Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

281쪽

autem sunt signorum genera: aliqua quae a qualitate Me mentari sumpta animi affectiones significant, ut thoracis pilositas, quae iracundiae est indicium, excorde calido. quaedam a proprietate, ut capitis in dextrum declinatio, quae sgnum est cynaedi, nec ex causa calida aut frigida, sed proprietate colligitur. Peripatetici vero ut Aristoteles secundo priorum supponunt, nulli homini ineste aliquam affectionem, aut aliquem morem a natura, quaa illum in corpore comitetur signum, per quod illa passio aut mos possit significari. Ac licet anima quo ad intellectum sita corpore elevata, quo ad alias tamen partes & potentias esta corpore comprehensa. Quamvis quoque hominum aspectus non differant specie essentiali, differunt tamen specie accidentali. Sussicit autem pro differentia morum, accidentalis aspςetuum differentia. Si quis autem illud

Ioannis septimo objiciat, Nolite judicare super faciems seu aspectum ) sed rectum judicium judicate. Respondeo dictum illud a Domino esse in illos qui ex pravis affectibus arrepti, non ex re & causa judicium faciunt, sed ex personarum acceptione, hominumve odio vel contemptui alienantur a rei veritate: nuod fugiendum est tum alias tum maxime ubi de coelesti doctrina agitur. Hoc etiam

est super faciem ut supra dictum) judicare ac falli, si quis

vultis p ex aliquem eX natura hilarem, quem aliquando contingat casu aliquo vitam tristem ducere . si cum natura tristem censeat, qui tamen natura hilaris est, vel e converso. Sciendum etiam duplices fore passiones, videlicet naturales & accidentales : accidentales sunt quae animae insunt, & ex eo quod animae insunt, nulla sit in corpore mutatio, ut artis & scientiae, &hae per signa in corpore non indicantur. Naturales vero quae cum in nobis insunt, aliqua mutatio apparet in corpore, ut ira, metus, &c. de

quibus tractatur. Est enim physiognomia cognitio affectuum & morum animae : mores autem & affectus sunt in parte sensitiva, quae dia noea appellata est, animalibusque & hominibus communis.

282쪽

De capitis judicio, sup er magnitudinem, figuram ct dispositionem. CΑΡ. II.

CVM caput inter reliquas humani corporis partes

omnium maxime conspicuu sit tinuentibus , haud ab re etiam Hippocrates ex ejus potissmum figura de totius corporis constitutione judicare docet in sexto Epidem ion: quod enim justo plus magnum aut parvum fuerit, id vitiosum existit: & qui eo praediti sunt, iis

quae ad intellecta attinent, evidenter laesa ac impedita esse apparent. Vt autem caput parvum perpetuo vitiosum. Ita magnu interdum bonum, interdum etiam malignu existit. Optimum vero caput id est, quod exacte rotundum , & utrinque paulatim depressum existit. Veluti si sphaeram exacte rotunda ex cera constroestam, paulatim utrinq; depres fana excogitares: nam rotundum, ut geometrae asserunt, est ea pacissimum. Caput ergo melius in magnitudine moderatum existit, & habet decentem rotunditatem quae ante ct retro eminet, parva compressione temperatum . Causa parvitatis capitis est paucitas materiae: causa magnitudinis capitis est materiae, scilicet spermaticae, multitudo. Cerebrum sequitur formam cranei: parvum namque si fuerit craneum , parvum erit cerebrum,& econtra. Cranei figura si corrue pitur, corrumpitur dc cerebri forma. Caput hominis inter caetera animalia proportionaliter plurimucerebri habet. Mares plus cerebri habent quam foeminae: licet essectus aliquando contrarium indicet: sed de his quae raro fiunt, vel per accidens, non est ars vel scientia. Caput hominis juncturas plures habet quam caeterorum animantium, & maris plures quam foeminae. Caput debitae formae habet formam mallei, in qua pars anterior & posterior eminent. Forma medii ventriculi debet esse leviter compressa; de ita nobilior est cogitativa. Forma anterior si depressa est, judicium abest.Si posterior depressa est, abest memoria, S inest imbecillitas motus nervoru,& per consequens totius corporis : nam ex cerebri fortitudine

ostenditur fortitudo colli ae nervorum: similiter spvula-

283쪽

rum amplitudo, pectoris , hippocondriorum & ossum.

