장음표시 사용
21쪽
respectis idem ac antea manet; & refrigeratus omnibus suis qualitatibus gaudet. Non ita est, ubi ad combustione na accestarius suit; nam quaevis, & quam pura sit,
materia phlogistica quae comburitur, aer omnino ineptus respirationi redditur, flammam non ulterius sustinere potest, calcem praecipitat quae in aqua 1 luta est, & majorem prorsus similitudinem habet vaporibus, qui aer fixus& ghes nominantur, quam aeri puro & atmospla Trico. Forsan ab experimentis in hunc aerem institutis, qui ad
combustionem inseruiit, plus disci posset de phlogisti
Vera natura, quam Omne quod hucusque in lucem editum est Si oleorum combustio sub operculis facta sit, observavi semper, quod una cum siligine deponatur etiam in parietibus parva quantitas phlegmatis acidi; itaque, quamvis combustione magna ingredientium pars necessario disia spatur, haec tamen oleorum analytis eadem sere producta ac distillatio praebere videtur; at de principiis, quae immediata sunt in oleorum compositione. ViX quidem Certiores saeti sumus. - Hanc autem analyssin meditans docuit nuper chymicus omnino celeberrimus, quod e phlO-gisto vel, quod ei par R idem videtur, eX pura fuligine
cum aqua sola conjuncta, novum possit recomponi & regenerari oleum, & hanc doctrinam facto confirmare credidit. Si distillatione decomponatur illa naateria colorans, quae Caeruleum Borusticum appellatur, praeter aquam& alhali volatile parva quantitas olei etiam obtinetur; sed in caeruleo Borustico nihil praeter carbonem seu luliginem inest, quod oleum praebere potest; & ipse carbo, jam
antea igne calcinatus omni oleo, ut videtur, privari debuit, igiturque, o nante auctore nostro , nova formatio
olei hoc in casu perficitur, dum intermedio sorte alii alivolatili, aqua quodam modo cum phlogisto conjungatur. - Haec inventio tam pulchra videtur, & in Oleorum naturam & compossitionem tantum dare lucis; nomen etiam
22쪽
farnaque auctoris adeo celebria, ut nemo, quoad credo, 'nisi invito animo, possit eam in dubitationem revocare ;sed oportet in talibus rebus considerate semper procedere,& numquam sine summa adhibita attentione de aliquo tanti momenti in scientia concludere. Ipse etiam caeruleum Borusticu in distillans oleum quoque elici conspexi, at hoc quidem in minima quantitate, & non quidem semper , nonnunquam enim praeter quod phlegma stillatum, Odorem haberet quemdam empyreumaticum, nihil aliud oleo- sum, nihil olei ad instar, inveni. - Et hoc quidem mihi dubitandum semper visum est, 'an carbo vegetalis sit an animalis naturae) qui coerulei in compositionem intravit, ignis praeterita actione, tam mutata fuerit, ut non postea olei parvam quantitatem continere & edere posset: e plerisque carbonis & fuliginis generibus aliquid oleosum semper fere elicere possibile est. - Experimenta certe plura Observationesque multae adhuc desunt, ut pro re habeatur certa, Oleum e phlogisto cum aqua componi, & his arte conjunctis novum poste sormari Oleum. Consideratis autem satis effectibus quos praecipue in olea exhibit ignis, licet pergamus nunc illos examinare quos edit cum aliis corporibus mistura.
C Α Ρ. III. De Mylurae in olea effectibus.
