장음표시 사용
11쪽
: Obseruato legis nostrae siue radices siue fundamenta esse tredecim, quorum primu iubet credere summu opificem esse ens perfectae absolutaeque essentiae.Itemque causam, cur reliquq res existant,ac habeant firmitatem subsistentiae suae, undeque vires& facultates constantiae uniuersi entium ordines trahant. Itaq; si in ani- mu inducamus remotionem essentiae eius, profecto uniuersoru entium subsistentia cessabit,cum tamen sublatis per animi cogitatione rebuS caeteriS, non propterea ipsius cohaerentia ces.set aut desinat. Nomen quippe obtinet αυταρκους,per seq; sufficientis, qui in sese non egeat alterius consistetia, Mentes I, & quo caetera omnia, siue intelligen- paratae. corpora caelestia, siue quicquid intra ea includitur, ad sui coha rentiam indigeant. Atque is est primus
12쪽
mus articulus ad quem spectatum est, voce, Ego Dominus Deus tuus. EMLao Articulus secundus est de Dei ter, quaterq; beadi unitate. Eo intelligitur Causam omniu reru esse Vnu ali quid, nec vero unum instar eius quod dicitur specie uniuersali unu, aut etiaunum specie singulari siue indiuidua. Item non est unum, prout unum mi tum compositumve,quod dispertitur in unitates plurimas, sed nec veluti corpus simplex, quod unum quidem extat numero,sed tame recipit intentione & remissionem, admittitch diuisionem in infinitum. Verum enimvero Deus Opt. Max.Vnus est abQ- Deus unas tuta unitate, cui nulla omnino con- similis existit. Ac hic quide est articulus secundus,qui indicatur locutione, Audi Israel Dominus Deus tuus De'Dω. s.
13쪽
Articulus tertius est de remoue da ab ipso coditione qualitateve corporea.Nam iste unus, cuius meminimus, neque e istit corpus, neque est vis in corpore, neq; comprehenditur ab his, qui perciplut corpora, eorumque accidentia & affectiones, quales sunt motus, status, non modo in sub stantia, sed nec per accidens. Et ideo Sapientes, quos felix faustumque sit nominasse, ab eo remouerunt omne genus compositionis & diuisionis siue separationis, ac dictum reliquerulin summo deo neque esse statum,neque sessionem, neque redundantiam,& quasi recrementum, neque dens
tionem siue conflationem .Recremetum appellarunt separationem,Densationem deduxerui a vocabulo,quo
14쪽
q. d. propellet eos per humerum in- 'haerescendo imminendoque ipsorum tergis , de significatione coniunctionis atque appositionis. Dixit autem V o. Propheta, Cuina assimilabitis me &aequabor Atqui si esset corpus similitudinem haberet aliqua cum reliquis corporibus. In his autem omnibus,in quibus scriptura comparat eum similibus corporeis, veluti dum ei attribuit motum, statu, sessione, locutione, id fit forma dicedi metaphorica, quemadmodum prodiderunt doctores nostri, quorum meminisse fortunatum felixque sit. Loquitur,inquiui, scriptura more humano per quadam
ta iam philosophati sent. Hoc autem est tertium caput, ad quod respexit Deus in Deuteronomio, N5 vidistis vllam similitudinem. Nam quemadmodu
15쪽
modum diximus Deus neque corpus est,neque vis in corpore. Caput quartum dictat necessario esse credendum Hunc Vnu esse priocum simpliciter, caetera vero alia non esse primarua, si ei conserantur. DC- monstrationes, quae id efficiant,multas hoc in volumine attulimus. Atq; hic quidem quartus existit articulus,
ad quem accedit oraculum Deutero-Dest. 33. nomij,Habitaculum Deus antiquit
tis inferne brachia sempiterna. Caput quintu,quod oporteat Deum Opt. Max. colere , extollereque ac exaltare vocem, ad celsitudine &venerationem eius declarandam . Nec vero ita se geredum erga alios, veluti Angelos, orbes caelestes, stellas,elementa & reliqua,quae ex iis coflantur
16쪽
flantur, quippe quae omnia finita sint
&coactam siue necessariam habeant actione,ac existant absque potestate& appetitu, nisi quatenus DeuS vult. Praeterea non interponendi sunt velut interpretes a sequestres inter se& Deum, ut ei ipsi coniungantur, neque ponendae.cogitationesversus,
alium. Et is quintus quidem articulus hortatur sese subducere ab Idolorum alienoruque Deorum cultu. Ad qua sententiam constabiliendam plurima legis oracula pertinent.
