Symbolum fidei Iudæorum. E' R. Mose Aegyptio. Praecationes eorundem pro defunctis, è lib. Mahzor. Aliæ, in quibus commemorationem suorum diuorum faciunt. Aliæ pro his, qui despondentur & coniugantur, è breuiario Hebræorum. Sexcenta tredecim legis præ

발행: 1569년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

probo mercede illi quidem praemiu , huic vero supplicium.

Articulo duodecimo iubemur credere tempus dieru Messiae sue Christi,nempe tempus adue tui ipsus esse destinatu. Quod si tardaverit,expectaeum .Et ne ei praestituat quisqua certam aetatem, neue promat ex scripturis coniecturas,ut coprehendat tem

pestatem aduentus ipsius, dicentibus sapientibus nostris, exsibilato spiritum eorum, qui supputant fines. Est aute necesse credere in Messiam, euextollere,amare & orare pro eo spro, ipsus aduentu ) iuxta id quod nuntiatum est per Prophetas omnes, ab Neresserio ipso Mose ad usq; Malachiam. Qui-πς ς' - cunqζautem de eo apud se dubitat medacio inlimulat Vmueriam legem, quae Messiam sperare iubet clarissi

32쪽

me in sectione Balaam, & in sectiO- k.-ne,Vos statis hodie. Atq; id Omnino, Deat. 1s ne Deo & verbis prophetarum ipsius

nuntium remittat.

Articulus decimus tertius spe stat ad resurrectionem mortuorum, Huius verb sententiam iam declarauimus. Porro Homo cum apud se integris completisque articulis omnibus credit, compreheditur communione Israelis. Itaq; necesse est eum diligere,ei parcere, erga eu praestare quaecunque a Domino omnium opifice

iussa sunt,quod attinet ad officia charitatis, fraternitatis, societatis unius erga alterv. Quod si admiserit omne genus pramaricationum mudi, vic5cupiscentiae & semitis, sequutu', fuerit impetum naturq Qq corruptae, luet quidem poenas pro grauitatec peccati

33쪽

sYMBOLUM FIDEI

peccati siti.Interea tamen partem soturi aeui obtinebit. Atq; id quidem de praeuaricationibus Israelitarii dictum

esto. Cum autem amiserit aliquem istorum articulorum,a communione egreditur,Deu, praecipuu fidei caput negat, estq; haereticus & Epicureus, νε-ia p. ac detruncans plantationes. Vnde rumstiaeu eum decet auersari atque perdere, ut

de quo proditu sit, Nonne odientes' te domine oderam, & insurgentibus in te insensus erami Sed iam sat multa hoc loco disserui,digressus ab instituto tractationis meae.Veru id egi, quia ingens inde manabat utilitas ad fidei confirmationem, quippe qui sim tibi complexus sententias valde conducentes, dispersas alioqui per multos eosq; insignes libros. Quamobrem posside eas & prosperare,ac lege verba mea ista sepiuscule. Animum ad illin

34쪽

illorum intelligentiam serio adijce,

neque fallat te cor tuum, ut autum este ea intellecturum simplici adiectu aut etia denis. Tibi persuadeto, Ni-uit dominus te stolide deceptum esse, si id putes) , proindeque ne se-stina iudicium ferre de ijs, quae tibi

videbutur. Caeterum composui hunc libellum prout occurrebat mihi, atq; id quidem post multos laboreS, con-sderatis libris compluribus, peruestigatisque sententijs, tum aptis, tum ineptis,ac e cunctis tibi quicquid certo tenere & credere par est exposui. Singulis pr terea in capitibus omnia firmare studui probationibus dilucidis. Et certe a domino postulaueram ut doceret me semitam recta & iuua ret me, quemadmodum vates ipsius fuerat precatus. Sit, manus tua ad ad- Udi I iuuandu me,quia madata tua elegi. e a Supre

35쪽

tium osscium ex libro precationu Hebraicarum , qui insicribitur Mahetor sanctae Synagogae Romanae.

Qui codici epulchra Istaelitam,dicit.

Benedictus Dominus DeuS no ster, Rex taculi, qui cum iudicioso mauit vos,aluit VOS, in vita conseruauit vos, morti dedidit vos, qui nouit numerum Omnium vestrum, qui vos suscitaturus est, qui vos restituturusi est cu iudicio. Benedictus es Domi- ne qui vitam tribuis mortuis. Mose tui tui cum cadauere meo resurgent.

