장음표시 사용
11쪽
RAEC1 Chyromantiam vocant divina tionem , quae ex manus inspectione colligitur. Et jam diu, atque adeo apud veteres quoque in usu fuisse , antiquissimus ipsius vocabuli usus arguit. Scripturus autem ejus rei observationes, necessarium puto ipsam primum hominis manum describere , ejusque partes designare, quo deinde facilius cognoscantur ea quae de vaticinio ut ita dicam manuario praecipiemus. Et manus quidem passae ) sic enim appellabimus extensam, ac complanatam ) interior illa planicies , palma est. In cujus medio relictum concavum,vola dicitur. Inde manant digiti quinque, quorum primus grossior ac rubustior, quod caeteris praepolleat, pollex, undi pollicare, quod ad pollicem pertinet. Proximus index vocatur: quod indicando aliquid extenso eo utamur. Qui deinde sequitur, ab eo quod inter quinque medius est, medietatis vocabulo censetur. Vocaturque alio nomine Medicus: quoniam eo utuntur medici locis infamibus. Et verpus, a vertendo: qua deinde voce Iudaeos infamandi studio , de qui sic crebro utantur, eo digito notamus, Verpos dicendo. Vt Iuvenalis.
12쪽
Eadem nisi sacra colentς, Quaesitum adfrontem solos deducere se os. Etiam contemnentes aliquem , medium plerunque dioitum exerimus. Vnde & proverbio loco factus, clima liquem despicientes, medium illi digitum ostendere dicimur. Post hunc a minimo proximus Annularis est, Iic dictus, quod aureo annulo circundari soleat, praesertimis oui in sii nistra manu est. Cujus rei eruditi homines rationem scripserunt, quod insectis humanis corporibus inventum sire, nervum quendam tenuissimum ab eo digi. to ad cor hominis protendi: unde visum antiquis, eum di-πitum annulo quassi corona circundari. Vel certe ab auri i-ysiius natura, quo cor vegetari ac confortari aiunt medici. Omnium minimus ac ultimus a quibusdam Auricularis,
vel auriculariuS, quod eo veluti auri scalpio emungendis auribus uti solemus. Et de digitis hactenus .
Porro clausam manum ac compressam, digitis convolutis, Pu num vocamus, cujus summum juxta pollicem eli, infimum e regione. Quam manus partem, quia percutiendo corpori alicui admovemus, percussionem manus dicia Churomanticis jam prope receptum est. TIn manus ubi ea jungitur brachio, iuncturam manus, vel quia ibi restringatur, ac in arctius exit, restrictam
'Hi uideta singula tubera singuli digiti , quae a ra
dicibus digitorum insurgunt, ac a nonnullis Montes vo cantur , inditis planetarum nominibus. iribus additur prominens illa caro, quae ad pugni infimum, id est, ad ma- s percussionem est. Quo fit ut planetis in manu hominis locus siti omnibus. Vnde & vaticinia colliguntur. Nam pollicis ruber Veneris est, &hac nota signatur 2 Tametsi secus placuit aliis: verum nos a priscorum tramite minime discedemus , quos antea polliciti sumus nos imitaturos; suo solo dicemus, Indicis, Iovis. Et si
gnum habet. 2b. Medii, Saturni hac nota D. Annularis , Solis, quod hic character indicat S Auricularis Me
13쪽
curii, sub hac nota Quod vero in manus percussione tuber est, Luna occupat: idque sic scribimus I. Iam Mars quem locum habeat, paulo post dicemus. Sed prius sectiones manus, quas antiqui incissuras , nostrates lineas appellant, describemus. Sunt autem praecipuae & principales hae Restricta, quae ibi est ubi restrictam vocari manum diximus, ac a brachio manum dividit, nam in ipsa pene juncta est linea vitae , vel cordis , quae sub tubere indicis, aut juxta, quasi inter pol
licem ac indicem orta manum secat, ad restrictam tendens In eadem manus regione , id est ad indicis tuber, o ritur linea quae per transversam manum ad Lunae tuber, protenditur: vocaturque linea media naturalis. Atque hae duae sic ortae, atque in diversum euntes, trianguli formam
incipiunt. Quam deinde, si fuerit, nam in quibusdam non apparet linea tabellaris, vel hepatis, aut linea stomachi nam iis nominibus eadem sectio denotatur) perficit: ut sit quasi basis trianguli. Oraturq; juxta Restrictam sub tubere pollicis, & praeter media naturale perfluit ad Lunae
