus descendendo divaricantur, circa externam et posteriorem cerebelli superficiem circumvolvuntur, innumerisque majoribus minoribusque ramulis in superficie

et inter gyros cerebelli diffunduntur.

306쪽

. XXXVI.

Nerviis attessoriiur W1LListi diffracto osse occipitis et arcu Atlantis , inter radices anteriores et posteriores secundi paris cervicalium constitutus, cum variis , quas

a superiori medullae spinalis parte et a radicibus posterioribus primi et secundi paris

cervicalium accipit, radiculis, in conspectum venit. Quibus acceptis, truncus ipse Nervi accessorii W. primum inter externum latus superioris partis medullae spinalis et internam superficiem arteriae vertebralis oblique sursum adscendit, tunc vero sub inferiori et externa cerebelli superficie magis antrorsum vergit, et super externum latUS 3rteriae vertebralis et circa hanc inflexa filamenta noni paris nervorum cerebri, obliquo versus foramen jugulare adscendit, per quod ad latus externum oectavi paris,. quocuiuper flamenta nervea conjungitur, ex cranii cavitate egreditur '

g. XXXVII.

His breviter expostis, ex quibus clarior concipi possit originis noni paris nervo. Tum cerebri idea, jam ad ipsam hujus nervi explicandam originem aggredimur. Oritur autem usuum par nervorum terebri in utroque latere, constanti in hominibus exemplo ,. pluribus fila mentis in anteriori superficie inferioris medullae oblongatae partis, ex sulco, qui inter corpora pyramidalia et olivaria intermedius est ); ita tamen, Ut ab e X terno potius margine corporum pyramidalium ' , quam ab interno' latere corporum olivarium illius origo deduci possit. Filamentorum autem noni pariS, ex sulco isto longitudinali, qui pyramidalia et olivaria corpora distinguit, et cui ab externo latere adiacet arteria vertebralis, disrupta serie provenientium, quaedam supe rius, quaedam inferius, alia demum his interposita magis in directione canalis condy-IOidei anterioris,. collocata sunt. Haec igitur breviora, illa, quia magis obliquum absolvunt iter, longiora sunt. Haec autem filamenta quorum quodlibet ex distinctis constat nerveis fibrillis , quo propiora origini sunt, eo magis a se invicem remota apparentὴ mox vero a principio suo magis sibi invicem accedunt, tenuique inter se re- viilista tela cellulosa, in plures coeuntfasciculos, diversae latitudinis, quorum tre S V e

quatuor 1 Tab. nostr. Num. I T. φ) Cf. de hoc nervo praeter Cl. I OBSTRI NIUM, SAHAT1κκiUM in Traite completd'analom. et in monumentisParisinis, et SC A R-

T. I. Epis. anat. problem. XII. Tab. XIII.

EusTAc Nui1Μ Tab. XVIII ' sg. 2. n. IO. et fg. I. 3. q. s. lit. h. ILLI AIUM in Cerebr. anat Tab. I. lit. N. cujus delineatio hoc habet peculiare, quod unum filamentum noni paris sub inferiori superficie arteriae ver tebralis decurrat, ut itaque arteria vertebralis a filamentis noni paris prorsus circumligeturi In varias hoc dein translatum est icones, BoURDosii lib. cit. Tab. UIL fg. LCO DERI in spenes ad B ID LOI Analom. Tab. fig. 27o n. 9. Ri DLEYi in ejus libro,

qui inscriptus est: Anatomy of the B in

Fig. I. n. 9. an vero consentient e natura hoc factumst, nec ne, determinare ViX ausim.

307쪽

Boehiner tae nono pare nervorum cerebri.

