Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

131쪽

NATURALI s. I 23 Iupiter in angulis pulchritudinis, divitiarum, honorum, administrationum autor est. Sol in ascendente , vel angulis, magnum, honoratum,&inter principes nominatum reddit.

Signa quoque pulchritudinis sunt Gemini, Libra , Virgo, S prima pars Sagittarii. Mediocris pulchritudinis Scorpius , Capricornus, aerisce S. Sterilia Gemini,Leo, Virgo. Facientia defectionem & inopiam liberorum Aries,Taurus, Libra, Sagittarius, Capricornus, Aquarius. Media & sine voce, Cancer, Scorpio, Pisces. Rationabilia, Virgo, Libra, Aquarius,& Gemini.

Frigida, sicca, terrea, melancholica: Taurus, Virgo, Cain pricornus, Fiigida, humida,&aquosa: Cancer, Scorpius, Pisces. Calida humida, aerea: Gemini, Libra,& Aquarius. Et sic tria semper signa in una natura conveniunt, ct triplicitatem faciunt.

Habent quoque planetae potestates quasdam in propriis

domiciliis. Aries & Scorpius domus Martis sunt. Taurus & Libra Veneris. Gemini & Virgo Mercurii. Sagittarius &Pisces Iovis. Capricornus & Aquarius Saturni sunt. Sol unum domicilium occupat, Leonem scilicet. Luna Cancrum possidet. Habent etiam signa suas proprias significationes inhumanis corporibus ex creatione membrorum. Ames habet ex corpore hominis, caput & faciem, Taurus, collum, S guttulis nodum. Gemini, hiiri .eros, brachia ac manus.

Cancer, pectus, cor, stomachum, costas, splenem, pulmo

nem.

132쪽

non rideo maia

514 ASTROLOGIA

Leo, inferiorem partem stomachi, dorsum & latera. Virgo, ventrem, diaphragma &intestina. Libra, lumbos, & inferiora ventris, umbilicum,&c. Scorpius, verenda, testiculos, vesicam & femora.

Sagittarius, n tes,& succedentia. Capricornu S, genua. Aquarius crura.

Pisces vero pedes & talos, quos cavillas dicimus. De Sole oe Luna quaedam noratu dgna. ID vero ne cuiquam imponat praetereundum , consilii non est, de Sole & Luna , qui licet Planetarum principe sint, nullius tamen nativitatis dominia sortiuntur. Verbi causa. Si Luna in Geminis sit tempore quo puer nascitur, vel etiam in Cancro , quae est domus sua, non illic dominium fortitur, sed Planeta domus sequentis in dominium computatur. Sic si Sole in Leone aliquis natus sit, tametsi Leonis dominus est Sol , hic tamen dominium arnittit, derivaturque ad Mercurium patronum sequentis mansionis, id est Uirginis. Virgo enim sequens post Leonem signum est, & Mercurius dominus Virginis. Item si Luna reperiatur in Virgine, tunc Venus est domina geniturae Propter Libram sequentem, cujus signi Venus domina est. Non erit inutile , & hoc monere de quo ambigi passim video ) dominos vel planetas malos, veluti Saturnum& Martem, non adeo perniciosos esse in propiis domibus, ceu iam aliorum occupantes castra. EXemplum unum

proferam de primo signo , de quo simul & praecedentia

fiant clariora, ponamus Solem tempore nativitatis alicujjus esse in Ariele: jam antea nosti, cujusmodi sit Aries: praeterea quid ita iis agat, quorum horoicopum tenet Iunge deinde etiam dominum signi, hic est Mars. Loca igitur in erectione figurae Martem cum Ariete, feresque subinde judicium, longissime super victurum sic natum. Non ob stante Marte, qui tametsi malus est, non usque adeo ta men maliciam diffundit suam velut in alia domo : nisi quod pro gladio repentinas etiam aegritudines minatur,