Expergiscimini & iubilate,qui iacetis in puluere, quia ros lucis ros tuus &terra manes eijciet.

36쪽

, tumulum defuncti puperiorem hanc benedictionem selus Minisser

Synagogae pronuntiat.Sequentem v ro orationem populus Ministro prae

eunte concinit.

i Dei persectu est opus. Nam uniuersae viae eius iudicia. Deus veritas est & absque ulla prauitate, iustus, item que rectuS. et Deus perfectus est in omni opere. Ecquis dicet et,quid agis ΘQui dominatur in inferioribus,& superioribus, qui morti tradit, qui vitam suppeditat,qui deducit ad inferos & reducit. 3 Deus persectus in quacuq; actio, ne,Ecquis inquiet ei, Quid facis Qui ordinas & facis, gratis nos misericordia affice,ac merito illius Isaac qui vinctus suit, tanquam victima, attende & exequere.

37쪽

Deus perfectus est,opus eius veritas. Omnes enim viae eius misericordia et veritas. Ipse Veritas est,iteq; iudicia eius veritas. Longanimis,multae misericordiae& verax.1 Ipse autem misericors propitiabitur iniquitati,& non perdet multipli cabit avertere iram suam & no effundet omnem suam indignationem. 6 Benedictus, quoniam veritas iudi .cium eius & lustrat uniuersia oculo suo, retribuitque homini secundum ipsius merita, cuius nomini cuncta laudem tribuunt.

7 Videte nunc, quod ego ipse sim,

nec extet Deus mecum, ego occida& ego vivere faciam,percutiam & e go sanabo, nec est qui de manu mea possit eruere. 8 Homini, siue unicum annum se . perstes fuerit, siue mille annos vixerit

38쪽

rit, extitisse quid magni prodest per

inde est ac si no extitisset. Benedictus iudex veritatis, qui & necat & vitam praebet. 9 Anima omnis viventis in manu tua est, iustitia plena est dextera tua. Miserere ovium manus tuae, qus reliquae sunt,ac dicito Angelo,retine ma i.

num tuam.

Io Recordare Abrahae,ac intuere ab excelsis tuis, necnon Isaaci, qui liga tus fuit propter nomen tuum, Iacobi quoque,qui dictus est perfectus tuus. Propter te, propterque illos veniam prista,& parce populo tuo'II Certe tribus rebus sundamenta mundi firmaturiam, -ω pietate erga mortuos . Benedictus qui premium rependit vacantibus pietati. 12 Iustus in onatibus viis suis Deus,

perfectus, l5ganimis,misericordiisq;

39쪽

plenus. Indulge qusso, parce obsecro tum patribus,tum filiis.Tua enim est o Domine propitiatio, atque mi sericordia.

13 Quid emolumeti percipit homo

ex cuncto labore suo, cum ob haec omnia mors sors eius sit, nec in die mortis habeat adiutorem,praeter Dominu, cuius Opera perfecta existunt.1 Iustus & rectus, neque est in viis ipsus prauitas . Ipse enim vocatur De' perfectus,cuius opera pura sunt, cuius & viae iustae, a cuius conspectu, qui uniuersa codidit, nemo se potest abscondere. 11 Iustus & sermator uniuersi ope ris. Benignus in Omnibus,quae agit,

Dominator, voluntatem suam exequens. Ecquis dicet ei, quid mo rispis Iustitia & iudicaim uniuersae viae eius. Misericordia & veritas uniuersiae semitae

40쪽

LUGENTIUM. at

semitae ipsius. Delectus personarum nullus coram ipso. Quin & super nos commouentur viscera misericordiae eius, quippe qui omnes simus opus manuum illius. i7 Censor veritatis, iudex iustitiae. Benedictus iudex veritatis, ut pote cuius omnia iudicia misericordia &

veritaS. . . .

18 Cernite sapietes, induciteque in animum non teneri impertu in mortis diem, sicuti pronuntiauit vir integer iuxta ac rectus. Dominus dedit, Dominus abstulit. Esto nomen Dei benedictum.19 Nouimus domine iusta esse iudicia tua, quodq; iustificaberis in verbo tuo, purgaberis in iudicio tuo, Nec esse ratiocinandum post censiseram sententiarum tuarum. Iustus es domine ac rectum unumquodq; i diciorum

SEARCH

MENU NAVIGATION