quatuor ut plurimum in diroque latere numerantur '). In eo cadavere, quod, ut originem et decursum noni nervi Capiti S accuratius investigarem, ab LIL PRAECEPTORE, mihi demandatum est, quatuor ille flamentorum nerveorrmis elausis ex sulco inter cor pora pyramidalia et olivaria intermedio provenit; quorum superior, trium linearum intervallo ab inferiori pontis VAROLII margine distans, ex tribus compositus nerve is flamentis inter anteriorem superficiem corporis olivari S et inferius latus arteriae ver tebralis oblique deorsum vergit, tunc vero emersus inter corporis olivaris externam superficiem et arteriae vertebrali S posterius latus, cum ferundo, Oblique inter corpus olivare et arteriam vertebralem sursum adscendente, fasciculo ex sex flamentis nerve is conflato, et in origine su a brevi tantum relicto intervallo a superiori fasciculo remoto, conjungitur. Conjuncti autem fasciculi ') obliqua directione super posterius et externum latus arteriae vertebratis, juxta superiorem radicem superioris rami arteriae cerebelli pmfundae, antea descriptae, inflectuntur , et tecti inferiore superficie cerebelli, quod ad Externum medullae oblongatae latus expansum est, super externum arteriae vertebralis latus oblique versu S internam aperturam canalis condyloidei anterioris ducuntur ubi, Ut mox videbimus, cum reliquis fasciculis conjunguntur. Tertius fascicular ), ex tribus constans filamentis ,, oblique inter vertebralem a teriam et corpus Olivare sursum adscendit, tunc vero in posteriori arteriae vertebralis latere intrat insulam supra descriptam, quam truncus arteriae et ex ea p venientes duae radices superioris rami arteriae cerebelli pi fundaς constituunt, et dein, ex hac egressus, externum arteriae vertebralis latus recta fere via transcendit, ut cum reliquis fasciculis se conjungat. Qiιartus denique et inferior fasciculus q), duobus tantum filamentis juxta intem num latus inferioris rami arteriae cerebelli profundae, ex sulco inter pyramidale et olivare corpus enatus, inter hoc et arteriam vertebralem oblique sursum adscendit tunc inflexus circa posterius latus arteriae vertebralis, secundam superius descriptam insulam intrat , ex qua demum egressus super externum arteriae vertebralis latus obliisque antrorsum adscendit, et relicta hac arteria cum tertio fasciculo conjungitur.

g. XXXVIII.

Quatuor hi flamentorum noni paris nervorum cerebri fasciculi, relicta arteriai vertebrali, quam fere totam, excepto anteriori ejus latere, ambiunt 'convergendo propius sibi accedunt et duos plerumque efformant truncos, qui per totidem durae matris ductus ex cranii cavitate egressi' , aperturam internam canalis eou kidei aut O o 3 rioris 3 Cl. HUBER in Epis. eis. pag. r9. quin- 6 Tab. nostr. lit. υ.

que flamentorum noni paris fasciculos adno- i) W1 LLisi I Grebr. anat. Tab. U. li f. o. tavit, et UIEUSSEΝrus totidem delineavit o. Ut κUssEΝ1US lib. cit. Tab. XUII. lit. DTab. U. lit. m. ANDER sci 1 Us autem duos g. HALLERI Lcon. allatom. FasC. I. p. IO. Π. tantum descripsit fasciculos, quorum tamen IO, HUAgR Epist. Cit. pag. 19. per tr uterque eX duobus minoribus compositus rae matris ductus exire vidit filamenta noni

erat, vid. Hus Diss. eit. g. 3O. paris; plerumque autem duoS, raro unicum cl) Tab. nostro lit. adesse asserit s) Tab. nostri lit. τὰ

308쪽

as 4 Boehiner de nouo pare uel Porum terebri. ioris offis ottipitis intrant. Hic ea natis, quo molli et laevigata nonus nervus incedere possit via, dura matre intus obductus, tenui interdum ossea lamina bipartitus est φ), ut singulus nervi noni trunculus, distincto per illum ductu, ad externam usque hujus canalis aperturam, Ubi in unum coeunt truncum, seorsim transire possit. In nostro autem cadavere fasciculi filamentorum nervi noni, antequam duram matrem perforarent, in unum majorem fasciculum conflati, per unicum tantum durae matris ductum, aperturam internam canali condyloidei, nullo intermedio septo osse o divisi, intrant'), leniterque per canalem, cujus ductus Oblique versus anteriora et priora directus est, adscendendo usque ad aperturam externam hujus eanalis ire pergunt, in quo comites habent venulam sti arteri Olam, quarum haec carotidis externae, illa vero venae jugularis internae est propago. In externa autem canalis condyloidei anterioris apertura filamenta noni paris, quae quidem, antequam duram matrem perforarent, in unum fasciculum ponilata, per totum tamen istius canalis ductum, tenui tantum inter se revincta tela cellulosa, facile invicem separari poterant, ita inter se conjunguntur, Ut

sine discissione separari amplius non possint; ut itaque in hoc primum loco filamenta

nervi noni in truncum abeant.