Propter Scorpionem, & Martem in octava. Non enim

nocera

133쪽

NATVRALIS. Iasnocebit sic ad mortem aegritudo. Haec ad superficiem dicta sint. Et idem de Saturno in Capricorno vel Aquario

intelligendum est e censemus. Ne videamur omnino posthabere artificialem, quam non inficiamur, necessariam etiam ad naturalem. Vnde quia signorum explicanda nobis vis est, id in primis faciemus de artificiali ut si cui desit fortasse Firmicus & tabulae, habeat autem Astro labium planum, in quo prospecto ad horam nativitatis ascendente, possit ex minutis illis proferre judicium, post haec ordine quodam , atque aliis Verbis idem agemus negotium Α-strologiae naturalis, sed quae vicissim adminiculabuntur etiam artificiali. Deprima domo horosicopo m Ariare. QuVERIS autem, quatenus m nobis operetur in Ariete

horoscopus i Primum onmiu moneo, quod& antea, nihil urgere in nos astra, sed jam proclives trahere, qui sic tamen liberi sunt, ut si ducena sequantur rationem, nihil efficiant. Sin vero naturam, id agere quod in brutis fere. Sic editum in lucem facit juventa floridum, orbum fratribus, usque ad uniani fortasse, si tamen bene cadat fortuna. Haereditatem mutabilem, quae parta mox dispergetur, mox dispersa reparabitur, propensum ad capitis dolores magis quam ad alias aegritudines crespicit enim caput in primis Aries ) locantem ut plurimum operam suam ingratis hominibus, atque hoc si Aries in horoscopo si Post horoscopum perspiciendi anguli sunt, de quibus diximus, quod signorum habeat quisque, id ratiocinari stati m in proclive est ex digitulis, vel erectas gura. Exempli

gratia. Primam habente Ariete, fit aliquando ut Cancer possideat ima coeli, Capricornus medium coeli, Occasum velo Libra. Nunc quid singuli cardines promittant ψicendum est. Capricornus in medio coeli, honores decernit, fac utia tesque, & sumptus maXlmo , eminentiam, arcana reli

gionis, versutiam ingenii.

Libra

134쪽

ASTROLOGIA

Libra in occasu, vitam & aulicos mores r quae vita uea paucis probatur, estque inconstans, ita & hunc deiiciet de gradu, jamque paulo ante residentem in capite, mox Iost constituet in cauda, jam agante hunc fortuna, Rhiis ariter acclamante, statim variis calamitatibus assiget. adeo nullam commoditatem feret solam sine incommodis , atque sine appendice iacturam , eo hunc promovebit confodalium invidia pessimum malum , verum totum itinlud damnum quicquid est, Cancer resarcit in imo coeli. Figuram, qua velut in tabula perspicias ad unguem omnia, hic adneximus. Desecunda Domo γ horoscopo in Tauro. P sT Arietem sequitur Taurus in ordine signorum regulariter , & locatur in figura ad secundam domum, quae ut diximus, facultatum & substantiae est. Si quis igitur nosse velit, num in prima, secunda, vel tertia aetate

locupletabitur , juxta triplices dominos & eorundem

135쪽

NATURALIS.

collocationcm iudicabit: verum idipsum in pnunc generalia tantummodo dicemus.

Horoscopus si fuerit in Tauro , ratiocina in hunc modum, videlicet fore eum hominem laborioia sum, anxium,atque variis dispunctum curis in opibus acquirendis, facilem ad divitia sis item proclivem ad easdem amittendas, fortunatum, triumphatorem de suis hostibus Hunc acceptum Principibus facit in medio coeli Aquarius, atque actibus praestituet, & publicis ossiciis, fortasse etiam negotiis quae ex aquis sunt, quod aquae naturae videritur esse deditior. Scorpius in Occidente cordatum , ossiciosum , qui uxorem amittet, si masculus sit: sin autem mulier, quae marito ct filio privabitur. Leo in imo coeli si fuerit, patrimonium vendicabit: quod non obstantibus omnibus insidiis , ct agnatorum conatibus, consequetur.

136쪽

118 ASTROLOGIA

De horoscopo Gem Norum.

In hi, si horoscopum habeat aliquis . hunc pronuncia fit prosperatum iri, a parentibus , fratribus, amicis, cognatis, magnatibus habere fortunam: Iuxta pirmicum , si medium coeli in Piscibus habeant natum, victurum ex humidis & aquosis : quanquam ad tempus aliunde, non e suo alimenta illi ministrabuntur. unde & stipendium adsequetur vel principis cujusdam, vel

civitatis. Sagittarius in Occidente e converso exitium minatur illius germanis & propinquis : quo fet ut variis solici tuis dinibus distractus a imo , tempore muli criactabitur. Hinc turmatim irruentibus atque frementibus in eum ho stibus suis, iride malor uni ingruente, quo linis quere etiam paternum solum cogatur: unde exulabit ageturque profugus ut Cain , donec tandem Dei praesidio in pristinum restituatur statum. Idem comminatur & Virgo in imo coeli Sed tempo- varietate & incremento, juxta conditionem incom-

137쪽

NATURALI s. ras modorum, sie & in abundantiam augebit A fortunam Figuram qui nosse velit, hic videat.

