Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

EPITO ME, O ID QUIS OVE PLANETA

rum in natur, ct hominum qualitatibus

agat.

HActenus ex membrorum dispositionibus conati

sumus venari hominum ingenia, nunc penitius rem ipsam scrutantes, ad Planetas divertimus, ut si quid forte in antecedentibus vel praetermissum est, vel frigide & oscitanter dictum, id liquere possit ex co.ssideratione planetarum. Sicubi tam varium est ut inquit propheta humanum cor, atque piaeraque inscrutabile, quanto magis nervis omnibus conandum, omnis tentandavia est, ut pervium fiat tandem, simulatque scrutari possit. Addit ad conatum aliquid, dum alia atq; alia via tentatur, id quod in manibus est: si enim unum non successerit, alterum sane vix potest non evenire. Sic quod Physio mo-mia non quivimus ; id pro viribus praestabimus in Astrologia naturali, atque id succinctissime. Neque me clam

est, quod & ab aliis haec tractata dudum, & fusius dicta sunt. Sed quod illi prolixis ambagibus , id nos per compendium absolvimus. Aequa autem laus est, primum rei alicujus esse autorem , atque sic tradere inventum, ut ab pluribus succincte possit, & per compendium intellini. Et ne verbosior sim, dum vitare volo multiloquium, pa- - istaesum operae est, cujus nam naturae sit quilibet planeta ex- Planeta. plicare. Sol natura sua calidus. Luna minus calida, sed humectior. Saturnus frigidus & siccus. Iupiter calidus &humidus. Mars calidus ct siccus. Mercurius anceps est. Et ne quid 'hic immoremur diu. Mars semper calidus quidem, interdum minus, interdum acrius, alioqui tamen semper siccus. Id quod proclive est cernere in circulo augis in sisnoli timido, &c. tunc enim solus humidus est, Lxta quod vel plura habuerit testimonia humectationis. In qualita

vero lVi S V'Eoratur , cum fuerit ascendens in ciratulo augis Iupiter 2 Venus temperate calefaciunt & hu-

H mectanti

122쪽

mectant: Venus tamen cum temperata frigiditate. sin au

tem fuerant ascendentes , roboratur tem p cramentum ca

loris utriusque naturalis vicissim: si descendentes sint, humiditas eorum vigoiatur naturalis. idem de Sole. De Mercurio secus sentiendum. hic cum neq; siccus admodu sit, neque multum etiam gelidus, ascendens tame calidior e

sicitur,& gravitate dc siccitate siccus. Ε diverso descendens, hutnidior, pauco permixtus frigo te: alioqui tamen plus omnibus alias mobilior, juxta naturam signi, dc loci in quo est. Iam si judicium ferre volueris, planetam iptum specta Iudicium dominum nativitatis. Verbi causa. Demus Solem ei e inqμε ρ ρ Leone tempore nativitatis Petri : ubi nulli refragari licebit, quoniam futurus calidus sit Petrus : dc aliquantisper siccus, atque ideb prudentem, sapientem, honestum, superisbum facit, gloi iam di imperium communiter consequen'tem. Et caeterorum planetarum dominus est Sol, de in me. dio locatus tanquam rex eorum. Aliud. Sit Lunaticus quispiam. Luna humida est, modicum calefacit, erit igitur natus ille hujuscemodi obnoxius, epilepsiae, morbo cadu.co. Ita si Saturno fuerit subjectus aliquis, hic infrigidat: si

mulatque exsiccat: facit ob hoc contemptibilem, cogitabundum, tristem, dejectum, solitarium, timidum, suspi .ciosum, invidum, de in foecundum. Iupiter, quia temperate calefacit, de humectat: largitur itaque prudentiam, conmcordiam, religionem, honestatem, benignitatem. Mars simul de exsiccans de comburens, succendit choleram, fu-lTorem, praebet audaciam, robur, superbiam, importunitatem, insolentiam. Venus quia parum calefaciens, sed plus

aequo humectans, efficit potorem, ociosum , Venereum, mansuetum, lusorem,&c. Solus Mercurius, ut diximus, uti

Vertumnus quispiam, nunc siccus, nunc humidus de fri, gidus , instabilia operatur, atque ideo interdum pessima. Porro dominum ipsum nativitatis, qualitercunque hunc deprehendere oporteat, in sequentibus trademus. Haec ut non commentarios scribamus, sed rudimenta, per compendium dicta sufficiant.

