Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

DE FACI E B. SIGNORVM. I 3

tem si succedere cupimus empturi aliquid, vel vendituri zontractus: si honoris, aut commodi spei amus quippiani, aut si quid est hujusmodi: totum ad eam plaga faciamus. quo signa ad praedicta respicitur. Sicut e converso, si for . naidamus ne male succedat aliquid illorum , vitanda sunt signa contraria. In hunc modum iudieare licebit de reli quis. Verum etiam id obiter descripssimus quando mentionem fecimus de qualitate & natura domorum. Sic copiose, & non minus tamen succincte habes facierum atque aliorum signorum sive imaginum naturas Neisque video, quomodo aliquis succinctius has tradere possit: &si prolixis ambagibus hic diu immoremur , non aliaque adeo magnus fructus est. Vtcunque enim ad Astrologiam promovent, non sic tamen magna sunt, ut in iis prora sit constituenda & puppis. Nescari commode non ponsunt, sed sic tamen cum moderamine discenda sint, ne iis jam scitis, protinus Astrologum esse se quis existimet: ut ii etiam persuadent qui ejus scietiae principes sunt. Quamobrem de modestia commonefacio te quicunque es, qui ad eam artem videris esse propensior, ne quid hic praecipitanter agas, neque actutum x elata in medium alicujus nativitate judicium proferas. Nam multa sunt quae fallere possunt. Nempe hominis prudentia, dispensatio Dei, fallax judicium. Verbi causa fieri potest ut in Ariete natus aliquis vehementer iracundus sit, atque idem liberata secum vitii turpitudine, iram ipsam moderetur & supprimat, ego vero hunc judicarem iracundum, quis non hae me rideret 3 Inclinent licet natura & fatum, ita tamen temperanda sententia est, ut nisi prospectis ad amussim omnibus , facile hanc non praecipites. Si quid aliud agis scito non solum veri nihil praedicere te, sed etiam ludibrio futurum omnibus hominibus. Haec passim inculco, quod

sciam quosdam turpi isi me hic lapsos, quod vel uti securi am sedecim pedibus, quod ajunt, figebant a scopo.

FINIS LIBRI III

Commoniatio auto

112쪽

CANON ES QUIDAM l

bus modis succurrendum aegris sit ex aspectu signorum. Liber ordi

ne quartuS. PRAEFATIO.

ST VLτVM hoc medicorum vulgus, quod nostro seculo sic videmus insolescere, atque imponere nobis purpura sua , cum sibi ab autoribus suis praeceptum sciant, ut absque astrorum consillio nulli medicetur: de tam longe a medicina est, qui Astrologiae ignarus est ut non medicus dici debeat , sed impostor. Tamen eo nunc Ventum est : ut e centum vix unum aut alterum reperias qui vere sciat dijudicare, quo tempore quaelibet medicina adhibenda sit. Quod fortasse mirum non est. Quid enim illis ocium esset, in Astrologia occupare se, quibus ocium non est ut Galenum suum elegant & Hippocratem, sed ex tumultu agunt omnia : ac praescriptis quibusdam receptulis Vidimus quendam apud Mogunt iacos non vulgarem , dixisses tertium Catonem, vel Galenum alterum, si quid ad artem faceret purpura. Hic cum esset longe cras-1issimus duobus utebatur receptis : quae nescio e quibus exsuxerat chartis. inerat illis ellebori 3. 8. vel tantundem scamoneae, ad laxandam alvum. Haec alternatim ministrabat, non habita ratione vel complexionis , vel aegritudinis : atque iis nugis tantum ad se corrasit nummorum, ut functus jam vita aureorum relinqueret post se tria millia. Summam artis in eo collocabat, ut solveret alvum . Tanis tum in re medica valet purpura, ct caperata frons. Hos neque monebimus, neque in viam revocabimus homines crassos, ct qui contemnunt etiam discere. Caeterum aliis

113쪽

CANO N. SUPER A EGRITUD. ros

iliis, qui futuri medici sunt, iis regulas praescribemus ali auot ut misssis veteribus nugis, dii cate supernis consulere aegrotis. Compertum est enim quam saepissime , quod plures medici cum maximis ac potentissimis pharmacisaon potuerunt, id simplici herbula perfecisse Astrolo-γum, observato signorum accessu & recessit. Totum hoc, quicquid est, in Canones partiti sumus.

