Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

260쪽

I, 6 DE MEMORIA

Plurima vini praesertim potentis potio pessima est: v.

hementer enim humectat caput, ac fere nihil aeque oblvionem inducit, quam superflua humiditas. Exterior excedens frigiditas laedit memoriam , praecpue nocturna propter malam capitis cooperturam. Caliditas intenta valde quandoque perturbat' rationei ct memoriam laedit. Ciborum fumosorum comestio & potus, ut altiorun porrorum, ceparum, item casei & leguminum vitetur. Potus post comestionem dum cibi sit concoctio eam irterrumpens praesertim a coena, memoriae cerebroque vade nocet.

Quies superflua calorem debilitati superfluitates retine de aggravat, ideoque laedit memoriam. Somnus cibo propinquo , antequam scilicet descenderit cibus ad ventriculi fundum, infestissimus. Dormire calciatis pedibus, praecipue cum sotularibus

memoriam impedit, ob vaporum reflexum. Crudae herbae comestae, multum nocent memoriae: ut plurimum , videre vel audire non placentia animo: ct huiuscemodi animi symptomata. Metus perimit memoriam, vel tristitia perseverans. Somnus immoderatus, ct vomitus laboriosus, & fre quens coitus. Acetum & acetosa omnia. Sunt qui dicant gallorum ossa exucta, veternum adducere.

Caput quartum, iuvantia particularia pracipua

enumerat. F Rumium stipticorum ex natura vel arte post comestionem moderata sumptio, prohibendo fumos elevari, memoriam juvat valde. Temperatorum ciborum ' potus, sicut gallinarum &Perdicum praecipue cerebellorum eorum temperata refectios

SEARCH

MENU NAVIGATION