장음표시 사용
151쪽
GEMINI natura formosi, formosum faciunt,&mia sericordem, sapientem, ingenuum, liberum, jactabundum , cursorem, peregrinum, suarum rerum parum curiosum: quo fiet, ut neque dives evadet, neque penuria premetur, Verum medio modo incedet: ejua tamen fidei, ut aerario publico praeficiatur. Animo hilaris, intelligens, astutus, ingeniosus, affabilis , natura quadam hominibus gratus : veluti ii qui Venerem habent in radice nati vita. tis. Pulchra quoque facie , pulchris & idoneis artibus tui .. butus, nempe mathematica, legibus, arithmetica. Id praecaeteris habet insigne, ni cum irascitur, celare tamen iram atque dissimulare potest. Imminebit illi periculum ubi ad annum pertigerit 3 et . aut ex morsu canis, aut ex igne, vel ferro.
152쪽
CAN CER frigidus & h umidus, carnem i iaspissat , al- Iicit ad amorem mulierum . extimulat ad coitum. Alio 'qui semper ingenium praestat, humilitatem quoque &sapientiam, implicans litibus de bellis variis , ut multum tamen victorem hostium decernens: qui multa tentabit, Praecipue maria. In multis periclitabitur , variis quatie gur incommodis, in multa paupertate & miberia, ct si etiam lucri causa sit, nihil tamen inde habitior si et: thesaurum egomet, aut reperiet minime separatuni Verum
si puella sit hujusmodi, pinguicula fiet, formosa, agilis,
iracunda, placabilis, officiosa, prudens, civilis, verecunda, sagax, fallax, astrita ingrata: aliud dicens, aliud faciens & habens in pectore, anxia, laboriosa, exposita pluribus periculis, periculis in aqua, periculis in casu, periculis in partu, in cholica passi one, primum foetum edens imbecillem, alterum validiorem. porro infamiae si nuta contraxerit , id quicquid est post annum diluetur G. trobique inimicorum victoria est, sive in foeminis , sive in maribus, atque prosperabuntur in annis sequentibus.
153쪽
NAT UR ALIS. 1ες bene comati, modesti, fideles, laboriosi , avidi cibi & po
tus, noti magnatibus, bene fortunati in agricultura.
De Sese σπIN Leone Sol facit magnanimum , audacem em, eloquentem, superbum, derisorem, immitem, immi- ericordem, durum, inexorabilem, tetricum, undequaqueingustiis & periculis maximis septum. Ε periculis rursum eximit, & officiis praestituit publicis, centurionem facit pel pentacontarchum, e tribus magnatibus beneficia expectantem. infelicem in prolibus, & pro iis sustinentem labores & afflictiones multas, ad iram pronum, periculis exponentem se plurimis. Succendit choleram, interim etiam ad dignitates provehit S honores, vocat ad pericula incenati, ferri,impetitionem bestiarum, unde in loco suecumbet non suo. E periculis tamen elabetur Dei prie sidio. Simili pacto puella si fuerit, animabitur, facietque hanc magno & amplo pectore, gracilibus cruribus, quaesuli mositatis & audaciae sunt judicia, atque item iracun-
154쪽
dire, contumeliarum, loquacitatis: sed tamen cum mode. ramine , remittit enim in omnibus iis muliebris clemen. tia nonnihil. Pericula quae illi imminent, sunt aqua fervens, vel ignis: ab iis custodire se oportebit. Ex infirmita. tibus , stomachi torsiones. Caeterum ab anno O. Vel EI. fortunam sentiet in divitiis , quas conquiret potentum Ο-pera, in usu fructu rerum alienarum, in familia, pulchri. tudine, amore: filios tamen habebit paucos. Sole in orgine.
SIC Virgo facit rebus domesticis bene praefectum, in
geniosum, veracem, magnanimum, assectantem hono
res. Auferet & uxorem illi ductam antequam cogno. scat, tollentur illius quaedam, atque diripientur, ulcisce, tur in adversarios, & adeo arcanorum male retentivus est ut ne secretissima etia sua celare possit, forte quia jactantiae deditior est, nitida facie, comptis moribus, faeit etiam amatorem mulierum, in aulam se recipiente Regum &Princi,
155쪽
um. Praeterea etiam justum, sapientem, bonum, honorabilem, consultorem , patronum amicorum , pium, miseri- ordem, venustum, candido ct mundo corpote , stipat unximicorum ma X ima cohorte. Puella ejus nativitatis eritngeniosa, verecunda, pudica, benevola, ossiciosa, provi-ia , iracunda , viro nubet circa annum Io . primogenitum arturi et eleganti forma , periculis implicabuntur plurimis, sive viri, sive mulieres fuerint.
SOL in Libra natum facit libidinosum , negotiosumae ne fortunatum , praecipue in aquis, aut in iis quae ex aquis sunt, praeterea quae ex aromatibus sunt, preciosis apidibus vel hujusmodi, in obeundis itineribus prolixis It remotis. Corpore vero facit pulchro , agili, sermone Pomptum , optimae famae, rimantem arcana multa, sia promissis rarissime stabilem, tametsi aliud prae se feravterbis ipsis. Exponet se insidiis & machinamentis plurinis malitiosis. Vxore prima non diu fungetur. Accedet Miat reditas illi ex rebus mortuorum , & partim ex ingeni.
