Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

iim sunt quaedam grana , sive puncta : salacem, impudicum, fornicatore ira, praetere adc contentiolum ostendit.

Eritque homo ille in discrimine vitae propter sanguinis

effusionem in seditione, cujus i pautor fuerit : omnino graviter aliquando vulnerabitur. Vbi in principio lineae vitae oriuntur tres parvae lineae tortuosae eam intersecantes, hoc modo ' signum video fu turae leprae. Nam perversum hepatis calorem ostendit.

Vnde ex iam dictis colligitur, quod sit linea vitae, vel cordis fuerit longa, alta, bene colorata , bonam habens cum linea media naturali ν hepatis & stomachi propor tionem, &quod eaedem lineae etiam fuerint quantitatis& longitudinis debitae, & coloris boni, i perandam esse dicunt longitudinem vitae, & bonitatem naturae, ingenii, &complexionis. Nonnunqua in linea vitae vel capitis unum o vel SO inveniuntur, & unius vel duorum oculorum amissionem significant. Quod licet perraro inveniatur, in me ipso tamen, quod ita sit, expertus sum. Nam in praefatae meae manus loco, hujusmodi signum inest. Quod Experi. cum video, reminiscor quemadmodu olim in maximum alterius oculi discrimen deveni. Quippe ad ignem sedens μ' hqr . hyeme, procidi, ac sinistro oculo in flammam convolu

tus sum, cruciabatque vehementer. Quanquam non solum hoc mihi signum illud malum praedixisse invenio, verum etiam quod in nativitate Martis ac Lunae oppositio apparet. Reperioque ortus mei tempore Martem fuisse in signo humano, in Undecima, ac similiter Lunam in quinta domibus. Quae constellatio tale aliquid portendere ab Astrologis observatum est. Quo Verius hoc comperi, quod prius dixi, has artes quadam inter se necessitu dine conjunctas, parumque sine alia aliam posse. Sane inferiora haec a superioribus illis gubernari, ac a coelestibus vires influere, rursum defectus inferri certum est. Vbi cono siderare licet, quam sollicita fuerit circa creationem humani corporis rerum opifex natura, quae de nobilioribus

hominis partibus, multis passim judiciis cognoscere homini

22쪽

mini dedit. De reliquis non perinde Nam cordis, cereis bri, ac hepatis certa sunt in hominis manu signa : quod in

iis maxima sit hominis vita. Oculorum, aurium, Cris, manus, ac pedum non ita : quamquam haec ad decorem magis quam necessitatem facta videantur. Ob idque, tres has lineas omnis semper manus habet, reliquas multae non habent. Rusticis , propter continuos labores exceptis, quae ex iis exterminantur. Proinde saepius a me repetendum est ita has artes conjungi inter se, ut semper fere mutuo indigeant adminiculo. Quod ut faciamus palam, velut postliminio ex Astrologia repetamus, & hoc de natura signorum erraticorum , id est, de Planetis, quos sic Graci appellant. Sunt enim illi, qui non solii in corpora homianum, Verum etiam ingenia fingunt. Nam Saturnus facit maturos, providos, remissos, cupidos, pauciloquos , sibimetipsis placentes. Iupiter placidos, benignos, tranquillos,s Obri Os ct loquendo comptos. Contra Mars truculentos, immanes, mendaces . Sol pios, ingenuos, faustos , atque elatos. Venus incontinentes,

libidinosos, de eoros, ct gratiae splendore fulgentes. Mercurius callidos, versutos doctos , scientiscos, agiles. Luna acutos q uidem, de splandidos, verum instabiles , Minertes ac pigros. Id in genere dictum de varietate inge

niorum.

Nunc quo perspicacius videas, quam longe inter sesedi nideant, atque diversos producant effectus, de voce sub

inferam aliquid. Saturnus tardam dat, atque obstreperaim Mars stridente im Iupiter sonoram, resonantem, lenem. Venus enervatam, mollem, foemini iram sua ram. Idem faciunt Sol, & Mercurius. Habent & signa suas voces. Nam quae bonos ex illis tinnitus edunt, sunt Virgo, Gemini, Libra, Aquarius. Quae mediocres , Aries,Taurus, Leo, Capricornus, ct ultima pars Sagittarii. τωνα , Cancer, Scorpius , dc

Pisces. Et quidem hoc de voce tantum, Sunt quae par

23쪽

IN CHYROMANTIAM. is

tum & foetus foecundant, atque foecunda appellantur. Ea sunt, Cancer, Scorpius, Pisces. Quaedam sterilia, ut Gemini, Leo, & Capricornus. Ita quicquid humanorum actum est, coaptari signis potest. Nempe carundem pro

motoribus.

Quod quo minus negari potest, eb altius blasphemant. qui Astrologiam non divinam, sed nugatoriam artem esta cavillantur, quos de suis in locis propriis pingemus coloribus, interim redeamu3 ad institutum.

si hoc

24쪽

O erux circa angulum supremum inventa tuerit, procedens eX linea vitae, S a parte inferiori tres lineae parvae, a superiori duae, ut hic, in muliere libidino iam, ac impudicam arguit. Si vero in fine lineae vitae, recopiam versus hae tres lineae inventae fuerint, mulierem ob scelus supplicio puniendam extremo.Quan-

25쪽

IN CHYROMANTIAM

Quando parvae quaedam superius lineae scindunt, aue

eerte tangunt lineam Vitae, in Praescriptum modum, corporis infirmitatem, ac aegritudines praedicunt. Si vero ab

alia parte lineae media naturalis habuerit hujuscemodi sectiones ab inferiori parte lmeae direm quasi iacentes. ac sursum erectas; malum conjicio, ut dolorem capitis qui exhalantibus a stomacho fumis proveniat, aut talem genuinum morbum aliquem. Tres illae in fine lineae re pertae, malum donotant, ut infra patebit.