Caput non ultra condignam formam ct rationem , ad auget sensum virtute inque, & denotat in homine magnificentiam Caput parvum & indebitum, oppositum arguit. Cum enim caput fuerit magnum, cerebrum erit magnum:& cum cerebrum sit omnium sensuum principium , caput si magnum sit, erit multi sensus, & econtra. Maximum ergo habenti caput non ultra formam , formositas, ct conditio bona denotatur. Caput magnum cum figura diversa. & subtilitate nervor uiri, ac vivido collo,& subiit i. ossibusque subtilibus, signum est maliciae formae cerebri.

Caput habentes magnum p r e ter formae debitum , fatuisiuit& stolidi, & indociles.

Caput magnum & collum parvum, malum est : deficit enim virtus formativa,& materia cst inobediens: inde stoliditas & fatuitas. Caput magnum corpori proportionatu, praesertim collo, ita quod collum sit forte & mediocriter grossum cum fortibus nervis S grossis, non extra laudem bonum est. Caput pi ne arum in formam piramidis, ita quod pars te-ferior sit grossa & rotunda , pars vero superior acuta de pineata, inverecundiam arguit, rapacitatem, & audaciam temeraria IV. hoc ex caliditate & siccitate cerebri est lanuenses ut plurimum talis sunt figurae & naturae, & plurimi cucullati quos religiosos vocant, praesertim Bigotii ct hypocritae : Phoxi ctiam dicuntur a Graecis, acuminata capita habentes, ut Thersites Iliados B. Quo non deterior altervenerat ad Troiam. Caput magnum, caeteris signis ingenium denotantibus, est bonarum artium receptaculum : secus est cum caput magnum est, non respondentibus caeteris membris. Caput forma decens est cum ventriculo anteriori bo-

nae formae & satis humido, quia apprehensio specierum fit ab humido: retentio fit a sicco, in posti ema parte. Caput cum ventriculo medio aliqualiter compresso circa latera, denotat virtutem cogitativam in componendo esse

284쪽

do esse promptam,& in dividendo quod apprehensum est,

Propter unitatem spirituum in loco. Caput sphaericum, mobilitatem, instabilitatem, oblivionem , exiguamque discretionem , parvamque denotat sapientiam: motus enim spirituum nunquam pausata. quod in plurimis annotatum est Gallis, Vasconibus , ct aliquibus Teutonicis. Si enim forma capitis ijs ca est, ventriculus medius amplius est, & spiritus eo tendentes dum amplum locum inveniunt, non bene uniuntur : &sic extiis maliva debilitatur , quia in girum spiritus obvolvuntur. Talis capitis homines multa pollicentur & attendunt parum: sunt importuni, avari, invidi, de praesenti tantum cogitantes. Nihil confidas his hominibus, praesertim si corpus est choleri cum aut melancholicum. Hi si dominium habent, crudeles sunt & tyranni, depraedatores, & homicidae, nisi pia sint ac Deum timentes.

Caput parvum de necessitate malum: ideo & faciliter

aegrotat, & intus est parvum cerebrum. & angustia ventriculorum : in quibus spiritus angustiantes non operantur debitum: conculcantur enim , inflammantur , & suffocantur: ideo non imaginantur bene, non disponunt, non memorantur , Tales sunt irascibiles, timidi, & iram retinentes propter cerebri siccitatem & calidam temperiem. Sunt quoque exigui judicii & intellectus, nec possunt recte discernere: tractant falsa , maledicunt, &sunt bilingues, a quibus fugiendum est, tanquam ab hoste : ab omnibus excipe sancto S.Caput inepte prolixum, obliquum in organis, impudicitiam refert, & impudentiam.