ra respiciunt hominis. medici haec spiritualia vocant membra. Ea sunt Cancer, Leo, V irgo, Libra. Ex iis autem Cancer hepar,pulmonem , &praecordia respicit Leo stomachum&ejus orificium. Virgo ima stomachi, ventrem, diphragma & intestina. Libra lumbos, inferiora ventris, umbilicum. Canon secundus. Cancer qui respicit pulmonem, ex aegritudinibus facit tussim, pti sim, pleurisim. Leo a posse mala, icteritiam, febres, pestilentiam. Virgo tumorem ventris, hydropi sim, lienteriam, colicam. Libra dissenteriam, dolorem ventris: & circa spinam dorsi. Idque si praedicta signa in eas inciderint domos quae natura malae sunt. Sunt autem hae. Sexta, octava&duodecima ab ascendente vel horoscopo. Canon tertius. Natus in Tauro ut plurimum veneno succumbit, maleficio vel colica passione. Idque in annis fatalibus, scilicet, sexto,octavo, decimooctavo, vigesimo, trigesimose cudo, quadragesimo quarto, Ata revolutiΟ-nem anni duodecimi ab octavo nativitatis suppiitando. Caeterum quoniam guttur respicit Taurus, hunc etiam ad Ruinantiam referunt , apostemata omnia, vel ulcera quae in gutture contingunt: quod ubi bene resciverit me

dicus, videat ne quid inconsulto, vel indiscrete exhibeat. Est enim hoc canonicum pene, ut peragrante signum aliquod Sole, vel potius Luna, quod signum membrum respicit, quod tunc languet in ea revolutione, me.

. s. dicina

114쪽

dicina ad hoc membrum non adhibeatur: aut sic adhibea tur, non ut sanet, sed ut foveat, ne in hoc pejorem in Italum recidat, doricc evolatus ex hoc signo fuerit Sol. Canon quartus. Quibus stranguria rnolcsta frequenter est, vel calculus hi conanti uni teruiati sunt Sole in Α-rie te, v et Gemi ia i s, tal em qu e aes xi t u d inum siris v n t u r. Canon quintus. Qui Pisces habuerint in exortu nativitatis, vel in piscibus nati sunt, iis timenhae infirmitates calidae: ut puta febres calentes, tortiones Ventris, Venena propter libram dominu ejus in octava domo. Imminebunt tales aegritudines, partim ab scortis vel malis mulieribus, vel aliunde, maxime in annis q*. 6. 68. quibus

non longe etia erit ab extremo die: Haec multa sollicitu- ἡκἰsa dine observare oportebit diligente medicum. Sunt& an- Iarὸ, ct ni Scalares & climacterici: unde & septimus quisque an Gema- nus judiciarius etiam est. Tu igitur si vita producere ve-M ς-- lis ad senectutem, quoties septirno vel novenno cuilibet propinquas anno, si Marsilio Ficino, vel Firmico credis, consule diligenter Astrologu, unde immineat tibi discrimen ediscito, deinde vel addito medicii, vel prudentiam ct temperantiam accersito sic obitum etiam naturalem differri posse, cum Astrologiae machinis, tum praesidiis medicorum. Neque te pigeat perquirere ab expertis medicis, quae naturaliter tua sit dieta,& ab Astrologis , quae stella vitae faveat, & eam ad Lunam compone. Idem, in principio aegritudinis respicias solem in die, vel Lunam in nocte. Si impediti fuerint maxima cura habenda est super aegroto adem timetur in aegritudinibus, cumLuna,&dominus ascendentis fuerint in octava, quae mortis dicitur, impediti. Nam hic desperandum erit, nisi diligentia experti medici notetur. Haec de multa alia sollicitudine observare oportebit diligentem & solertem medicum. Canon sextus. Nato in Capricorno infirmitates parit leo in octava,videlicet torsiones stomachi, pleurisim,tunsim,dc hepatis incensione, apostemata stomachi. Quod si in Iulio accidant hae infirmitates,id est, quando in Leone

ys latur Sol &Luna,malum ipsum conduplicat. Porrb in

115쪽

curatione illa evitandi sunt dies Mercurii, propter Geminos in sexta: dies solis, propter Leonem in octava dies Iovis, propter Sagittarium in duodecima domibus . Canon septimus. Pn euripi moniam facit Cancer, Sole existente in Sagittario, similiter & ethica, ct inflationem

pulmonis. Et sit Saturnus in Sagittario repertus fusi it, pedum inflationes, podagram. Saturnus in Cancro, dolorem mentulae ' genitalium, ac testiculorum. Canon octavus. Scorpius chyragram, sciaticam, dc dolorem capitis aliquando facit. Si Saturnus in eodem, in cavillis cruciatum .Praestabitur igitur di et a talis. Non abluant capita diebus Martis neque balneis utantur calidis