26쪽

Unea media.

in INTRODUCTIO

De linea media naturali. C A P. III. LINEA media naturalis vocatur illa, quae incipit a

radice lineae vitae transsiens per mediam palmam, montem Lunae versus, vel percussionem manus. Si talis linea siit recta, indistincta, nec obversiis scissa lineolis , optimam valetudinem , cerebrumque fanum, ac ingenium vivaX, & memoriam tenacem ostendit. Quae si longa quoque fuerit, & ad Lunae tuber usque

porrecta, animum audacem, ac Vitae longitudinem arguit. Quod si curta fuerit, ita ut concavum manus non exeat, hominem timidum, tenacem, avarum, imprudentem, praeterea & perfidiolum indicat. Et si dicta linea non extendatur usque ad montem Lunae, seu e regione ejus is acii, quod est inter medium & annularem finiatur , depravatis hominem moribus, sed vitae non diuturnae ostendit. Tum si in formam hemicycti, praeter Lunae montem haec linea divagata fuerit, ac ad ipsum illud tuber recur vata , quanto quidem productius e Xierit, tanto vitam lon-ziorem pollicetur, sed in senecta egestatem. Iam si eadem linea qua parte desinit, sursum, ac ad digitos se erigat, im- Pudentem virum, & malitiosum ostendit. Quod si multum ascendat ad digitos, stultum &insipientem demonstrat. E contra inferius tendens, ac pene ad receptam mainnus se demittat, cupidum S impurum denotat hominem Si autem ex altera parte recurvata sit, & tangat lineam mensalem , damnum aliquQd, & adversam fortunam o-' stendit. Eadem si fuerit tortuosa, non sibi constans , in inaequalis, ac diversi coloris : signum fit pravitatis animi, re nonnunquam furti. Recta autem,& aequalis si fuerit, colorisq; lucidi,& quaedain lineae moveantur ab ea , fignum est bonae conscientiae & justitiae. Sed quando media naturalis est lata & grossa, cum quadam rubedine permΙXta: ruditatem ingenii, & prudentiae inopiam arguit. Si quando autem nec angusta nimis, nec ultra modum larga αbcne colorata: laetum, hilarom, ac etiam fortem hominem

27쪽

IN CHYROM ANTIAM. I9

nem signat. Quinetiam subtilis S tenuis,& livida, vel pal

lens: debilitatem cerebri, ac ascendentes a stomacho in caput vapores. Et si haec linea compareat grossa &alta nimis , quaedam parvae lineae juXta eam sint , cum rubeo colore : iratum, furibundumque hominem ostendit. Rursum si habeat intra se quaedam spacia nodosa continua in hac forma, o, quot ibi fuerint nodi , tot homicidia vel jam admissa, vel post admittenda. Qui nodi ubi non omnino revoluti ac clausi videbuntur: gra sta toris quidem indicia

sunt, non tamen homicidae: & qui cedat ac vulneret, non plane tamen occidat. In eadem linea puncta quaedam crassa ac pinguia, inconditos mores , ac hominem insul sum,& insuavem ostendunt. Quae puncta si fuerint rubea valde, crudelem ac praeferocem hominem demonstrant. Si haec linea fuerit tortuosa, ct per gyrum faciens semiciraculum cum quadam obscuritate et a quadrupedibus peri culum, vel a feris interemptum iri indicat. Et si juxta saetapefatam lineam fuerint duae parvae lineae conjunctae ut infra in figura manus videbitur Vulnera, non ferro. Ite in si in eadem linea crux parva e regione medii reperiatur: hominem intra annum moriturum designat. Si quis hanc lineam restrictam versus bifurcatam habuerit, cum quibusdam sectionibus minusculis, is omnes cogitatus suos ad pessima retorquet, ac neque Deum, neque hominem timere videtur. Subrithoe pala

lens.

crux gnat a

28쪽

Ηate ante picta manus figura, cum Iinea media naturali, ut est, incipiens scilicet a radice lineae vitae, ae directe per mediam manum transiens absque incisionibus, significat bonum corporis statum , ac cerebri incolumitatem, Et cum fecerit angulum acutum cum linea vitae: tenacitatem memoriae, & aequalitatem ae animi rectitudinein Si autem fuerit ut in Canone scribitur inaequalis, non exiens manus concavum: Virum timidum, avarum , tena-

labilem omnino memoriam praesagit.

29쪽

Si supra depicta linea media naturalis per gyrum facit

quasi semicirculum , cum obscuritate quadam, a quadrupedibus malum, & interdum mortem minatur. Si vero in fine hujus sint duae lineae parvae, ab utraque parte apparentes , vulnera tantum, ac ea ferro inferenda. Si crux parva , parvis secta lineis appareat e regione digiti Saturni, brevitatem vitae , ct corporis imbecillitatem demonstrat. Et ma

gis si quadrangulus in manu defuerit.

30쪽

icta manus figura, in linea media naturali hosos: quot quidem nodi fuerint, tot homicidia admissa, ita tamen quod nodi illi palleant. Qiij 11 rubi-idi sint,homicidam & latronem futurum praenunciant. utem tortuosae incisiones inventae fuerint in praefata linea naturali, infelicem, & infortunatum hominem augu-xor. Si crux illa ibi reperiatur, contentiosum, litigatorem, ac

eliscordiae studiosum eum existimo. Quando

SEARCH

MENU NAVIGATION