장음표시 사용
41쪽
Ιn nonnullas materias metallicas olea praecipue pinguiora actionem praebent, & earum quidem solutionemessiciunt: verum hos effectus vix unquam ostendunt vel olea essentialia vel pinguia quae distillando aut coquendo mutata sunt. - Ηae metallorum oleo solutiones a pleris. que & recte sorsan et acido tribuuntur quod oleorum pars est componens hoc tamen concesso non facile est rationem reddere quapropter oleis pinguibus & mitioribus hae 'solutiones saepius & facilius perficiuntur quam oleis vel essentialibus vel empyreumaticis ubi acidum multo magis evolutum & activum extare videtur. Hoc nihilominus pro certo est, quod si nitorem serri cuprive superficiei velimus conservare, oleo igne cocto illinenda sunt, verum si oleum pingue incoctum adhibeatur metalla rubigine tantum celerius inquinantur. - Quae hujus differentiae causa est, an ut in Oleis essentialibus & empyreumaticis acidum cum parte aquosa magis immediate conjungatur, itaque quamvis liberius tamen viribus inserioribus agat dum in
oleo pingui & miti aequalius & per omnem quasi massam
distributum, ubi hanc relinquit causa in metallum aliudve Corpus agendi, id corpus vi magis concentrata adgrediatur 3 An tota haec actio oleorum in substantias metallicas tribuenda est ut quidam crediderunt praesentiae aeris fixi aliusve gasis in oleo: qui aer olei coctione eYtricatur. Huic sententiae maxime repugnat quod olea, licet ubi coctione suo aere fixo privata sunt, actionem in metalla eXercere Cessent, omnia tamen & majore etiam vi metalla aggrediuntur, ubi longa custodia rancida facta sunt quo in casu aer fixus non minus quam coctione extricatus est & non minus ex oleis amissus. E semi - metallis arsenicum omni oleo pingui solubile est; quae autem cujusve indolis sunt composita exinde facta nemo quem scio examinavit. Cuprum etiam at in
parva quantitate in omni oleo pingui dissolvitur, & in F rubu
42쪽
rubiginem sive calcem convertitur, colore pulchro viridi, cujus autem proprietateS ignorantur. Plum hum & stannum itaque in parva quantitate at in statu metallico solubilia oleis sunt, & solvuntur quidem nullo calore adhibito, postquam enim per tempus aliquod in oleo frigido submersa sunt, eorum superficies rubigine cinerea obtegitur. - Quod si tantus calor adsit ut ebulliat oleum, tum submersa haec metalla non finduntur modo, sed calcinantur & quae sequitur inde, non proprie metalli sed calcis est solutio. Argentum vivum potest agitatione vel trituratione eXquisite cum oleis permisceri, at veram solutionem ab his vix patitur. Ex metallorum calcibus vel, si magis placeat, ex metallis phlogisto privatis, pars maxima potest cum oleis, praecipue pinguibus, conjungi: ex omnibus saltem terris metallicis in quibus eXperimentum seci, nulla est inventa quam non potui, & quidem stila trituratione, ita arcte
cum oleo conjungere, ut nullo modo, nisi ignis acidorumve actio accedat, separare amplius liceat: exinde autem est ut hujusmodi materiis plerisque colorantibus utantur pictores. - Sed inter has substantias multae sunt, quibus tanta est cum oleo amnitas, ut ab eo vere solvantur,& cum eo massam prorsus homogeneam conficiant.
Plumbi calces omnes licet vel igne vel acidis praeparatae sint) ut minium , cerussa lythargyra posistunt adjuvante calore in qua viscunque fere quantitate cum oleis pinguibus conjungi. - Calcis si parva sit proportio , fluiditas olei quasi minuitur, & oleum ad desiccationem pronius redditur, ob quam quidem proprietatem olea ita praeparata apud pictores etiam magno & sirequenti in usu sunt. - Haec autem proprietas inde venit quod olei partes fluidiores jamjam a calce eX magna parte absorptae fuerint. -
43쪽
Si major sit proportio calcis, cum oleo massam firmam& solidam irmat, quae tamen calore facile emollitur, &qua in pharmacia pro emplastrorum basi communiter uti-
Bismuthi & Stanni calces oleis non minus quam hae plumbi si, lubiles sui it, sed composita quae exinde oriuntur nunquam examinata esse chemicis videntur. Composita Omnia eX oleis cum metallorum calcibus natura haud dis. simili sunt saponibus, de quibus jam supradictum est . qui ex oleis cum aikali componuntur: in utraque ei sectus seresimiles aqua edit, acidis utraque decomponuntur, & indecompositis oleum eg utrisque eandem speciem easdem qualitates praebet. In regno vegetabili multa sunt materiarum genera quae facile cum oleis conjunguntur magnaque gaudent assinitate. - Imprimis enim quum omnia olea multas proprietates habeant inter sese communes, & unum cum altero satis facile commisceantur, tum in regno vegetabili omnia quae Olea pura inveniuntur, cum omnibus diversii generis oleis conjungi possunt; itaque ex oleis densis ponderosis cum levioribus & rarioribus, ex pinguibus cum ellientialibus, ex oleis demum animalibus & mineralibus cum omnibus variis oleis quae in plantis inveniuntur multa possunt &variae naturae composita misturaeque irmari; hae verum misturae quam facillime faciendae parum hucusque examinatae
Balsama & resinae, quum quidem nihil sint aliud nisi
olea parte rariore Sc fluidiore privata, omnia magis minusve solubilia sunt in oleis cujuscunque generis. uae autem e gummi cum resina composita gummi - resina appellantur horum pars sola resinosa hoc menstruo solubilis est.