I. XXXIX.

Truncus vero noni paris nervorum cerebri, egressus ex apertura externa canalis

condyloidei anterioris, super partem superiorem processus condyloidei ossis occipitis deorsum se inflectit, et ad latus externum musculi recti capitis minoris par octavum nervorum capitis subit, quod paulo superius et posterius, tectum vena jugulari interna, cum hac ex foramine jugulari descendit. Tectus itaque pare octavo, cui ad internum latus apposita est arteria carotis interna et huic subjacens nervus intercoflatis, nonus capitis nervus super externam lateralem partem processus condyloidei se demittit, stri. ctissimo telae cellulosae nexu conjunctus cum superiacente octavo capitis nervo, ex cujus posteriori superficie, ut a quibusdam observatum est '), plura filamenta nervea eunt, quae in nonum nervum se insinuant. In nostro autem cadavere et aliis, in quibus nervum nonum investigare mihi Iicuit, nullam ex octavo in nonum nervum abire vidi fibram vere nerveam, quamdiu ille sub octavo nervo latebat; sed strictam tantum hisce nervis interpositam inveni telam cellulosam, cujus quidem sta in pluribus locis pro filamentis nerveis facile imponere potuissent, quae tamen accuratius eXaminata ab his longe disserebant et adhibita cura facile absque unius vel alterius nervi dil/seratione separari poterant.

f. XL. Ρostquam ad longitudinem dimidii fere pollicis sub posteriori octavi paris superficie latuit nonus capitis nervus, prope marginem inferiorem processus condyloides o Lsis occipitis anterior fieri, et inter nervum octavum stricte sic dictum et, qui ei ad ex

ternum

309쪽

Boehaeer de nono Fare nervorum cerebri.

ternum latus oppositus est, nervum accessorium m emergere incipit. Qui igitur a primo suo ex apertura canalis condyloidei eXterna exitu, ad inferiorem usque proces sus eondyloidei marginem sub Octavo eapitiS nervo constitutus erat nonus nervus, nunc tectus vena jugulari interna ,. qude OctaVum antea tegerat nervum, super anteriorem hujus nervi superficiem magis antrorsum inflectitur et cum eo super anteriorem arteriae carotidis internae superficiem descend 4 ,. Oblique versus anteriora procedit.

g. XLI.

Dum vero in anteriori carotidis internae superscie ante truncum nervi octavi in ter hujus ramum laryngeum et nervum accessorium W. constitutus est nonus noster capitis nervus, ex latere luterus ueret O Pi, juXta ejus ramum , quem ad laryngem emittit, insignis provenit furculus nerveres '), qui parallelus fere cum nono nervo de currit, et in regione inferioris marginis primae cessi vertebrae, ad angulum acutissi- tuum in interno noni nervi latere inseritur.

f. XLII.

In eadem sere regione, inferioris nimirum marginis primae colli vertebrae, ne vus noster in externo latere trunculum aceipit ne eum 'λ, qui ex variis surculis, a ganglio cervicali superiori nervi interio salis exortis, et cum ramulo anterioris arcus primi paris pervicalium conjunctim ploxulum constituentibus, onatus, paulo infra pro-eessum transversum allantis sub carotide inferna Oblique retrorsum procedit,. tuna circa nervi octavi posterius et externum latus inflexus, tectus Vena jugulari interna, super carotidis internae anteriorem superficiem oblique versus nonum nervum iustecti. tur, ejusque interno lateri ad angulum acutum inseritur..

g. XLIII

Acceptis hisce ramis anastomoticis, quibus cuin octavo capitis nervo , intercostali et primo cervicalium pare conjungitur, nervus noster, superato et ad externum latus sibi relicto trunco octavi paris nervorum capitis, tectus musculo stylohyoideo et venistre posterioro musculi digastrici, ad latus internum venae jugularis super anteriorem superficiem arteriae carotidis internae modice antrorsum versus descendit, et in regione marginis superioris tertiae colli vertebrae, circa posterius et convexum latus arteriae occipitalis, ubi haec ex carotidis externae posteriori latere provenit inflectitur '). Circa hanc autem inflexus insignem facit meum φ), modice deorsum convexum, qui tectus ventre posteriori musculi digastrici et posteriori superficie musculi stylohyoidei sub venae pharyngea, ante communem arteriae labialis et lingualis truncum, ex Caro1 Cl. Ascuri Diff. de primo pare nervorum me sice spinalis. Gott. 174O. Tab. III.