Sole in Ariete existente, ne incidant cephalia: quod tum capitale periculum imminet, nempe phrenesis, vel maniae. Et quia semper dies, menses,& anni mali observandi funt, his potissimum a calidis temperent. Ad subventionem hypochondriorum dies auspicati sunt Iovi S, Lunae. ει Solis. Infelices Martis, ct Mercurii. Respicit autem verenda Scorpius , neque illis ergo medicandum est Sole existente in Scorpione. Canon nonus. Qui in Virgine habent horoscopum,

aut in virgine nati sunt, frequenter naturalem infirmitatem habent ci urium, aut pure repletos pedes , aut crura

saniam profluentia, seu genas, vomicis obsitas, vel maxillas. Similiter & vehementes capitis dolores, humoribus ex pedibus exhalantibus ad caput qui tamen mox sed an xur, inciso tumore, & hoc plus Salui no in Virgine nativitatis tempore. Id si diligenter observes, videbis naturalem esse aegritudinem,& plae rumq; inevitabilem, & proopterea naturali signorum observatione depellenda est.

Arcendi igitur hujusmodi a balneis sunt, sive aqueis, sive sudatoriis. Quod si omnino vitari non potest, ipsi tamen dies vitentur Saturni,& Martis, S praedicti Menses ct a ui mali, fortius tunc. qua alio tempore sua effutientibus

Penena. Temperent etiam a fructibus autumnalibus.

Canon decimus. In Leone natis, infausti dies sunt Sat -

ii 2 Iovis: quod in dieta obse udum est. Obsunt omnia

116쪽

acuta & piperata illis. Insuper & nullae propinandae potiones sunt. Vbi vero ex leone venerit Sol ad Capricornum, vel ad Pisces, rursum vitandi sunt saliti pisces,& di minutio languinis. Canon undecimus. Sole in Ariete existente, aegrotare si coeperit quis, atq; medicus fueris adhibitus solet illa inprimis gignere capitis dolores,& scotomia) vide ne balnea adhibeas calentia, vel aestuaria calida, propter Martem, & multo amplius in Octobre cum Scorpium ponsederit Sol. Neque in diera carnes adhibebis motu num, arietum,&agnorum. Sed neque caput alui permittes die Martis,& Mercurii, quod Mercurius sit dominus do. mus sextae, id est, Uirginis, & Mars occulte cum ibi gaudeat & Scorpius in octiva : tunc aegritudinem promovent , non solum quia infirmitatis mansio est sexta, sed quia Virgo etiam est signum frigidum, siccum, terreum, dc melancholicum. Spes tamen est, quia non decs det aegrotus. Et si Scorpius, ut jam dictu est, occupaverit octa vana, id est, mortis: S quia Mars est dominus ejusdem signi, nihil efficit: quia nullus Pla ta malus nocer in domo propria: maxinoe vero ne gladio pereat qui hujusmodi est. Post convalescentiam praecipiendii est aegroto, ne Sole existente in Piscibus , quae duodecima est ab horoscopo, itineri se committat: neque negotium sibi faciat cum notariis, scribis. sculptoribus, aurifabris. Item ab virginibus & equis temperet. Sunt enim haec omnia a quibus infirmitas expectatur, propter domum sextam, quae est infirmitatis, maxime in Augusto, Sole V irginem peragrante. Canon duodecimus. Summopere etiam observandus Gi; est annorum ordo ipsius aegroti. Semper enim septena- AZbdo. Tius novenarius annorum numerus exitialis est. & vo-

εν tiei. cantur ab Astrologis , ut praescriptum est, ii anni Hebdomatici, Enneatici, vel Cl imacter icti quod Latine potest dici Scalares. Horum ratio haec est, quod semper iis annis

magna fit mutatio corporis. Saturnus enim, cum aliis anuis remotus a nobis sit, tunc Lunae copulatur Planetarum