Iuliae: & variae quamvis extant oleorum cum aliis substantiis compositiones, & harum quamvis magna saepe nobis utilitas, investigatio haud infructuosa parva tamen attentione hucusque considerantur. - Verum hujus differtatiunculae fili es non ultra hujus rei superficiem adspicere permittunt. Sine
23쪽
Sine aliquo intermedio olea cum aqua vix naiscenda creduntur: cum aqua agitatum Oleum quidem diffunditur,& in praesenti speciem exhibet liquoris albi sive emussionis, at cessata agitatione separatio immediate insequitur. - De multis verum oleis observavi hanc separationesn neque tam subitam elie, neque tam perfectam ac vulgo creditur: lini enim aliisque ejusmodi oleis de iccationi spontaneae pronioribus cum aquae quantitate duplici agitatis, semper inveni olei non sol una paulo mutari colorem, sed & turbidam reddi aquam, & depositionem cujusdam materiae muci laginosae fieri. Verum si aqua in olea actionem unquam e Xerceat, haec tum est maxime conspicua , ubi calor certus
adhibetur: quum enim olei ejusmodi parva quantitas cum aquae pondere quintuplici vel sextuplici in vase sit per ignem imponatur, sique aqua per aliquod tempus ebulliat, colorem succineum paullatim induit, qui eo Obscurior fit quo longius ebullit, magisque vaporatione minuitur; hac autem ita colorata aqua in vasis clausis distillationi subjecta,
quae distillat sine colore est, s ed & gustu & odore oleum adhuc inesse, conjunctum quidem & quali ibi ut una, plane
percipitur. Aeris certa quantitas universe in compositionem Oleorum intrat; eX omnibus calore potest eici: extractu S autem illius naturae videtur ac id assive aer quod hodie phlogisticatum apellatur. - Sed praeter aerem qui ita constitutioni & compositioni oleorum necessarius est , Hales olim observavit, pleraque horum majorem insuper quantitatem aeris absorbere & in suam compositionem admittere posse. -- Et e variis generibus aeris sive gasmn quorum naturam ct indolem experimenta recentiora eXplica-Verunt, alia quidem magis alia minus apta ad hanc conjunctionem videntur. E pluribus experimentis quae in hoc institui, pauca sufficere possunt pro eXemplis hujus dixer
24쪽
olei olivarum paucas uncias postquam aliquod tempus in calore aquae bullientis exposuissem, scilicet ut aere superfluo quam maxime liberarem, in phiolam vitream immissi, cujus in parietibus spatia notata erant quae Occupare solebant aqvx singulae unciae, hanc autem phiolam cujus dimidium oleo, dimidium aere communi sive atmospherico plenum, inversam pocul in vase quod oleo quoque impletum fuerat. - Ρost aliquot horas aer cum oleo inclusus minorem spatium occupavit, scilicet illud quod occupare solet aquae semiuncia; at amplius quum etiam per totam noctem in eodem situ maneret aeris non absorbuit. Itaque eadem cura & cautione habitis similem phiolam oleo olivarum implevi, sed pro aere atmospherico quem in priore reliqueram, in hanc per tubum curvatum aerem transire seci quem e pulmonibus eXpirabam, quantum phiolae dimidium occuparet, & tres post horas inveni oleum aeris absorbuisse quantitatem eX pressam spatio quod occupabat in phiola ἰ aquae unciae; neque longius manens plus absorbere potuit. Eodem modo olei similem quantitatem inclusi, cum eo gasi sive ut communius appellatur aere fixo) quod e creta adjecto vitrioli acido extricatur, cujus non minorem quantitatem oleum absorbuit quam quae spatium aquae unciae& in phiola occupare solebat.
Ε gasse sive illo aere inflammabili quem acidum nitri cum
aethere miscens eX tricaveram, unciae & Oleum absorbuit.
Gasis quod edit acidum vitrio licum super carbone infusum, non ultra . unciae spatium oleo absorptum suit, at hoc aere olei color magis quam aliis mutatus visus
25쪽
Quum oleum ei gasi expositum suerit quod e solo ala hali volatili calore extricatur, gasis disparuit & absbrptum fuit quantum aquae unius unciae & dimidii spatium in phiola impleverat, & sh hoc casu oleum in saponi, speciem pro
In alii, tentaminibus quae & - oleis diversis & aeris di- versis speciebus seceram, similem diversitatem inveni, quod ad amnitates quae haec inter corpora extant; & quidem phaenomena in his misturis sese interdum ostenderunt, quae posthac fortalia consideratione haud indigna reperientur, sed hucusque novae & in chemia sere incognitae sunt hujusmodi misturae. Olea varia tam essentialia quam pinguia connatus sum cum terra vitrificabili miscere , at nulla Visa est amnitas inter has substantias eXistere. - Verum terrae calcareae , sive in statu naturali sint, sive cal- cinatae , majorem Ostendunt dispositionem sese cum oleis conjungendi. Terra hujusmodi quae non calcinata est in oleo quum imponatur, partem sui aeris amittit, quo parVa fit effervescentia, & olei absorbet quantitatem, qua ViX posthac, & non nisi ignis actione, liberari potest: si autem in pulverem prius redacta cum oleo pingui triturata sit. tum quidem olei cum certa quantitate sese persecte conjungit, massaque sit quae quibusdam in artibus haud est inutialis : hujusmodi compositione, cretae scilicet cum oleo lini, vitriarii ad vitri laminas in fenestris aptandas utuntur, cujus autem massae, parte fluidiore paullatim dissipata, restat materia sicca tenax vento & imbribus impenetrabilis. Si terra calcarea quae calcinata fuit seu calx viva in oleo submersa sit, nullo sere alio modo quam eadem in statu naturali oleum afficitur, nihil accidit illius caloris & intumescentiae quae cum aqua eXhibere solet. - Sed aqua calcis quae aqua nihil quidem nisi parvam quantitatem ii jus terrae continet, si cum oleo quovis pingui agitetur, D tum
26쪽
tum vero seponis ad instar oleum cum terra per omne aquae volumen diffunditur. - in eo enim casu terra & oleum per aquam simul agitata, in particulas minutas dividun. tur, itaque quae est inter ea affinitas majooem effectum ex hibet: verum eam assinitatem non e sortissimis esse ex hoc
videtur, quod post aliquod tempus olei pars sese separet,& in superficie natet nulla qualitate mutata. Terram argillosam purissimam, eX alumine Obtentam , non magis quam alias terras in oleis dissolubilem inveni, sed trituratione haec quoque cum oleis pinguibus quodammodo conjungi potest, & quum calcinatione ex omni aliena materia liberata sit , cum oleo ita triturata in arte pictoria albi causa coloris nuper laudata est.
