장음표시 사용
51쪽
C A Ρ. V. De Oleorum in corporibus plantarum θ' animal morigine usu. uamvis multa nobis persuadent, contra opinionem
quorundam, plantas auia ex Terra praeter aquam puram resorbere , quamvis & eX atmosphaera principia
quaedam praeter aerem eaque magis coni posita eas collugere verissimile sit, non licet tamen dubitare , quin omnes illae productiones, quae regno vegetabili peculiares sunt,sormationem suam & proprietates debeant praecipue ipsarum plantarum Oeconomiae, motibus, actioni. - Inter illas autem productiones recensentur Omnia olea quaecunque, quarum Origo & formatio plantarum ipsarum viribus prorsus tribuenda sunt. - Frustra enim objiceretur qua dam sola materiis constare oleo sis, adeoque illa prorsus posse plantis ipsis nutrimentum praebere: nam in omni cujuscunque naturae solo plantae crescunt, & oleis sibi propriis implentur , in aqua pura crescunt, & in ipso aere suspensae, nec Oleis tamen destituuntur. Quam frequens autem sit materia oleosa in plantis, oleum tamen in distincto statu rarius invenitur; nam praeter eas substantias vegetabiles ex quibus vi sola mechanica solet exprimi, e nulla fere planta nisi decompositione &separatione chymica obtinetur. - In plantis quidem plerisque oleum in statu quodam saponaceo adest, cum salinis materiis & cum terra conjunctum, & his mediantibus cum liquoribus aquolas etiam commistum. - Et illa sane
olea quae inveniuntur quibusdam in plantis distincta, fί pius remotis modo secretionibus confecta sunt; in fructu,
52쪽
In seminibus, frequentius quam in truncis plantarum in-
sunt; videtur autem materiae cujusdam saponaceae so matio omni secretioni. semper antecedere. - Potest forissan ipsa vegetatio considerari quasi hujus materiae e variis elementis sormatio, & variis organis & actione distributio & mutatio. - Exinde quidem venit plantae Omnis incrementum, & augmentum, eXinde varia natura, qualitates, contenta, & diversaruna plantarum, & ejusdem plantae partium diversarunt; dum pro sua peculiari organi Zatione & oeconomia, utrumque colligit, commiscet, distribuit, elaborat principia elementaria proportione & ad proposita quae sibi conveniunt. - plantarum succus Omnis, omnis liquor qui per vasa circulatur seu distribuitur, ad
earum nutrimentum, incrementum, & productiones contribuens, naturae sapOnaceae est, semperque continet aliquid oleo si, cum materia salina, cum terra, cum aqua commistum.
Nonnulli sunt & quidem ingeniosissimi auctores, qui
hanc uperationem vegetabilis oeconomiae pro initio &origine omnis cujuscunque in natura misturae, & compositionis habent, pro causa omnium quae principia secundaria appellantur, pro Origine demum omnis Organi Zationis in corporibus. - Dum enim credunt a formatione oleo sae seu saponaceae materiae in plantis causiam sive principium inflammabilitatis sive ut quidam ex iis docuerunt
ignem ipsum elementarem, sive materiam lucis, primum in misturam cum aliis elementis cogi, tum vero eX hoc composito eam in alia transire necesse est. - Animalia autem omne suum nutrimentum & incrementum e plantis magis minusve immediate accipiunt, & e corporibus plantarum pariter & animalium multa noVa variaque composita in ipsam terram transeunt, & in terra novis iterum mutationibus objiciuntur, indeque forsan Originem capiunt sales, mineralia, metalla, quae vicistim corpora animalia& vegetabilia modis Iariis afficere possunt.