44쪽
Sales essentiales dicti, qui e quibusdam resinis, ut Bemgoini, obtinentur, & qui ex oleo essentiali tenuissimo cum acido consolidari videntur, non minus quam ipsae resinae in oleis solvi possunt; quibus licet camphoram adjicere materiam his valde similem, in qua autem acidi praesentia vix
Aliud est & magni momenti in vegetabilibus princupium quod cum oleis facillime miscibile est, causa scilicet
illa invisibilis odoris, saporis, multarumque aliarum proinprietatum, cui chemici nomen spiritus rectoris tribuerunt. - Hoc admirandum principium, vegetabilibus quidem non peculiare,nam in animalibus etiam existit, quod odore diverto distinguit non modo genera & species, sed & india vidua diversa , ut videmus in canibus aliisque animalibus qui solo odore magistri vel praedae vestigia sequuntur, hoc principium, apud veteres chemicos Archeus ignisque filius nominatum, & in sulphure habitare dictum, cum oleis maximam affinitatem habet. - Olea autem cum quibus sata pissime conjungitur ea sunt quibus natura volatilis est &aetherea, ut essentialibus est omnibus; quae enim olea pin guiora sunt & crassiora quamvis cum plantis, Ope digest . O-nis, peculiari potiunt imbui odore, eum tamen nunquam aeque sortem & gravem possidebunt. - Si Vero, quod eX- perimento inveni, oleum quodvis distillatione repetita aethereum redditum de novo & saepius super plantas aromaticas distilletur, harum plantarum principio odorante tantum impregnari potest , ut oleis plerisque essentialibus& tenuitate & odoris vi vix cedat.
Patet igitur quae vegetabilium principia, & partes , cum oleis conjungi possunt, & quo scopo, his menstruis
in plantas uti liceat: his extrahuntur partes oleosiae, balsama, resinae, principium Odorans, & nonnunquam ut etiam inveni principium colorans.
45쪽
Vini spiritus, qui elicitur ex materiis vegetabilibus se
mentatione vinosa subactis, a plerisque ut oleorum merustruum conspectum est, sed multum abest ut hoc universialiter verum sit; nam hic liquor potest cum his solum oleis vere & facile conjungi, quae tenuioris & magis volatilis sun, naturae. - Alia quidem olea possi in t etiam cum vini spitritu conjungi, sed non nisi post olei quandam mutati nem, vel substantiae salinae intermedio. - Revera & de ipsis oleis essentialibus demonstravit clarissimus Macqueir quod ea propter vini spiritu solubilia sint, quia in iis semper adsit acidum evolutum, & valde activum. Olea pinguia, cera & similia, in quibus acidum intime & accurato cum aliis partibus commiscitur & confunditur, nihil prorsus ab actione spiritus vini patiuntur, quando autem, CO tione & distillatione acidum eorum evolvitur, & liberatur , tunc eadem olea -- menstruo magis minusve sol bilia redduntur. - Olea essentialia e contra quum , ut supra demonstratum est, distillatione quantitatem acidi deponant , hanc igitur operationem subeundo minus quam
antea in spiritu vini solubilia fiunt. - olei attamen crasti& pinguis quamvis coctio prioresve distillationes ad acidum extricandum & evolvendum inserviant, itaque oleum vini spiritu magis solubile reddunt; quando autem siepius hujusmodi olea distillantur, ex acido etiam partem depΟ-nere incipiunt, & nihil dubito quin distillationibus repetitis redderentur demum, ad instar essentialium, minus minusque vini spiritu solubilia. Quamvis in plerisque non tamen in omnibus oleis quae vini spiritu solubilia sunt eam proprietatem acidi praesentiae licet tribuere: sapones enim qui cum alliati praeparati sunt, & oleum animale quod nihil salinum nisi al-kali continet, non minus quam resina aliaque similia ex acido composita hac quoque proprietate gaudent, & Verisimile est, ut e falibus neutris sint qui in oleo soluti illud oleum spiritu vini solubile possint reddere. Oleorum
46쪽
Oleorum compositiones sive misturas cum materiis e regno animali quod spectat, latis jam supra distinximus has duas olei species quae in his corporibus inveniuntur, una scilicet cui proprietates sere communes sunt cum oleis plantarum pinguibus, igiturque ac generis ejusdem habita: altera vero quae ex animalis substantiae decompositione Obtinetur, quae & proprietatibus sibi peculiaribus gaudet. Cum utraque autem specie olea vegetabilia pariter miscibilia sunt: & licet ad haec adjiciantur variae substantiae salinae, praecipue athali volatile quae animalibus in corporibus in-Veniuntur, & quae cum oleis magis minusve miscibilia, sunt, nulla pene alia composita ex animali materia cum
oleis cognoscuntur. - in hanc rem tamen experimenta