123쪽

IN ASTROLOGIAM NATURALEM JOANNIS

DE INDAGINE,

PRAEFATIO. TLVRRARIus fortasse videri possem, si id

conarer ego quod ante me pauci fecerunt in discutienda Astrologia naturali. Video enim omnes alio deflexisse animum, ad theoricem videlicet , quod civilior paulo illa sit : paucos qui naturam, ac tomporum mutationes sequuti, natu ratibus vestigiis incesserunt. Iulius enim Firmicus cum in hac, atque artificiali arte adeo primus, ct post se reliquerit neminem praestantiorem , non tam obiter tra

fit, quam etiam data opera dissimulavit : fortasse quod non adeo multi negotii sit, naturalem Astrolomim evadere, maxima vero laus praestare in artificiali. Cum revera space dixerim doctissimi viri major naturali laus debeatur , quam artificiali, partim quod fidelior est, desuperstitiosa minus 3 partim quod non adeo facile imponere potest nobis. Nam quid attinet curiosa sectari, quando vix ea quae in prospectu sunt pervestigare possit-mus, etiam quae nullis neque principiis firmantur, neque certum est, vera ne sint, an ficta Z Cujusmodi esse videtur artificialis, non usque adeo pervia humano judicio. At naturalis, tametsi a quibusdam temerarie abnegatur , ta men experientia eo provehit : ut non possit non mentis inops esse, qui hanc frustraneam esse dixerit: de qua constat , quod multo praeclariora per eam agnita sunt, quam per artificialem. Ejus rei testem unum citamus Ioannem Liechtemberg, hominem neque Ptolemaeo inferiorem. Hunc enim quis non est vehementer admiratus cui ille non fuit suspiciendus 3 ut etiam a quibusdam vates habi-

tua est. At is palam mihi concessit, Astrologiae naturaliis a debere

124쪽

Oct. 7.

116 PRAEFATIO. debere omnia se, artificiali vero nihil u Aquam tribuisse

adjutus nimirum etiam Physiognomia, ct Chyromantia. Non quod inde suggillare Firmicum Velim, aut caeteros ejus artis summates, Album astarem, Aboali, Abialiam, Do-rotheum , & qui tandem illi sunt: sed quod artificiali hane

meam longe praefero , quantum praestant ea quae a natura sunt iis quae sunt ab artificio. Et quamvis multis suspectum sit hoc nomen, atque praeterea etiani damnatum a

Romanis pontificibus qui nihil probare solent quo a quaestum illorum diminuere solet) tame nihil est aliud, quam naturalis philoiophiae absoluta consummatio. Qujci enim aliud videtur tibi agere Astrologus, dum futura praedicit,

quam quod quae secretiora sunt naturae, actoli Deo nota, hominibus insinuat, per propheticam Dei voluntatem, & consilium nobis insinuans. Vt Mosen illum, & Abrahamum Astrologos fuisse fetunt Iosephuri Eusebius,

Dicearchus , Theodorus . & caeteri autotes Graeci : quos contra Appionem Grammaticum citat Iosephus Quanquam quid hos necesse est citare ' cum palam id fateatur scriptura. Sic enim de Mose Stephantis inquit. Et erudi lius est Moses omni lapientia AEgyptiorum, S erat potens in factis & in dictis. Praeterea Ioseph patriarcha, audi quid de se ipso dicat ad fratres suos. An ignoratis, quod non sit similis mei in augurandi scientia : Quid sis testimoniis clarius Cesso interim Origenem adferre, autorem Christianissimum, qui cisternas effossas ab Isaac, philosophiam extitisse ait: sic a studioso patriarcha erutam atque professam. Non ideo tame illam extruimus, quam leges omnes. omnes respublicae damnarunt: neque sanctos homines ei vacasse credendum est, sed illam quae ex certis principiis constat, quam omnes sapientes, omnes coelestium rerurn studiosi approbant & sectentur , alii orem, sanctioremque omni Philosophia, nempe Philosophiae apicem & sco-Pum. Alioqui quorsum spectaret tam curiose 'derum &coelorum motus perquirere per i hilosophiam, si nihil omnino est quod per suum motum efficiunt ostra 3 Quid tamen motiones illae proderunt, quando pro maximo firma