Articulus sextus est de prophetia. Hoc tenentur homines, nosse in hu mana specie versari indiuidua, quorumetes purgatae sint, perfectioq; adeo insignis, ut animus ipsorum defaecatus depuratusq; eo usq; progrediatur, ut percipiat veritate, itemque formam; intel-
17쪽
intellectualem, sicque postea adhaerescat intelligentia humana intelligentiae ageti,atq; ab ea recipiat praestatem influxum,id est influxum pro pheticum. Ac ista quidem huius rei
sententia est. Caeterum explicatio a
ticuli latissime patet.Sed quonia non proponimus adducere demostrationes de singulis articulis ac declarare qui valeant comprehendi &qui sint
summa uniuetiaque capita cunctarum disciplinarum, eos duntaxat commemorabimus per modum narrationis. Versus autem Legis testimonio suo coprobabunt plurimorum Prophetarum Prophetias.
Articulus septimus pertinet ad prophetia Mosis magistri nostri, super quem sit pax. Iuxta hunc necesse est credere Mosem patrem esse omnium
18쪽
nium prophetaru qui ipsum vel princesserunt vel subsecuti sunt, vel ipsius
aetate vixerui, nec reliquorum dignitatem atq; praestantiam Mosaicae esse Mosi, ρώ-pare. Vnde ipse praecipua extitit creata cipua crea
turaru dei, quod ad homines attinet, apprehenditq; plus secretorum Dei conditoris quam aut apprehendit aut apprehendet ullus hominum, qui vel extiterint vel extaturi sint. Praeterea credendum est ipsum peruenisse ad summum humanae praestantiar, adeo ut peruenerit ad regni caelestis emi- nentiam, c5prehensiusq; fuerit coetu Angelorum. Deinde no est relictumultumi firmamentu,vllumque myste Rat usti rium in arcanis legalibus,quar no ha in 'buerit coprehensa non officientibus impedimentis corporeis. Praeterea
nihil ei desectionis, ne tantillum quidem,inhaesit. Quin etiam in suis per
19쪽
ceptionibus contemplationibusque me bra ipsius,& sensus desierunt fungi suis crassis & corpulentis actioni bus, & facultas ipsius appetens op pressa est, adeo ut sola mentis intelligentia superstes & reliqua extiterit. Ac in hanc sententia ipsum proditum
est conuersatum cum summo opifice citra Doctorem intermedium. Cretersim hoc praeclaru argumentum pro 'pemodum explicauissemus atque diluissemus dubitationes, qui emergut
e legis versib', declarauissem' quoq; --i . sensum loci, Ore ad os loquar ei,cum integro versiculo, itemque aliis, qui eandem sententiam efficiut,nisi per spexissem' hac subtiles sentetias,Valdeq; abstrusas egere praefationibus, multis & hypothesibus & parabolis siue comparationibus,priusq; explicanda fuisse substantiam Angelorum
20쪽
& mysterium de ipsorum praestantia
necnon animae & facultatum ipsius naturam.Sic vero prouecta fuisset nostra oratio ad tractationem formaru, quibus summus opifex itemq; angeli apparuerunt Prophetis, ubi sese reuoluisset tractatio de mensura staturq& rebus eodem pertinentibus. Huic vero disputationi soli, etiam si absoluta breuitate perficeretur, non sufficeret centu chartae. Quocirca reijeci eam in aliud tempus, quousq; occurrat locus accommodatus in libro de expositionibus Derashoth, siue reruin contemplatione positarum, quem edere institui, aut in libro de arcanis facultatis propheticae, que iam coepi,