possent nonnulla haud infructuosa institui. - Illustrissimus Boerhaave de illo magno calore disserens quem Olea pinguia accipere possunt, observavit, quod ita calefacta insigni facultate gaudeant olea, ut a putrefactione materiam quamque animalem in iis submersam conservent, e qua
ut docet, Omnis aegyptiaca ars corpora condiendi mortuorum plane pendeat. - Hujus modi autem animalis materiae conservandae effectum ita explicavit. - Substantia vel corpus quodvis animale ubi in oleo bulliente immergitur,. crusta statim in tota superficie circumdatur, quae duritie fere lapidis ad instar est, colore autem tali ac ignis dare solet, primum luteo, in rubrum & deinde in nigerrimum transeunte: materia autem sub hac crusta qua includitur, calore olei circumdantis agitata, & motu quasi suffocato, seu in introrsum reflexo coquitur, & mutatur modo mirabili, durescit, & ad longam conservationem aptatur. Sed corpora ita in oleo cocta, quando aquosis implentur humoribus, ut variorum generum cibi piscesque, hi tum humores crusta sub eXterna compressi, concentrati, tantoque calore penetrati, ad nutritionem & digestionem aptissimi redduntur; & alimenta quidem quae hoc modo praeparata sunt, dum omnia sua principia coctione ar
47쪽
ctius inter sese colligantur, causis externis corruptionis parum assiciuntur, & in longum tempus facillime conservantur.
De Oleis mineralibus. Hujus nostrae dissertationis propositum suit, olea in genere solummodo considerare, de omni enim specie lingulatim disserere Limites Dissertationis longe eXcederet. Sed quum olea de quibus hactenus sermo fuit, unice in regnis vegetabilium & animalium reperiuntur, non a proposito videtur abesse, ut hic loci mentio quaedam fiat de iis quae in regno minerali origi iem capiunt. Variis in locis & alte saepe sub terra reperiuntur hae substantiae, speciebus diversis, quae bitumina appellantur: ut in terra inveniuntur, varia est illorum spissitudo; &quamvis solida plerisque natura est, nonnulla tamen e X iis sunt, quae plena fluiditate gaudent: ut naphtha & pe-
'troleum, quibus omnes insunt oleorum characteres, imo dicuntur interdum nec tenuitate, nec leVitate, nec inflammabilitate, iis oleis cedere, quae natura potissimum aetherea sunt. - Hujusmodi autem bitumina in nostra orbis
terrarum parte parum cognita, raro pura & mae salsificatione comparanda sunt. - Ex aliis & solidioribus bituminibus, ut ambra, asphalio, carbone fossili, liquor potest distillationis ope elici, qui non minus omnibus olei proprietatibus gaudet, & cujus presentiae plane debetur omnium eorum bituminum inflammabilitas. - Praeter hoc oleum, bitumina praebent ope distillationis phlegmatis seu aquae quantitatem, acidum quod dani volatile, oleum spissius &nigrius,
48쪽
nigrius, & residuum demum carbonem: at ex ambra seu succino obtinetur insuner sal quid im concretus huic bitumini peculiaris. - Sed ex hac bituminum decomposiatione uti patet ea ex oleo cum acido praecipue componi, sic inter ea & plantarum resinas analogia plane conspicua est. - Ab resinis tamen in multis etiam differunt: nam illis plerumque sunt & solidiora & duriora; odor iis est peculiaris, & ab odore aromatico resina rumi omnino diversus; spiritu vini bitumina sere insolubilia sunt, saltem sine aliquo intermedio , & distillationis ope nonnulla ex iis acidum plane sulphureum edunt. - In omnibus forsan bituminibus acidum mineralis naturae est; in ambra vero demonstratum est acidum idem esse ac salis communis seu marini. - Bituminum solventia omnia sunt olea vegetabilia, cum quibus calore adjuvante, solidissima &durissima misceri & conjungi queunt; hoc modo vernices ex ambra communiter praeparantur. Olea mineralia sive in natura jam fluida reperiantur, sive e bituminibus solidis distillationis ope eliciantur, inter sese natura & proprietatibus satis diversa sunt. Nonnulla ex iis vaporationi exposita fluiditatem facile amittunt, &formam naturamque solidi bituminis reassumunt, alia autem pertinaciter fluida, vi caloris integre in Vapores abeunt, nihilque praeter terrae pauxillum relinquunt; quaedam aquae fere ad instar pellucida sunt, alia vario tincta colore, flavo, rubro, nigro &C. - Gravitate specifica&, aliis forsan qualitatibus haud minus unum ab altero differt. Vini spiritui, tanquam bitumina solida, olea mineralia videntur insolubilia; adjecta verum parva quantitate salis, sive etiam saponis aikalmi, eo menstruo sine disticultate
solvun- Ambra quodam modo exceptionem facit, quod bituminis hujus licet non ex integro spiritu vini dis luatur, certa pars hoc menstruo solubilis sit , itaque tinctura ex ea praeparata in Officinis prostat.