125쪽

Ρ R AE p Α T I O. III firmamento id ratum habent, nihil agere naturam fruastia Z Quid quod in crescentris , in graminibus herbescentibus, in fluxu & refluxu maris, in vernantibus temporibus , in quibus vero ab initio influxu syderum nova crean-rui omnia Z Id negare omnino non possunt. Quod ergo rebus omnibus tribuunt, solis lila manis corporibus non tribuent, cum aeque ex elementis sint ut nihil aliorum ZQuid hoc est portenti Z Dicamus oc aliud: ne hanc nostram cum prohibita existimet convenire aliquis. Superstitiosam illam , nemo unquam palam prosellu S est, quod fust. ἡ

in auto vergeret ignominiam : istam professi sunt o ij.sa. ptimi viri, dque maxima cum laude. Prohibitte nullam dediise ndem Pyth igoram, earum artium fere anteligia a-Mam, aui'r est Diogenes Laertius in illius vita, dc idem Plutarchus. Ridetur eadem a Seneca, exploditur a Cicerone, negle ta est ab Aristotele, Platone. Videbatur enim ind. gna, dc qua unquam facerent vel verbum quidentia In summa, ut nullis probatur rationibus , ita nec certis firmatur autoribus. Nostra haec, a claristi mi S viris inventa dc αρι, ε illustrata, hos praecipue habuit autores , Xalmolsii dena , . Urolo-Zoroasten non qui forte creditur, sed hunc Soromasti si- g αlium ) Damigeronta , Apollonium, Hostanem , Darda num, Eudoxum, Alchindum, Rogerium, qui iidem dc Ma

ziae fuerunt autores. Ex nostris autem Liechtembergium naturae miraculum altissimis plena mysteriis , profundita fimam rerum fac ratissimarum contemplationem, dc donum totius naturae complectitur : & non tam facit miranda, quam facienti naturae sedulo sub famulatur. Et quem admodum prohibita Dei hostibus mancipans, avocat a Deo, ita illa in eam operum admirationem excitat: de quemadmodum agricula ulmos vitibus, ita terram coelo,

id est, inferiora superioribus virtutibus maritat. Neque enim ad cultum Dei quicquam promovet magis , quam assidua contemplatio mirabilium Dei. Verum quoniam Mas- in hujuscemodi narrationibus nonnihil etiam movent doctissimorum virorum actuaria, illud ατα νως moneta 'mus etiam, Marsiilii Ficini, hominis citra contentionem

126쪽

ns PI E TIO. gravissimi, tertium librum legat de vita coelitus compa.

randa, intelliget proculdubio, ne minimam adhuc partem dixisse nos ejus scientiae, modis omnibus divinissi. mae. Sed neque dici posse, ut nunquam satis commendantur quae divina sunt. Idcirco autem tam obiter haec praefamur : propter eos, qui semper ignota damna Ri: proclamantes statim haereticum esse quicquid ipsi vel non in telligunt, vel damnatum vident ab indoctissimis sophistis. Quasi ideo mala vel haeretica sit Astrologia, quod hanc calumniatus est Thomas Aquinas, homo nusquam sibi constans. Sed clamitent interim illi, atque hallucinentur multa: nos quod polliciti sumus, praestabimus. Si prius id fuerimus praefati viam tantummodo nos monituros: quae sic tamen aperta erit, ut qui hanc ingressus sit semel, huic promptum sit ex iis parvis magna, ex minimis iis cognoscere maxima. Ne quid igitur agamus obscv. xius, ct quo minus imponamus iis qui in ea arte adhuc Tudes sunt, quando tam crebra de domibus mentio fit, designis, de horoscopo, de ascendento , de dominis genitura vel signorum , succincte quid unum quodque illorum, dissiniemus ex Iulio Firmico

127쪽

NATURALIS ASTROLOGIAE COMPE Mdiosa descriptio, per Ioannem de Iudagine Sacerdo

tem, nusquam antea simili tractata compendio. Liber ordine quintus. IN primis autem hoc refellere oportebit de Planetis,

si quis forte homo mathematicus calumniari velit, quod praeter Solem & Lunam reliquis Planetis non tantum tribuimus, atque summam rei in iis collocamus tantum duobus. Sciat tantum inesse iis virium, quantum reliquis omnibus. deberi q, interdiu Soli regnum, noctu vero Lunae, neque opus est quemquam respicere caeterorum , atque ea differentia est, qua ab se invicem di stant Naturalis & Artificialis Astrologia. Quod enim speciatim atque seorsum de singulis Planetis , de observatione horoscoporum decernit artificialis, id naturalis efficit una tantum observantia motus Sol is & Lunae. Alioqui tamen adeo aisnes invicem sibi, ut neutra sine altera addisci rite possit. Non male locabit operam, qui utranque conjun-Xerit, non tam propter scientiam quam etiam Voluptatem, habet enim nescio quid amplius leporis naturalis quam artificialis, tametsi praestantior videtatur altera. Porro Domus quid sit audiamus.