montem. His lineis conclusium spatium Marti damus Vocamusque triangulum Martis, hoc adscripto signo Est & linea Mentalis, quae sub auriculari, ea parte qua Lunae tuber exit, orta, Indicem petit, hoc sortita vocabulum, quod inter eam ct mediam naturalem, relictum spacium, mensae figuram arguat. Nam omnino vocatur spacium illud Mensa manus : vel quod faciat quadram, quadrangulus, appellaturque praeterea fortunae linea. Atque hae fere potiores sunt manus sectiones, ad quas reliquae minutiores, tanquam ad principes lineas colliguntur. Sed jam omnes, ut fieri potest describemus, ac quantum ex ipsa arte est, de earum significatione exponemus. At primo de eis dicendum arbitror lineis, quae a tribus no minis humani corporis membris, denominationem aΘesserunt, Cordis, Cerebri , ct Hepatis. Vt autem in iis Corpo
rum p artibus, quicquid praecipuum hominis est vertitur,
14쪽
ita ab ipsis tribus incisses is seu lineis , de hominis salute,
ac pernicie, ct quicquia praeter necessarium illi accidere potest vaticinati licet. Quod si cui leviusculum videtur, meminerit & antiquos Pythagoricos, pr ae serti m a linea mentis corporum humanorum mores hominum conjecisse, ac plerunque quod cui eventurum fuerit, praedis isse. Socratis Nam de Socrate quid fertur 3 quem cum quidam ex Phy- natura. 6onomia descripsisset, ac hominum omnium qui vivunt
impuri ssimum, ac plane perditum libidine dixi illat, ob idque a discipulis ejus, tanquam flagitiose mentitus repre henderetur. Respondit Socrates, haec quidem ita sibi naturaliter inesse, verum se naturae vitia , rationi S norma correxisse, innuens, ea quoque , quae a natura nobis insunt, consuetudine emendari, & contra ipsum quodammodo fatum obluctari hominem posse. Et peripateticorum princeps Aristoteles, ait manum hominis a natura factam , tanquam instrumentorum instrumentum in humano corpore , & organorum organum. Cum igitur illius officium sit omnibus humani corporis partibus inservire , & omnium membrorum virtus in humana generatione concurrat: valde consentaneum est, humanae qua 'litatis quam vocant complexionem in signa quaedam ac indicia in hominis manu conspici. Ea est omnium inter se membrorum proportio, sic in singulis omnia conveniunt. Quid quod Plinii aetate fuisse jam dum in usu Chyromantiam, ipse Plinius asserit 3 ossicii tamen mei arbitror, interim admonere , quatenus arti concedendumssit, & quid aliunde praeterea adiscendum, ne quis putet iuxta tam angustos terminos, eam magnae rei cognitionem includi. Vbi quid ego consueverim , non absurdum arbitrosustendere. Quoties enim percontantibu S respondendum est, ipsam quidem primum manum ut assolet in-tye a Uanterim universum juxta corpus, ac omnia ejus lineamenta accurate perspicio e physio nomiam s quae vocaturAE de qua in sequenti libello agam cum Chyromantia conjungens. Deinde nativitatis horam, vel mensem, diem ac annum. Quo scito, ad Astrologiam naturalem cu
15쪽
ius infra scriptis a me libellis rationes pertractabuntur. animum adjicio. Sic plane putans, nihil horum, si seorsum usurpetur . satis esse ad respondendum inquirentibus potiusquo me temerarium , si cito respondeam, quam illos stultos,si facile credant, judico. Itaque sic ista contenta ac complicata habeo, ut quodquod arripuero, reliqua simul protraham, & omnibus pariter utar. Existimans dementis omnino hominis, inspecta semel manu, de vita acfortunis omnibus sententiam ferre. Sed
16쪽
Α Linea mensalis, vel fortunae. B Linea vi tae vel cordis.c Restricta mulieris. D Percussio manus. R Linea media naturalis.
F Linea hepatis vel stomachLΛ Linea
17쪽
C Restricta manus virila D Linea Hepatis. JE Mensa, vel quadrangulus G Mons pollicis. II Linea vitae, vel cordis.1 Triangulus.
18쪽
INTRODUCTIO Nomina digitorum secundum Planetas.
C Hepatis & stomachia D Soror lineae naturalis,ae Linea vitae.