Terrae calcarii & argillosi generis sed praecipue a
gillosi dispositione gaudere videntur, cum certa parte e X quibusdam oleis sese potissimum conjungendi, cum eo scilicet muco, parteve resinosa , quae inest in oleis de siccativis appellatis, cui & maxime tribuenda est eorum peculiaris indoles. - Oleum lini cum terra hujus modi triturando pars quae emanat multo minus prona est ad desiccationem quam antea devenit, & si repetatur cum nova
terra triturati O, Oleum quidem hac sua proprietate prorsus orbari potest. Cum materiis salinis in genere oleis est semper amnitas, sed hujus vires pro falibus diversis multum variantur,& olea quidem, pro natura & indolis varietate, diverso quoque modo assiciuntur salibus. -- Acidum vitrioli dum sorte & concentratum si omne Oleum cui adjectum est sortiter aggreditur: ebullitio fit
cum calore, vaporesque Odore sulphureo empyreumatico eXoriuntur, hujus autem misturae phaenomena sunt varia
27쪽
Ex oleis pinguibus & unctuosis, ea minus hoc acido assiciuntur, quae in sila compositione minimum habent materiae valatilis, quae minime ad desiccationem & ad ranciditatem proiia sunt, quae & minore frigore congelantur, talia sunt olivarum , amygdalarum dulcium , nec non multa quae in animalium corporibus reperiuntur. Sed in haec etiam acidi vitri Oli actio satis semper conspicua est, nam quum calorem Vaporesque suscitet, tum olei colorem in rubrutra nigri cantem convertit, spissius reddit ad instar fere saponis , & haec mi itura dum in aqua sub specie lactea diffundi tum vini spiritu prorsus dissolvi possit. Alia olea pinguia quae facilius desiccantur ut cannabis vel lini, sese celerius multo & violentius cum acido vitrioli conjungunt, & eo usque inspissantur ut resini specie ni induant.
Olea denique essentialia ex omnibus aliis maxima Vi, calore, effervescentia, cum hoc acido sese commiscent, cum eo coinposita facientia restinorum ad instar, colore rubro, & Odore pungente. - Verum sit loco olei essenti lis adjiciatur hoc acidum vel balsamo naturali, vel oleo quod longa conservatione balsami resumsit naturam, tum majore etiam violentia fit mistura, ita quidem ut si quantitas paulo amplior sit, & si agitatione promoveatur, tota massa flammam nonnunquam suscipiat, & in vaporibus disiasipetur, carbone solo restante. Olea pinguia quae igni exposita mutationem subierunt, cum acido vitrioli commista odorem foedum & empyceumaticum ex magna parte amittunt. Acidum nitri concentratum olea omnia aggreditur,& vi majore etiam quam vitrio licum. - Olea essentialia omnia, & ex pinguibus illa quae ad desiccationem proniora sunt, cum hoc acido sese commiscent, non modo D a cum
28쪽
cum calore I effervescentia, sed & sub certis conditionibus inflammantur statim & comburuntur. - Ad eXhibe dum hoc phaenomenon opus est vase talis figurae ut quam maxima olei superficies ad acidi actionem exponatur, &utriusque Oportet quantitate non nimis parva uti. - Ad
unam olei unciam inflammandam acidi se iniuncta potest adjici & ea si1 non suffecerit aequanda sunt utriusque pondera. - Olea alia pinguia ut olivarum & amygdalarum quamvis sese satis facile & calore etiam & effervescentia ad nitri acidum adjungunt, illo tamen solo nunquam inflammantur: hoc verum quoque effici potest; si, loco nitrosi puri, acidum adhibeatur, quod ex partibus aequalibus nitrosi &vitrio lici compositum est, maxime si Oleo ita commisto super adjiciatur nitrosi puri quam minima dosis. Totius hujus phaenomeni oleorum inflammationis per
acida eXplicatio satis facilis videtur. - Omni in casu ubi duo corpora violenter & mutuo in sese agunt, calor suscitatur, quum Verum oleum cum acido concentrato pOtissimum cum nitroso sese conjungat tanta est particularum frictio, ut calor insequatur illi ignitionis aequalis; sed dum Corpus utrumque & praecipue oleum natura sit inflammabile, tota haec massa quam necessario flammam suscipit. Acidum autem vitii olicum nitroso adjunctum quasdam e X his inflammationes adjuvat, sortasse quum summa affinitate cum aqua gaudens, aut oleum aut acidum nitrosum de- phlegm et itaque magis aptum combustioni reddat. Acidum marinum ut & vegetabile parum actionis in Olea quaecunque ostendunt, & cum his vix conjungi polia sunt ; at haec acida nunquam ad alia pariter concentrata videntur & si in eo statu invenirentur eorum sorsan in olea effectus haud minus essent conspicui. - Acido Vegetabili revera tanta est ex sua natura cum oleo affinitas, ut nunquam sine olei admistione inveniatur, e qua quidem
hujus acidi peculiares qualitates praecipue Originem trahere verisimile est.