49쪽
q9 solvuntur. - Cum oleis vegetabilibus potissmium essentia libus in genere naiscibilia sunt: & distillationis ope possunt ut alia olea rectificari, parte tenuiore primum semper distillante.
Nobis nunc temporis, neque otium neque facultas est, ut hoc olei genus latius examinemus, licet de his multa inquirenda luperstat, quae a chemicis nondum eX- plorata sunt. - De omnibus verum hujusmodi materiis nihil majoris momenti videtur quam ut de Vera earum Origine aliquid certi haberemus; an licet sub terra in regione minerali inveniantur origo & firmatio huic regioni recte tribuatur. - Contrariam quidem sententiam plerique recentiorum adoptarunt, neque ad eam suffulciendam a gumenta desuerunt. - In nulla alia substantia cui mineralis est origo invenitur unquam oleos ae materiae particula. Acida mineralia praecipue vitrio licum cum oleiS vegetabilibus commiscendo compossita formantur a natura bituminum haud multo discrepantili, & quibus sori an, ut verabitumina evadant, non nisi tempore longaque digestione opus estet. - Denique ut dicunt hi scriptores, facile est Comprehensu, quo modo olea bituminosa terrae in superficie praeparata, postea in regiones subterraneas transire possint, ibique novas subire mutationes. - Quum enim& plantarum & animalium corpora in terrae superficie continuo depereant, ex his magnam quantitatem olei in te Iam descendere opportet. - Praeterea non dubitandum est, quin ipsa terra diversis in locis, Leculisque diversiis, magnas subierit mutationes, ut quae olim superficies fuerat, nunc saepe alte obruta n sepulta inveniatur, & una Cum ea omnia corpora organiZata quae lin superficie producta fuerant, herbae, arbores, animalia; at iisdem in
locis seu in vicinia bitumina quoque persaepe inveniuntur; id quod arguit, eorum originem oleos ae saltem partis, in regno minerali non esse quaerendam. - His & aliis argumentis opinio satis speciosa redditur, quod e corpo-G ribus
50쪽
ribus organigatis haec etiam olea originem trahant, sed pro certo idem affirmare haud licet. - Quis enim adhuc altos recessias mineralis regionis exploravit, & omnia accurate scit quae ibi conficiuntur, & quae confici pos iunt.-Si - chymicus crediderit se suo in laboratorio oleum verum formasse, & creavis se , quis negare audebit inter omnes illas maximas & incognitas operationes quibus, in immensis terrae ossicinis, formantur metalla, Omnisque generis fossilia, nullam esis, quae idem essicere valeat, quod ille cum tanta facilitate persecisse credit. - Verum licet corpora varia organizata & animalium & plantarum in terrae superficie continuo pereant, non tamen inde credibile est, oleum eorum alte in terram descendere; iis enim Corporibus putrefactione pereuntibus, eX natura ipsius putrefactionis ut demonstravit clarissimus Beau me oleum
eorum corporum eX integro decomponitur & consumitur. - Ρlantas & Arbores subterraneas quod respicit, bitumina oleaque mineralia saepe in locis inveniuntur ubi neque haec neque alia corpora organiZata adsunt, & in locis ubi haec maxime abundant nullum tape bitumen repertum est. - Denique ante quam novis observationibus novisque argumentis res magis illustrata fuerit, tota haec questio multis dubiis erit obnoXia. - Hoc tamen certum est, secundum ea, quae de regno minerali, nobis cognita sunt, parvam olei quantitatem seu proportionem ibi adesse, quum in reliquis vero naturae regnis, nullum sere inveniri individuum cujus non pars componens oleum es videatur.