Caput humile & planum, insolentiae & dissolutionis vitium signat. Caput in priori parte eminens, insolentiam testatur. Caput in anteriori parte vallatum, depressum & concavum, iracundum ac dolosum significat . at qui occipitis cava demissa habuerint, pavidorum nota erit. Caput magnum cum frontis latitudine & vultu quasi gigantis, tardum, mansuetum, fortem & indocilem denotat : refer ad boves. Caput

285쪽

Caput longum aliqualiter protensum ad mallet for mam, providum & circumspectum arguit, quales ut plurimum sunt Thusci. Caput rectum, in medio lene & fere planum, medioque magnitudine, sensibus ingentem dc magnanimum facit. Caput ad omnia mensuratum, ingento e X cellentem notat, de perspicacem liberalemque. Caput esse parvum vel magnum, intelligitur juxta corporis dimensionem. Caput breve. sine sensu, sitne sapientia est. Caput ex posteriore parte concavum, dolosum & iracundum indicat.

In quibus tempora cava utrinque inspicies, dolosos trucesque judicabis.

Ex colore corporis judicium. CAp. III.

N IG REDo in homine ut cornu lucens , adustionis signum est : tam in membris quam etiam In capillis.

Color niger, imbellem, timidum, versutum indicat, refertur ad eos qui in meridiana plaga inhabitant: &etiam qui tales, sunt melancholici, quorum proprietas est timiditas. AEgyptii velo AEt lxiopes ex innato calore debili & ab extraneo resoluto, debiles sunt. Flavus de albicans furoris de iracundiae s gnum est. Color medius inter album de nigrum fortitudinis est. quae virtus media est audaciae de timoris Color viridis obscurus aut niger , pronos ad iram inis dicata Ruffus corporis color, perniciosi hominis ac variis moribus praediti, argumentum est. Rubel valde, homines astuti sunt: refer ad vulpes. Raro vidi breves, humiles, rubeosque fideles. led pios excipio. Homines super tabescentes facie, ita tamen ut rubedo

major in fronte,& oculi demissi sint, verecundi omnino dicuntur. reser ad passionem. Color

286쪽

Color albus subrubeus, fortes & animosos indicat: rea

fertur ad septentrionale S.Color vehementer albus, Virtuti est contrarius, ignavique indicium: nam phlegmatici ac frigidi sunt, & ideo etiam timidi Color qui pallore deformatur, imbellem, timidum, eundemq; tergiversatorem signi fuat. sit non aegritudo siit studiumve causa palloris. Cum fuscior color pallori permixtus est, voracem, loquacem, intemperatae irae atq; linguae de nunciat. Color igitur ad insaniam vergit. Aristoteles ad Alexandrum inquit, Albedo livida vel flava, horninis decepti vi magnum signum est : quod si cum hoc aeci

dat monstruositas, erit & natura & anima diminutus : fuge ergo, inquit eodem loco. Cave, inquit, ab homine omni qui aliquo membro diminutus ac mancus est, veluti ab inimico : quoniam turpes ac manci temerarii sunt, loquaces. & sine iudicio omnia proferentes. Homines rubore simplici cum labiorum titillatione &narium ampliatione, signantur animosi & iracundi : referuntur ad passiones. Color tranquille & moderate rubeus, docile ingenium, veloxque declarat. Homo cui ea quae sunt circa pestiis 3e faciem rubore flammeo ardent, inflammatur Ha, mani acus facile fit ac rabiosus. Ηρbentes colorem flammeum vel circa, diu iram tenent, implacabiles sunt, delatores,& dissiciles ad regendum sunt traii. Refer ad morem in iratis apparentem. Dixit Loxus experientia se observasse hominem cujus nasus & maxillae natura hepatico colore rubent, esse omni vitio horrendo affectum , ut libidine, vinolentia , crudelitate, ili caeteris talibus.