1ig. q. n. 13. et Tab. nostr. Πὰ l3. I I ab. nostr. n. ra. Ramum ex anteriori arcu primi paris cervicalium ad nonum nostrum nervum accedentem delineatum inve

'. in h. ΝΕΠBATIERI Descript. anat. Nervorum cardiacor. I ab. H. fig. I. n. 99. I) Male ex errato Delineatoris in nostra figura nervus nonus ante arteriam occipitalem cliti t. incuruatur

310쪽

Roehmer de nouo pare nemorum cerebri.tidis 'externae anteriori latere pro Venientem, progreditur, et seperata Vena linguati quae ex jugulari interna provenit, oblique versus anteriora et superiora incurvato progressu ad latus internum cornu ostis hyoidis, tectus primo musculo stylohyo ideo et glandulae maxillaris inferiori parte, tunc vero musculo mylohyoideo, super externam musculi ceratost ossi superficiem, versus inusculum geni Oglosluim adscendit.

s. XLIV.

Antequam vero ramos, qui ex nono nostro nervo, arcuata via oblique versus

linguam adscendente, proveniunt, enumerem, ille prius describendus venit insignis ramus A qui ex trunco nervi noni, Ubi sub posteriori latere arteriae Occipitalis inflexus arcum suum efformare incipit, constantissimo fere exemplo ') originem ducit, et propter decursum suum rami descendentis noui paris nervorum terebri nomine insignitur. Hic nervus ' , ex inferiori latere trunci nervi noni, circa arteriam occipitalem inflexi, exortus, tectus vena jugulari interna, super anteriorem superficiem arteriae carotidis externae, ad internum latus nervi Octavi ), quocum tela cellulosa connexus est, deorsum et modice antrorsum progreditur, tunc ad internum et inferius latus venae jugularis internae sub vena pharyngea et linguati, quae illius venae sunt propagines, descendit, et sub linguati vena emersus magisque anterior factus ad internum venae jugularis latus decurrit; transit dein arteriam thyreo ideam superiorem ea parte, qua ex carotide externa exoritur; hac vero superata rursus modice versus anteriora se inflectit et communi venae labialis et thyreo ideae trunco se submittit. Dum vero sub hujus uenosi trunci superiore margine constitutus est descendens noni paris nervus, ramum ')ex interno suo latere emittit, qui super musculi sternothyreoidei externam superficiem oblique versus anteriora descendendo, in musculi Coratovoidei inferiori superficie inseritur. Truncus dein rami descendentis, sub venoso isto trunco emersus oblique versus mediam anteriorem venae jugularis internae superficiem adscendit, ibique cum ramo descendente a cerDicalibus conjunctus arcum ' facit , ex quo plures surculi nervet

demittuntur.

f. XLV.

Ρrovenit autem ramus hic a tervicalibus defcendens ' , qui cum noni paris ramo descendente conjungitur, ex secundi et tertii cervicalium parium anterioribus rami S,

quorum i) Interdum , licet rarissime, ramus hic

descendens provenit ex arcto nexu Octavi et noni paris et ab accedente ramulo nervi secundi cervicalium. Uid. I UBERi Di I. cit. P. a I. et HALLERi Elem. P f. Tom. IV. Pag. 138. et Eusae cHi Us Tab. XVIII. D. I 2. Ascuius Tub. III. fg. 3. n. I 8. et fig. q. n. II. NEU BAUER Tab. I. n. 24 q. et Tab. II. n. i O. b. MKCKRLII Di . de quinto pare nervorum cerebri. GUtt. IT 48. Fig. I. n. 9O. et

Defuisse ramum descendentem noni paris observavit O. ScΗRgi AERUS in Epist. ah eruditis viris ad LII. de HALLER scriptis. Part. I. pag. 9.3) Uidit LII. de HALLER, nervum octaViparis ad ramum descendentem noni paris ra

de vera nervi interco talis origine. g. l 6.4) NEU AAUER Tab. II. sig. I. n. II 2. et

Tah. nostr. N. 28.

SEARCH

MENU NAVIGATION