117쪽

rum infimo. Respiciendus in annorum revolutione igitur hujusmodi planetarum a pectus , uirum discrimen immineat, an maliciam suam exercere possit Saturnus S Mars , qui & novenum respicit annum , an quosdam alios habeant bene propitios sibi. Sic fiet, ut non solum ipsam aegritudinem, sed futuram etiam mortem fatalem Astrologiae machinamentis depellas. Canon decirnus tertius. Semper perquirenda est dieta aegroti. Deinde horoscopus nativitatis. Postremo eri genda figura. Ex figura prospiciendus status Planetarum, ex statu & collatione eorunde in domibus effectus. item infirmitatis causa,& geniturae dolvinus atque sic ex Oppositis qualitatibus signorum depellenda aegritudo. Id paulo post exemplis demonstrabimus. Canon decimus quartus. Ex diebus etiam observa nisdus septimus' crisis,& exinde vita vel mors divinanda. Verum Critici dies qui sint, ex medicorum schola petendum ducimus. Exempla ipsa quoniam magis erudiui, typum unum subjecimus.Contingat forte fortuna, quod in exordio aegritudinis Luna versetur in Ariete, quod calidum signum est, & siccum futurum est ut pro signi sui

natura succendat aegritudinem Aries. Hic aegrotum monere potes, ut patiens sit, remissius hunc habitur u in die septima: qua in Cancrum demigrabit Luna. Nisi aegrit udo sit furiosa. Porro cancer frigidus est & hurni diis. &quartus adspectus ad Ai ietem : temperabit igitur infirmitatem gelu tuo & humore. Id si diligenter attenderis, notanter deprehendes , atque sic etiam Operari potes in reliquis signis , quomodo confortantur ex similibus signis aegritudines, ct ex contrarii S curantur. Canon decimusquintus. Ita secundus dierum numerus, id est, dies decimus quartus certum judicium facit: quod tunc plena est Luna, non tam propter crisim,quam Lunae etiam influentiam, quae hic est opposita, quemad. in modum Aries & Libra, Taurus & Scorpio. Canon decimvssextus. Habent S sua signa medicinae statis.

118쪽

nainistranda sunt, sed alia gargarismatum , alia suffumi

gi omina, alia potionum tempora sunt,&nc prolixior sim, singula inimum canonem comprehendam Luna si fuerit in Ariete, Leone,& Sagittario, corroborare licebit quae in homine est virtutem attrahendi recentivam in Virgine dc Tauro, digestivam vero in Geminis, Libra, & Capricoriano. Gargarismata, vomitiva, suffumigia ministranda sunt Luna existente in Ariele: es fortasse etiam in Tauro gargarismata tantum. Et solutiva in Scorpione per potionem, per electuarium in Cancro, per pillulas si placet in lascibus. In Geminis & Aquario trifera, ac medicina confortativa. In Libra etiam vel Scorpione en emata, sive cli- steria. Canon decimus octavus. In purgationibus etiam Lunae respectus ςst habendus &aspectus illius. Eadem enim existente in Cancro,& habente aspectum trinum vel sextilem cum Venere, licebit purgare Choleram. Cum Solephlegma,& cum Iove Melanchol iam , atq; hoc si vel bolos administraveris, vel pillulas . Si autem per potionem volueris purgare, eisdem utere aspectibus in Scorpione. Idem fac in Piscibus per pillulas. Et si duae planetae eodem tempore iis aspectibus fuerint cum Luna, poterunt propinari duae purgationes. Exempli causa. Si Luna cum Venere & Sole per trinum vel sexti leni fuerit, simul cholera, etiam phlegma repurgari poterit. Canon decidius nonus. Quibus Mars in radice nativitatis in Ariete,vel ejus triplicitate est, cholerici sunt: his ut pluri mii febres imminent calidae, ex abundantia cholerae, phrenesis, pustulae sanguineae, impetigo, antra x,&quae carnem absorbent ac glutiunt, facer ignis Quae si vitari prorsus non postulat, sane adhibenda medico sive chirurgico cura est, ut per regulas,quas dixi de signorum qualitatibus, abigat aegritudinem. Canon vigesimus. Par ratio eorum qui Mercurium habent perperam locatum in domo Martis : id ubi deprehenderis in nativitate, elicies inde febres calidas, vomicas, sanguineas, cancrum, morbum regium, ignem δε-