53쪽
Haec contemplatio ingeniosa est, & hoc imprimis sundamento nititur, quod introductio causae sive principii inflammabilitatis in plantas maximi momenti consequentias per totam sere naturam proserat. - EXinde plane oriuntur omnes hae productioneS, quae plantis peculiares sunt, ct in quibus Omnes plantarum vires virtutesque sedem habent: ejusmodi sunt resinae, omnes sales essent tales , gummata, succique varii in quibus omnibus materia oleos a& inflammabilis non modo praesens adest, sed ea pars esse videtur unde praecipue characteres & qualitates pendent: illa orbatae hae omnes materiae nihil fere praeter elementa simplicissima exhibent. - 1n omni substantia vegetabilicui color est, Odor, Vel sapor, adest quoque materia oleos a inflammabilis, & locus est suspicandi quod ab ejus praesentia & modificationibus oriuntur non solum hae qualitates, sed omnes plane proprietates quibus hae substantiae
in corpus animale agunt, sive ceu alimenta, sive ceu medicamenta aut venena habeantur.
Omnis insuper sermentatio, illud instrumentum quo
natura & species corporum mutantur, variantur, & quo denique composita in principia simplicia& elementaria re solvuntur, Omnis cujuscunque generis fermentatio, Vin osse, acida, putrida, ex praesentia oleos de materiae incipit, &huic novas formas, speciem, distributionem impertiendo praecipue eXercetur. - In nutrimento omni quod animalia e plantis accipiunt, non minus semper adest materia oleosa, & in chyta animalium ut in succis nutritiis plantarum sub forma saponacea quoque adest: hujus autem liquoris ex accessione continua animalium corpora totum suum augmentum capiunt, totam jacturae quotidianae reparationem. - In corporibus animalium oeconomia diversa, facultates, motusque diversi materiae introductae novas etiam formas, novas modificationes comparant; at per Omnia ea corpora, per omnes eorum partes , principium
oleo sum inflammabile semper conspicuum est, semper
54쪽
compositi pars necessaria. - Sed in plerisque his corporibus deponitur postea plus vel minus adipis, qui quidem licet secretus sit, quam minimum differt ab oleis multis
vegetabilibus; tam parum ab animali Oeconomia mutatus ut chymicis plerisque in una eademque classe ponitur cum oleis plantarum mitioribus, cum quibus quidem omnes suas qualitates fere communes habet. - Adeps vero non multum in animali corpore agitatus fuisse videtur: plane& saepe in humores circulantes iterum absorbertur, & ulteriorem coctionem ulterioresque mutationes pati potest. Principio oleos o inflammabili, quod continent compora & animalium & plantarum, variae mutationes & in aere, & in aquis, ipsaque in terra debentur, novae qualitates novae dispositiones his elementis accedunt, unde eLω fectus sequentur tanti, ut nobis eos investigare concessum
haud sit. - Non impossibile est ut regnum ipsum fossile ex hoc fonte aliquod phlogisticum , aliquod inflammabile hauriat; non impossibile est quod ipsa metalla sub terra
alte reposta suam originem Sc naturam ex magna parte plantis debeant, quae vegetant in superficie. - Quod si vero hoc principium inflammabile cum multis ingenios L simis viris assumamus unum idemque esse cum luce, cum igne, vel cum materia electrica, liceret suspicari ut hoc, plantarum oeconomia primum in statum compositionis inductum, possit causa praecipua fieri omnium earum mutationum, Varietatum, compositionum quibus alia elementa subjiciuntur.
55쪽
Causa proxima podagrae non in humorum at solidorum potius constitutione quaerenda est.
Regimine interdum , medicinis nunquam , Arthriticus sanatur; & in hoc morbo pleraque laudatissima remedia non absque summo periculo adhibentur.
Cortex Peruvianus , in ipso tantum ventriculo manenS, effectus sype insignes praebet, nec ad febrium intermittentium curationem necessarium est , ut hoc remedium ulterius in ipsam massam circulantem procedat.
In Gonorhoea virulenta mercurii parva adhibitio nunquam nocet, saepe utilis & essicax est & praecautio laudabilis semper videtur.
56쪽
In febribus continuis venaesectio nunquam temere nec inconsulto praescribi debet: nostro tempore frequentiores sunt febres, ubi cum periculo, quam cum certo commodo, adhiberi solet. ι 6. s. Amenorrhaea saepius symptoma morbi est quam ipse morbus, & in talibus casibus remedia, quibus sanatur morbus primarius, ea optima sunt emmenagoga.