29쪽
Acidi vitrio lici cum oleo compositum quum distilla.
tioni thbjectum sit, corpus utrumque ex conjunctione muti tum mutatum fuisse videtur. - in vas enim recipiens distillat primum acidum aquosum & sulphureum , insequitur Oleum, odore empyreumatico, tum acidum fortius sed sulphureum semper & volatile, postea oleum crassistimum, nigrum, Odore sortissimo , & demum sublimatur sulphuris veri quantitas, restat autem carbonis ponduS majus quam si oleum solum distillatum esset.
Attentio chymicorum nuper non parum Occupata est, de incepto ut inter acida & olea emcerentur quaedam composita quae analoga essent, iis saponibus vocatis, quae ex oleis cum diversis alliali speciebus constant de quibus statim differturi sumus); & hujus quidem incepti successus non modo scientiae chymicae optabilis esset accessio, sed ' quam verisimile est, variis & diversis in vita communi artibus, ob proprietates quibus hi acidi sapones gauderent. - In hoc persequendo consilio tentantina jam facta sunt cum omnibus aCidis, in pleraque diversorum generum olea, & ex iis nonnulla sane se liciter satis successerunt, ut non absque spe res longius persequeretur. De oleo pingui autem quocunque nemo adhuc potuit, aut cum Vegetabili aut marino acido compositum saponaceum efficere,& cum acido nitri, licet conjunctio effecta sit, compositum tamen, bituminis speciem aemulans, proritis caret illa miscibilitate cum aqua, quae sapo num est inter charactere Spraecipuos, & e qua horum compositorum utilitas eX maxima parte pendet.
cum acido vitriolico res selicius succedit, & sapones veri haud ma no labore effecti sunt - Mittantur hujus acidi concentrati in mortario unciae duae, cui paullatim adjiciatur & continuo triturando olei pinguis cujus Vis, quod antea sere ad ebullitionem calefactum est , unciae tres vel quatuor: massa fiet nigra, spissa, terebinthinae ad in-
30쪽
star. - Haec tum solvenda est in aquae bullientis unciis quinque vel sex , ut ab acido supersilio lavetur ; refrigerata aqua, sapo in superficie natabit, colore luteo, cum aqua persecte miscibilis, vini spiritu solubilis & si bene ex acido superabundante lavatus sit durior se firmior ex custodia deveniens. Ejusdem naturae sapo & quod ad specie in me pulchrior obtinetur, si loco ipsius olei sapo communis ex oleo & aikali constans ad hoc propositum adhibeatur. - Huic enim adjecto acido vitriolico, sapo ut mox videbimus, ) decomponitur , R dum plus acidi quam
satis ad decompositionem adjiciatur, quod superest cum oleo separato sese conjungit, saponem acidum e X tempore sormat, qui postea solutionibus & evaporationibus repetitis, tum vini spiritu, tum aqua pura, omni salina materia liberatus, colorem induit album, proprietatibusque omnibus sapOnacei S gaudet. Cum eodem acido & iisdem sere modis ex oleis quoque aethereis & essentialibus quibuscunque sapones item praeparati sunt. - Oleum enim ut in priori casu, trituratione &paullatim cum acido miscetur, at sine calore, & quidem ob violentiam qua acidum solet haec Olea aggri di, Opo . tet sedulo curam adhiberi ut lente & quassi guttatim immittatur oleum. - Mistura autem finita aqua penebulliente solvenda est, scilicet ut ab acido superfluo liberetur, qua postea refrigerata sapo in superficie natans coacervatur, solidus magis vel minus pro olei natura quo usi fuerimus , & saponaceis qualitatibus quam maxime praedi
Ex aliis acidis nemo hucusque potuit cum oleis Gethereis magis quam pinguibus sapones efficere.
Sales aikalini in omnia olea plus minusve effectus eX-hibent, & cum omnibus conjungi possunt, at haec com- polita, quae communiter sapones appellantur, magis sunt Vel