De horoscon in Cancro

Q u A N T u M ad naturalia & omnem fortunam, sic ita

horoscopo Cancer disponit. Hominem efficit acri subtia lique ingenio , quanquam tardiusculum paulo, suavem. placidum, quietum, iracundum, &cum stomacho insectantem malos quosque, sed cujus ira tamen citissime placatur: sortem, moderatum, gravem et quibus donis eis promovebitur, ut publicis quibusdam officiis praelatus ex illis & victum habeat. Dejicient illine, atque coacti adis blandiantur quidam, verum simulate,& non exanimo. Saoturnum habet infestum sibi, si vel eum horoscopo coeat, aut limis respectaverit saltem. Praedis it autem mortem non solum violentum, sed gravem etiam valetudinem, te necem fratrum suorum.

138쪽

ASTROLOGIAQuanquam pro virili obsistat illi si adest in in medic

coeli Aries: qui gratum Principibus & magnatibus viris facit, dc bonarum rerum studiosum, simul & dissipantem is

Tecuperantem patrimonium.

Eadem clementia Capricornus in Occidente notam inuict infamiae, quam paulo post diluet post multa diffortunia, facietque restitui hcinc in pristinum gradum. Addet dimpetum & calcar ad pervestiganda absconsa & arcana se,

cretorum, non sine tamen anxietate multa & labore.

Libra si in imo coeli, doloribus dolorem addens dissipat patrimonium , idque statim post instaurat: prostra turrquoque jam publicis functionibus popularibus vel civilibus praeficiens eundem , adeo ut concredantur secreta illi, & negotia maxima, quae non nisi optimis viris dari consueverunt. Et quod superius Saturnus in horoscopo de mala morte interminabatur, id levius rursum Libra stan est: morte & sepultura hunc decorabit. Et si Iupiter in sequenti signo fuerit repertus, primum facit inter omnes masculos filium. De horosicopo in Leone.

139쪽

Quibus in Leone horoscopus est , id evenit frequenteriat multis negotiis implicentur , & plaerunque ad se non pertinentibus. Quamobrem, nomina etiam sibi pariuns immortalia, deferuntque otiam aliis nationibus se, libertatem asserunt neque facile jugum sustinent, omnem autem operam insumentes quo aliis praescribant leges. Mar-ppiter si in artificiali coeli figura e regione atque ex diametro respexerit Leonem , in omnem eventum filios negat : nisii hunc demulceat Iupiter, qui fortasse unam dabit filiam.

Taurus si in medio coelo , suspectum viris Principibus facit, ducem officiorum publicorum & ante signanum, vel dignitate quapiam alia insignitum a potentibus. O

mnia scientem, in rebus omnibus felicem: praeterquam in uxoribus ducendis, ex quibus rejectis formosioribus atque honestis, anum vel infamem , aut cerae viduam co'

putabit sibi.

Occasus in Aquario, & incrementa pariter & damna largitur. Scorpius in imo coeli principem ordinabit negotiorum quorundam, dc ii Taurum etiam in medio coeli habent. Quem ex adverso prospiciens Mars carcerem mi natur illi de mortem in peregrinis locis. De horoscopo in V Urne. In Virgine si sit horoscopus . vehementissime accendi ad luxuriam nervos, facitque natum deperire mulierculanin tantum, ut omnibus velit abuti. Cum petulantia etiam divitias subministrat & religionem: praeficiet enim a responsis, a sortibus , ab oraculis magistrum , ut e numero videatur delapsus divorum, callentem omnia, nihil non explorantem, omnia percallentem , omnium habentem scientiam, omnium artificem, abunde etiam divitem, siv. ex religione, sive ex literis, sive ex negotiatione.

140쪽

ASTROLOGIA

in medio eoeli Gemini, si ad

, nisi quod non tam praemature decernunt easdem caeterum in scrutandis rebus arcanis, in praestituendis praeceptis vivendi aliis, ingenium impellunt. Quod ipsum&Pisces faciunt vergentes ad occiduum atque non eadem praesagiunt solum, verum etiam laetiora. Nempe venustatem, largitatem, ingenuitatem, teneritudinem favorem & clementiam apud omnes homines. Addit iis etiam divorum gratiam Sagittarius, praeterea& felicitatem, & rerum omnium copiam, filios, reonum sacrorum, agilitatem quoque ad gerenda haec o

Hoc fatum ejus qui in Uirgine habuerit horosco eum modum colatis etiam aliis vribus signis, u

SEARCH

MENU NAVIGATION