156쪽
& proprio sudore: alioqui tamen non facile credit. In quadrupedibus animantibus non omnino erit diffortunatus. Propter mulieres vero plura & ingentia sustinebit, impinget in turpitudine coitus illiciti, & somniorum interpres futurus est tange optimus , sive diurna fuerit generatio, sive nocturna. Puellam facit amicabilem, hilarem, jucundam , quae Varia oblectamenta ex pratis & herbulis capiet, quibus potissimum gaudet. Ad loca propellit ignota, viro nubet circa annum vigesimum tertium, cujus & matrimonium secundabitur. Efferet hanc forma corporis egregia, eloquium dulce , gestus urbani. Neque omnino etiam inhabiles sunt quicunque sub Libra sunt, ad literarum studia & artes meliores. Cavebunt autem sibi aut ab incendio, aut a ova ferventi: ex iis laedentur , nisi
De Sole in Scorpione. IN Scorpione sol augmentat haereditatem nato, a 4-dit audaciam de frontem , & blandiloquentiam , qua ire.
157쪽
SAGITTAR Ius non omnino malum signum est, manente in eo Sole, fortunam largitur, subministratque K 3 ani-
tus pluribus imponet, una manu panem ostentans s quod a junti altera lapidem celans, semper melle permiscens venenum, fere nihil eorum faciens, quae dicit: alias tamen facetosus, joculator, credulus, triumphator de inimicis. Sic si puella fuerit, facit amicabilem , solertem, fallacem, quae primo suo sponso fraudabitur, altero fruetur hilariter, quae Vincet adversarios suos. Laborabit ex dolore splenis, atque cauterium accipiet in capite. aut scapulis vel lacertis. Alioqui utriusque sexus audaces facit &temera rios, ad praedandum,ad pervestiganda quae prohibita sunt, ad ineundum pacta, ad contrahenda mercimonia, praeterea etiam petulantes, fornicatores , instabiles male cogitabundos, loquaces, iracundos, interdum juxta ac vehementer moestos atque amictos. Caeterlim non deerunt
qui hos magnifaciant, Pii hos ad se vocant principes homines , ex plebeis etiam qui in illis assentientur : qui fiet ut multo fiant spectatissimi.
158쪽
animum ad quidvis tentandum : quod institueris anima hit, in primis ad permeandas alienas terras, ad trananda aequora, inde non sine quaestu revertetur qui hujusmodi fue-xit. Conciliabit quoque amicos sibi , ut ad principum adsciscatur domicilia & aulas , non quadras quidem colligens , S lingens paropsides, ut viles illi solent auli ei, sed Iubrogatus ad majora ossicia, alienam pecuniam dispensabit. Ad quod magnopere hunc promovebit, atque potissimum conservabit in aula , quod natura agilis isc fortis est. Insuper equitatui, aucupiis , venationibus, saltationibus, pugnis , jocis, lusibus, conflictibus plane dediti 1simus est. Quamobrem etiam adversarios habebit, qui haec atque a- ia invideant, atque acerrime hunc impugnabunt, sed quos
collidet tamen, atque pervincet. Et paternam haereditatem adsequetur, quod non cuivis contingit. Frequenter etiam 3 ustos facit, sciolos, tacitos, cordatos, ingeniosos, fidos, mites, stabiles, firmos, laboriosos, jactabundos. Quod si puel
la fuerit,non multum etiam differet, facit eam anxiam,lais Boriosam, misericordem, obnoxiam multis aemulationibus & insidiis a malis hominibus , sed victricem, foecundam quae viro nubet circa annum vel si non laccesserit, circa an- mim28
159쪽
r e Sotiis Capricornm CAPRICORNus facit iracundum, levem, atque vilibus sese asIociantem personis, suspiciosum, laboriosum, distractum variis ligitiis, quae illi aliunde provenient, sed audacter sustinentem adversaria, eritque cordatus. De-Peri et puellas, Oeas pauperculas & simplices, quae tandem deducent hunc in aegritudinem. Facit etiam mediocriter divitem, benevolum, alacrem, facetum : verumtamen instabilem, si nocturna fuerit nativitas. Idque fere in omni bus rebus. In senecta ubi viderit accedi sibi divitias, incipiet amare pecunias, declinabitque a prima largitate in avaritiam Nam in juventa tractari quidem utcunque poterit. Prosperabitur in navigationibus , maxime si ad Cyri entem fuerit. Ab Oriente etiam fortuna illi imminebit a magnis viris. Physiognomia sic natorum talis est. Caput
communiter habent parvum, compretas oculos, moderatam loquelam. Proderunt illis balnea ubi aegrotaverint. Porro puellae timorosae erunt, citoque ei ubesceRt. DomInabuntur inimicis suis, ct ad aliena loca peregre profici-scentur. R m
160쪽
. A QUI ARIuS natum tacit amicabilem, cupidum, pro
ςlive in ad febres diuturnas, dissortunatum etiam circa aqquas, quas & natura abhorrebit. Crescet autem illi fortuna circa annum 3 s. & 36. ex quo tempore incipiet peregrinari, pervagarique loca varia, & paulatim etiam ditari. Sed quae divitiae nunquam ad extremum pervenient, neq; cumulabuntur in immensum, sed partitae rursum dispergentur : nisi ubi anni advenerint postremi, ii resarcient quicquid largius expensum est in primis. Neque profe-3ctiones illae ad longinquas regiones magnopere illi adcumulandas opes cedent. Aliunde ab alienis ferme majo-Ta sperabit, atque consequetur. Interim variis incommodis, j acturis, periculis distringetur, atque omnium maxime cum uxore & mulieribus Ducta illi uxor in paratisim solvetur, sed neq, cum aliis etiam prosperabitur mulieribus. Vxore prima non diu fungetur: vertim hac resoluta in tabem mox felicius succedent omni . Puella etiam sic in Aquario nata, similiter deliciosa erit, verax, constans, iis tribus masculum fere excedens. Subinde ditabi