119쪽

crum, caliginem oculorum praematuram, praeterea cogi tationes. & conturbationes horrendas : nisi Lunae accesserit temperamentum, vel venereis indictis signis vel locis, idque in cholericis. Canon vigessimus secundus. Phlegmaticorum aliae infirmitates sunt. His accidunt frequenter febr , quas vocant quotidianas, plurimum molestantur frigore. Quod ipsum ex urina perspicitur: quae si spissa ac cruda freque ter est, iis indicendum exercitium est : utque caveant a carnibus pinguibus & porcinis, servent se a caseo, a lacte, medulla ct cerebro animalium. Canon vigesimus tertius. Saturnus ex aegritudinibus facit cum Lunae pilesipam atram bilem, lepram, fistulam,morpheam, podagram, & frequenter passiones cronicas. Quae ubi acciderint, tractim ac remisse agendum est, nec in hujusmodi reluctari astris debes , nisi talis medicina sit qu ae omnibus viribus nitatur expellere aegritudinem. atque hanc radicitus evellat. Item si quis nascitur in conjunctione Solis & Lunae, semper illa nativitas censetur mala. nam facit periculosos in semo, spaticos, valetudinarios, caducos, aut mentis insaniam, & tales aegritudines, quae a medicis dissiculter curari possunt.

Canon vigesimus quartus. Licebit ex cursu Solis divinari aegritudine, si mensem attendamus in quo natus est quis. Verbi causa. Natus est aliquis in Scorpione, imminebit illi aegritudo scapularum, Chiragra, manuum seu digitorii contractio. Si mulier sit, dolor splenis & stomachi. His qui in cancro nati sunt, impetigo, ulcera, pustulae: maxime etiam si ascendentem habeant cancrum. Foeminis tormina intestinorum, S pericula ex aquis. Habentibus Tauru, infirmitates circa guttur, plaeraque etiam alia corporis tormenta: S hoc praecipue in annis & mensibus praescriptis malis. Sic Leone habentibus, stomachi dolores. Et aqua tau quos interdum febres divexabiit diuturnae. id quod etiam in praecedentibus obiter tetigimus. Canon vigesimus quintus Illud etiam praecipuum est. non tam aegroto conserena, quam Medico, videlicet: si κgr

phlegma

120쪽

dici.

CANO N. SUPER AEGRITUD.

aegrotus in septima habet Saturnum, vel Martem : convenit hic prorsus neque medicum adhibere, neque medicinam &si etiam infelix sit dominus elus domus. Sic placitum est Galeno. Item si Saturnicus sit,uel Martialis medicus ipse, qualis tandem aegrotus sit: compertu est huiusmodi in perniciem esse natos humani generis. Impossibile enim est, ut unquam fanent, vel prospere agant aliquid nisi in prophanis &rusticis fortasse hominibus. Talem novimus virum sane doctum,& apud Principes celeberrimum : quantu ad artem quidem spectabat nihil illi deerat: verum sacerdotibus nobilibus, principibus ecclesiasticis adhibitus, nihil unquam probe egit, semper arte sua frustrabatur, ac magnam eorum partem peremit. apud prophanos vero nullum illi negotium erat Vides igitur quid in his atque aliis valeant astra. Id ausim polliceri: si quis Martem habeat cum Venere in sexta , hunc

futurum medicum praestantissimum , neque se alio artificio occupare debet hujusin odi. Possem ejus rei etiam testes citare tibi viros graves & medicos, quibus quidem proclive est sanare, es citra omnem operam : quibusdam tam grave, ut vix omnibus conatibus aliquid possint. quorum nomina ideo subiicemus: ne cuiquam obtrecta in ri videamur. Haec dicta summatim sint, non quo hic singulatim exponamus omnia Qujs hoc tam brevibus podet 8Sed quo ansam praebeam ris medicis, ut pl. pecta utilitate Astrologiae, hanc incipiam ambabus quod alunt manibus complecti,S non solum e praescrioris hominum Praeceptiunculis discant op in languentibus ferre , seditio ipsorum ingenio dispensare sciant quaeque absque etiam medicina. Non omnes tales aegroti sunt, qui per ferre pharmaca possunt. Plaemque dieta, piperique observatione signorum adduci possunt eo ut re valescant Rideant nos qui velint, maxime illi, nos sane sinis cero animo haec scripsimus, exhibituri propediem majo-Ta. Sic placitum erat primo exponere generalia, postmo,

SEARCH

MENU NAVIGATION