Quid sit domus.

D O M u S, est firmamenti spacium quoddam, gradibus

emensum certis, per quod planetae moventur. Sic per metaphoram dicta, ut enim in domo mansio est , ita Planetae sua in coelo, scilicet firmamento, loca habent, per quaem Ventur, & in quibus resident. Ea vocant descriptionem

signorum per gradus 3 o. nam quaelibet domus yel signum triginia gradus habet.

128쪽

De numero domorum.

Nomiisa suNT aute domus duodecim, quas vulgaribus rhythmis domo- memoraverunt Astrologi hactenus. Neque nos admodum erubescimus adscribere , quod videntur memoriam juva re nonnihil. Sunt ii . Natus, vincit, fratrem, pater, filium, Infirmus, uxorem, morS, ambulat, regnat, fortuna, incarcerat. Horum interpretatio haec est.

Prima domus, est domus vitae , hebraice dicta Beth chai

Graece Tος βιου. Secunda succedens, facultatum , vel substantiae, Graece αναφκοι, ab aliis drina, ob loci importunitatem, porta inferni. Tertia cadens, mansio fratrum. Quarta profundum coeli, angulus terrae, domus parenis

Quinta succedens gaudium Veneris . Graece ἄγαῖοι, domus filiorum. Sexta cadens, adversae fortunae, servorum, infirmitatis, gaudium Martis.

Septima

129쪽

Septima respondens ex diametro primo nuptia. rum, inimicorum apertorum. Octava succedens, morti S. Nona cadens, θεω, religionis,Vel itinerum magnorum, Gaudium Solis. Decima medium coeli, regnorum sive Magisterii. Vndecima succedens, fortunae maioris, Gaudium Iovi S. Duodecima carceris, Gaudium Saturni. Graece

Sequitur de Cardinibus coeli.

Medium coeli. Ex his duo&cim quaedam Cardines coeli vocantur, Prima, Decima eptima, & Quarta. Prim HS angulus O- Dὸcὰρ rientis, ea est Domus Arietis, natalitii horoscopus. Secun- disitas dus medium coeli occupat , domus Capricorni. Tertius H s Occu-

130쪽

occubitus, vel angulus Occidentis per diametrum. Quartus, ab Firmico Imum coeli vocatur , In iis fer E totum iudicium pendet, suntque principales anguli, & Planetae majorem in iis quam in aliis efficaciam habeat.

De exordio natri ratis sumendo.

Superstitiosum existimo , de exordio nativitatis multa inutiliter cavillari, cum magis ad artificialem hoc spectat Astrologiam, videlicet de casu spermatis in matricem , de horoscopo nativitatis, &c. alterius, ut prae tactum, speculationis est. Nos quidem ad Solem , dc ad signum in quo est Sol die nativitatis, intentionem dirigimus. Nam tot insunt Soli virtutes, quot omnium stellarum. Plo. teste. Et quae iam ipsa natura & longaeva experientia comperta nΟ-

bis sunt, ea faciemus palam, ad superstitiosa quaeque conniventes. De essectabis Planetarum.

Id tractare convenit in primis, de Planetarum naturis &effectibus, quid in unaquaque domo efficiant. Quod tametsi in Octo cedronte nostro fecerimus, non pudet tam eriat secundo hic adscribere obiter. Si quis nascitur decima, vel undecima die Martii, ubi communiter Sol intrat Arietem , duratque per tres decanos vel facies in jam dicto signo. Sic usque ad decimum vel undecimum diem Aprilis, Mars repertus in die nativitatis, cum natura igneus sit, Aries similiter, augmentat calorem & iracundiam, caeterasque omnino pravas affectiones magis quam si in aquatico vel terreo signo fuerit. Saturnus ubi, & praecipue in sexta, octava, vel duO- decima , aerumnarum, miseriarum, laborum & aegritudinum autor est.

Venus temperata, amantem facit mulierum, ludorum, cantorum, conviviorum, & alia ad laetitiam pertinentia. Mercurius sapientiae & eloquentiae dator legum , rhetori eae, operum subtilium, mercantiarum, uiusmodi.

Luna amentiam gignit, instabilitatem, humiditatem, ignaviam. Iupiter

SEARCH

MENU NAVIGATION