19쪽
IN C HYROMANTIAM. De linea Vitae. CAP. II. LINEA vitae, quae ct Cordis linea appellatur, in is
cipit, ut dictum est, a monte Indicis per palmae medium, tenditque eo , ubi restrictam manum appellari voluimus. Quae si longa fuerit, recta ac vivo quodam colore perlucida, vitam longam & paucis aegritudinibus obnoxiam praesagit. Ipso hoc Plinio adserente qui ait: Contra longae esse vitae incurvos humeros, ct in manu una duas incissuras longas habentes , quod de linea vitae, & media naturali licet intelligere. Quid si virtus naturalis fuerit imbecillis, tunc & discolor, Variegata, tenuis, & saepe obversis rimulis scissa, & brevis apparet li- Brevis. nea, vitae brevitatem, ac adversam valetudinem arguit , &virium parum, ipsumque hominem denotans raro aliquid ad optatum finem perducere, Quemadmodum illa cra C crassa. sior, ac longa, & indistincta , omnia contraria pollicetur. Cujus rei si quis a nobis rationem exigat, dicemus hoc sanguinem ipsum, qui cor vegetat, de quem aliqui animi sedem esse putaverunt, praestare. Certum hoc enim est, ut ille purus,vel impurus fuerit, ita lineam hanc colorem sor titam, obscurum, aut clarum , adeo ut rubicunda ac splen dida sit ea, quoties in homine languis abundat: & e contra pallens ac livida, ubi ille defecerit. Vnde de imminutus calor naturalis ostenditur, & firmatum corpus, & contra robustum ac vigens. Tunc si haec linea fuerit stricta, stricta. subtilis , & bene colorata, ac mediam naturalem versus
processerit: significat hominem boni consilii, subtilis intellectus , magni ac plane regalis animi. Etsi fuerit lata, de
male colorata, vel pallida, contrarium denotat. Hoc autem semper notandum est, in omnibus lineis principalibus , Quod si sint rectae, ac indistinctae , dc bene coloratae, semper bonitatem complexionis ostendunt. Si vero contra dispositae fuerint, contrarium semper arguunt. Item
si linea vitae sit grossia dc profunda, de diversi coloris, id est. per puncta rubra pallens, ac livida: malitiam, callidita- p a.
tem, invidiam, ipsum alioqui hominem garrulum, jacta-
20쪽
bundum, ac sibi ipsi placem em. Si eadem linea sit gros
fa, ct valde rubicunda, fallaxem hominem, impurum , in is lconstantem denotat. Si vero livida cum quadam rubedine permixta fuerit, iracundum, di quasi ex ira furiosum virum demonstrat. Si vero valde rubea , cum quadam plumbea lividitate permixta, inconstantem , inverecundum , vagum, proditorem , discordias ac lites serentem,
iracundum, & qui saepe ad malum incitet Iam si haec linea fuerit rubea ea parte qua ad Restrictam protenditur, crudelitatem denotat. Saepe ct bifurcata ea in angulo supremo, instabilem, vagabundum, & in omnibus agendis virum mirabilem ostendit. Quae si fuerit flexuosa & contra mediam naturalem versus, sed rubra deceptorem, subdolum, peculantem, & perversi animi innuit. Aliquando ct crucis signum a linea v itae tendens ad angulum supremum, cum tribus parvis lineis, in muliebri manu si comparuerit, salacem, pudoris prodigam ac extreme improbam signat. Si quando in linea vitae inveniatur quaedam crux par-Va circa angulum dextrum, & haec crux sit incisa, in manu mulieris, nefariam, scelerosam, ac ultimo aliquando supplicio propter scelus assiciendam. Nam talis crux in praedicta linea vitae semper malum significat, tam In viro quam muliere. Si duae lineae fuerint juxta lineam vitae repertae, in fine tuberis pollicaris, quasi ad latus jacentes, eum homine in brevi moriturum hoc signo conjicio. Si
linea vitae habens ramos extensos versus mediam naturalem in modum hic in margine signatum ' divitias ct honores, ac perfectionis signum esse dicitur. Si vero jam dictos ramusculos extendit inferius, versus restrictam, hoc scilicet modo ' paupertatem, & a servis & domesticis deceptionem, ac eorum infidelitatem semper indicat. Si autem tales ramusculi vadunt directe ad mediam naturalem per triangulum, significat hominem post multa discrimina, ct variae sortunae jactationes, divitias, & bona habiturum. Si vero multae parvae lineae secent lineam Vitae, multas aegritudines praedicunt. Si in linea vitae spar-