Cum venae cervicis & temporum extant,& sanguinei sunt oculi, iracundum animum & vehementem ostendunt, nonnunquam & insanum. Cum Vultus rubet, aut verecundum, aut vinolentum

declarat. Discernes igitur hunc ruborem oculorum indiciis, ct ejus consuetudine. Capic

287쪽

Capillorum judicium ex sub antia. CAP. IV.

Apilli plani, suaves, mansuetudinem & frigiditatem notant di humiditatem. Calor hominis superiora petens, & passim penetrans,

capitis cutem perforat, & humorem per foramina educit, ac subtilior pars humoris evanescit, crassior vero residet& cogitur in capillum cute duriorem extraneo frigore, &capillus fit tam latus quam foramen, tam longus quam impetus exeundi. Qui tarde nascuntur, humidam indicant complexio

nem nec sanguineam.

Si festinant capilli, corpus ad siccitatem declinabit potius quam ad humidum : & cum caliditas & siccitas conjunguntur, capilli citius nascuntur, & grossiores. Multitudo caliditatem arguit, & grossities multa fumositatem: ideo amplius in juvene quam in puero: in puero enim materiae vaporosae sunt potius quam humorosae: in juvene vero secus: ideo contraria sequuntur ipsorum

contraria.

In puero multi pili, docent crescentem complexionem ejus ad melancholiam tendere. Crispitudo in extremitate, caliditatem & siccitatem no tat, ut in leone. Grossities, ex vapore grosso & abundanti. Grossi & nigri capilli Saturno referuntur. Capillatura compta nimis & ornata seu prolixa tam ab arte quam a natura, arguit homines venere os & solares Qui ferunt capillos positicios gratia ornatus, omnino sunt venerei. Nam sicut mulier sua natura induens ornamenta virilia, thoraces, trilices, & alia id genus armorum , est de natura viri, id est, masculina : modo simili viros muliebri ornamento gaudentes, effoeminatos appellamus, id est, libidinosos & pusillanimes. Capilli in capite erecti,&pilissimiliter in reliquo corpore, timidos arguunt.

Di recti ferum vel spissi capilli, rari, insidiosum , mollem, eu minatum. Capit.

288쪽

Capillorum crispitudo sursum elevata, calidae comple

xionis.

Polemon Graecus autor inquit capillos crispos id egὀde omnino crispis intelligo, ut in Aethiopibus) hominem admodum pavidum abominabilemque denotare: rectos hoc alias haud est) inutilem & stolidum, mediam autem inter haec qualitatem, optimam hominis naturam testari. Capilli compressi, fronti eminentes. animum fortem&brutalem ostendunt. refer ad ursos & feras. Capillorum asperitas, asperos vel ferinos mores deis

notat.

Capilli compressi, supra mediam frontem resupinati

reflectentes in cerebrum, calidum, minus sapientem in bonis virum notant. refer ad barbaros. Capillus ex utraque parte depressus in frontem descendens, naturae signum est equinae. Capilli juxta tempora tenues & rari, frigidum & sine viribus hominem annunciant : ratio, quia ibi arteriae ma gnae : & ille locus deberet naturaliter esse calidus, ergo &Pilorum generatio, quia fit a calido: ergo quando tibi sunt rari & tenues, deest caliditas: refer ad mulieres ibi pena xiarn pilorum habentes. Capilli juxta tempora rari sed rigidi, timidum frigidumque profitentur. Capilli densi circa tempora & aures, calidum hominem& libidinosum notant. Capilli ibidem si fuerint stabiles, nigri lutei, vinolentum indicant animum. refer ad apros. Capilli ibidem si fuerint grossi & albiores, arguunt mores indociles & indomitos. refer ad Frisones. Capilli molles & rari utraque mensura tenues, foemininum animum & sanguine depauperatum arguunt: similiter hebetem & pigrum. Et quando fuerint rariores magis, subdolum & asperum ' lucri cupidum annuunt. refertimiditati barbarorum, & Assyriorum avaritiae. Assyrii enim elitra mensuram avaIi.

Capilli

289쪽

G N O M I A. 22 Capilli multi grossi atque depressi cum pilositate reliqui corporis, in puero testantur melancholiam futuram, id est, maniam incursurum. Quando augentur in aetate capilli, repraesentant multam adustionem per naturam, quae caulat aegritudinem fatuitati S.

Linea ultima capillorum si a fronte recedat, callidum& parvi intellectus arguit. Linea ultima capillorum si fronti imminet, animosum notat ac semiferum hominem. Linea ultima si post sinciput, ad quod terminantur origines capillorum, descendit versus cervicem, in nequitiis callidum, in bonis vero insipidum ac luxuriosum arguit. Linea talis ex priori parte cum longe superior a cervice est, tardum, timidum, foemineumque animum profitetur, & iracundum. Mulieres non calvent, quoniam earum natura similis est naturae puerorum. Spadones non cal vescunt, quoniam in foemineam mu

tantur naturam.

Capilli in tactu crispi corrugationi piperis similes, debilitatem notant digestivae, de citam senectam.

Coloris capillorum judicium , ct pilorum ubicunD C A P. V.

C Ignificatio coloris pilorum non veri scatur pro maiori parte, nisi in temperatis climatibus. Aliquid tamen potest comprehendi in quolibet climate comparando ipsis homines illius climatis : ut puta in Teutonicis & AEthio. pibus. AEthiopes enim nigri sunt, & eorum capilli crispi

ultima tortuositate : non propter hoc eorum complexio erit calida, sed hic calor & haec crispitudo extrinseco camlore nascitur. nam potius frigidi sunt vaporante calore.

Teutonici vero & Sclavi, id est, Illyrii, frigidas regiones incolentes albi sunt, de eorum capilli flavi & plani: nec propter hoc generatim dicendum est quod sint frigidi, imo potius eorum complexio est calida valde, quia calor: clauditur intrinsecus, ut accidit in hyeme, Sc.

290쪽

Albedo significat aut frigiditatem vehementem, sicucanici es : aut fortem siccitatem, sicut accidit vegetabilibus cum siccant ut, quae ex sua nigredine aut viriditat transeunt in albedinem. Et hoc quidem non accidit hominibus nisi in fine aegritudinum exsiccantium. Albus capillus est complexionis frigidae. Colores capillorum praecipui sunt quatuor, sciscet: nigredo, rubori glauce do, & canicies. Regiones & aer operationem ha bent in capillis. Canicies capillorum Oritur defectu caloris naturalis, vel ex putrido phlegmate et di aliquando venereos mores indicant. Niger capillus est ex cholera incensa superabundante, vel ex combusto sanguine. Capilli subnigri si sint moderate tenues, bonos mores indicant,&bonam complexionem hominis prae se ferunt. Capilli valde nigri non plani sed asperi calorem arguunt. Capillus rubeus a nati vitate, caloris non adusti signum: sunt enim diminuti caliditatis capilli rubet,& complexio talium hominum minoris est caliditatis quam nigrorum capillorum, cum rubedo sit proxima & affinis nigredini. Capilli rubet cum intensione rubedinis, insidiatorem,iamentem, Uaolericum, iracundum, furiosumque absque ratione ostendunt: rubet subalbidi, avaros mores. Capilli colore castaneo, rectum, justum , dilectum ar guunt. Aureus flavus est diminutae frigiditatis. Aureus ex flavo & rubeo mixtus, signum est temperatae complexionis. lCapilli subflavi moderate tenues, Solis & Mercurii na

turam notant.

Flavitas & albedo capillorum arguit frigiditatem: sed diminutam in flavo Capilli flavi longi solares sunt, id est, animo regali existentium.

Capilli blondi aut flavi , dominio frigiditatis subsunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION