Caroli Alexii Pisani ... Dissertatio De fideicommissis

발행: 1759년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

11쪽

fide, ad quam servandam maximὸ impellimur, non suadente ratione tantum, sed praecipiente, ne quod iniquum , ac turpe est , fidei depositum fraudemus. ci Hinc Seneca Religiosum vocat, Sanctumque Virum, qui diligenter , ae circumspecte tueri solet Fideicommisse . Homerus Q quoque, cujus testimonio praecipuὸ in iis, quae ad adstruendum jus gentium pertinent, persaepὸ utuntur Juris Auctores, inducit Andromacham super exanime corpus Hectoris dulantem , ac de eo sollicitam , dolentemque , quod moriens non porrexerit ei manum, quam fidei symbolum esse constat, nec illi exciderit ullum verbum, cujus gestura desuncto morem , re cordaretur , quem locum scite Platarchus csa ad extrema Μandata, Fideique commissa refert. Eoque magis, quod pudore dicantur ea contineri r Sic apud Comicum Pamphilus, at rem suae commissam fidei peragat , se ,

commoneri, & commoveri in pudore, ait et Pudor a tem, ac verecundia, ut excitantur ab honestate , ita a

jure naturae sunt. Accedit, in Libris Juris Fideicommissa ad pietatem passim referri , quod vero pietatis os ficio impenditur, id certe impendi natura constat. Sa Non omittam, quamdiu etiam solemnes Formulae obtinuere , quibuscumque concepta verbis ea constitisse 9 , quod manifestum indicium est, Consultis quoque Romani Juris suisse compertum, & exploratum , recensenda esse Fideicommissa inter ea, quae pertinent ad Jus

12쪽

gentium, nec ideo oportere, ut ad instar earum rerum, quae aut erant prorsas Juris Civilis , aut condictam. st tamque formam ab eo receperant, latine conciperentur, ut Civilia pleraque concipiebantur. Diserto Cato, Te-Hamenta, Commendationesque obeuntium, ex naturali a sectione animorum manasse , aite Commendationum

vero nomine Fideicommissa intelligi , per se patet, toste etiam Τertulliano , qui suprema decedentium m nita Fideicommissa disertὰ vocat. Sed nec alia desunt argumenta, ex quibus vel imuiti sateri cogimur ea esse a natura prolecta . Quum enim nondum Civilis duris firmitatem haberent, licet ad agendum non prodessent, proderant tamen ad excipiendum, ita nimirum , ut si quando ex fide restituerentur , quacumque Indebiti Condictione cessante , nulla repeti actione possent, cederentque pleno, ac persecto jure, cui solvebantur , quod ut est evidens argumentum naturalis obligationis Educiarii personae haerentis , ita evia demissimum quoque est , Fideicommissorum primordia a Jure Gentium esse arcessenda . Τraditio enim , cui causa deest, jura dominii transferre nequit; causa vero, seu duris vinculum , tunc Civile certe non aderat, naturale ergo adfuisse oportuit, quippὸ hoc insuper deficiente, actus, qui geritur, nullus est, ex eoque competit ei, qui dedit, repetitio rerum indebitarum, nec traditione propterea in alterum, deficiente titulo, trans

euntium css -

Nec movet, quod si naturae obligatio aderat, ea profuisset etiam ad agendum, quum is vere tantum

13쪽

debeat , a quo exigere invito licet Q , non licuit autem tunc ab invito , ergo non extitit verὰ debitor , ac proinde repeti ab eo potuit , quod per errorem solutum

fuerat.

Nam Jure tantum Civili inspecto , stricta debitor intelligitur, qui compelli ad solvendum possit. Consulunt enim Civiles leges praesidio actionum Civili dum

taxat obligationi, seu mixtae; naturali saepὸ non consulunt, nisi sola exceptionis ope , qua se Creditor tuetur, quaeque aequitate incolumi tolli nequit . Ex quo satis, 1 uperque liquet, ubi exceptio de jure adest, ibi debitum quoque adesse cS , ac vel tum novisse Iuris Consultos, ex Fidei commissis oriri palam , ut verὰ oritur, obligationem planδ similem obligationi initae ex nudo pacto , a pupillo , qui doli est capax , atque adversas Macedonianum, & Vellejanum , quas a natura peraeque omnes

prodire constat, sed nullo niti praesidio Juris , adedque prodesse unicὰ ad excipiendum, non ad agendum. Ad haec: per Fideicommissa illudere olim impune ILcuit cuicumque legi prohibenti capere ex Testam ento, ne dempta quidem Voconia ipsa, qua foemina institui

ex asse haeres prohibebatur ; Τanta erat religio, ac pudor servandae fidei, ex injecta animis certitudine, ad Fideicommissa restituenda impelli natura eum, qui honestus est. s Interea , ne , adjecta Fideicommissis Civili etiam obligatione , qua dudum penitus caruere, subverterem

14쪽

tur temere, & inconsulto recepta jura Τestamentorum , quae ut obnoxia solemni formae, & complexa hactenus Successionem plane universam, aut statim exolevissent, aut descivissent prorsus a semetipsiis , ea inita ratio est,

qua providὰ constituto discrimine inter directa, & obli qua verba Q, seu, quod idem perindὸ est, inter Civilia,

ac precaria tantum , non obducta quidem figmento Juris , sed petita ex intrinseca rei vi, & altera propria Τestamentorum , Fideicommissis altera consona , maneret utriusque integrum cum natura pristina statum robur: In quo sanὰ mirari subit junctam doctrinae, ac prudentiae parem Iuris Consultorum illius aevi dexteritatem , &perspicaciam. Ex eo processit, Fideicommissa non praecipiendi modo , id quod nec verbo , nec rei convenit, neque ad instar dicendae Legis , quod jure XII. Tabularum Testamento dumtaxat solemne fuit, sed concipienda precatio esse, ac mandari posse tum Testamento, tum

seorsim etiam ab eo institui, ita tamen , eaque norma, ac censura duris, qua ne in Leges committeretur , neve Τestamenti causa, ex universa, ut antea erat, par

tiaria fieret, nec deinceps testati simul, & intestati, quod pro monstro suit , hodieque est . impune decedere homines possent, ad Τestamentum confluerent omnia, ex eoque heres dominium rerum universarum nanciscer

tur utique, sed ea lege , ut vel invitus , & aegreserens quicquid commissum suae fidei suerat, restituere alteri teneretur, adeoque dominium ministerio juris ad se delatum , traditione transferret in accipientem, quem Tinstator noluisset heredem , aut Legatarium, sed advoca sit extrinsecus in consortium rerum suarum .

cia Ulpios. Ia Fragm. de Fideis. ἐκ linquitur, sed ex voluntate datur relin princi : Fideicommissu in est, quod non quentis . Vid. Coi Instit. Lib. 2. tit. 7. Civilibus verbis , sed preeative relin- GaI. Rece . Sent. Γ, ε. tis. r. ititur, nec ex rigore Iuris Civilis re-

Diuiti sed by Corale

15쪽

Ita res ergo transacta est , ut legi simul , ac vo

luntati consuleretur, quaeque prius collidebantur ad imuicem, convenirent, & altera alteri ferret opem. Atque ut voluntati , quae in humanis actibus dominatur , sua ratio esset, & quidem potior, qua tamen incolumi Lege licuit, consulto etiam receptum est , nedum Testamento, sed extra quoque, rogari scriptum heredem posse, ac posse insuper ab intestato legitimum , cui aeque ac scripto , seu nuncupato , incumberet onus restituendi , quod fidei eorum committeretur , in isto quoque servata regata prisci juris , ne Successio scinderetur in

partes, sed tam testata , quam intestata . tum universὰ procederet, totamque Familiam complecteretur , tumiper se tantam constare possed, nec altera alteri uo concursum pati.

Nec diu post, nisi etiam sub ipsa cunabula rei ob

tinuit , ut voluntati Lex indil mitior, & indulgentior, aliquanto latius obsequeretur, ac Fideicommissi favor ita perrexerit propagari, ut spretis apicibus, ac rigore, quo rei discrimen in verbis. aderat, haec inflecti subindὸ eoei. perint, ac relicta extra Testamentum per modum quoque dicendae Legis, directo quidem, intercedente ratione juris, non deberentar, sed ea etiam deberi coeperint jure obliquo , & ab herede, perinde ae si Fideicommisso oneratus esset expressis verbis 3 ex bono, & aequo re stitui, undJ videntur mihi in errore versari , qui id imvectum non antea putant, quam Legata, ac Fideicommissa tandem aequaverit Jultinianus , eodemque Jure censeri jusserit. PCeterquam quod enim palam liquet, id longa amtiquius obtinuisse, nulla tum causa, tum ratio suppetit,

16쪽

cur Fideieommissis in necessitatem legis vix ire jussis, ea

non accesserit, quoque vis, qua non adjecta, satis adhue infirma, ac fluxa, ex juris apicibus, verborumque cortice ea mansissent; ac saepe voluntas, cui erat in animo plene consali, cessisset in irritum oscitantius, quam ulla adigente necessitate tuendi juris Τestamentorum ,

quod quantumvis inflecterentur directo quoque prolata verba, nihilosecius omnino integrum perstitisset. Accedit vis quoque indita Codicillis, quorum orbgo , vix, ac ne vix quidem sejungi potest a Fideicommissorum origine, & incrementis, quibus utraque dis ponendi ratio coaluit, & ad juris necessitatem producta est, Τriboniani Q, ac Τheophili id verba adstruunt, eoque magis res ipsa evincit, nec potuisse aliam iniri viam, nec fuisse initam, nisi hanc unam , qua sospite jure Testamentorum, voluntas quoque seorsim pandita sospes esset. Neminem Iatet, ab ipso exordio Codicillorum , , quos quum jampridem Romae condidisset Τestamentum in Africa scripserat Lucius Lentulus, quique primi impulere Augustum , tum ad gerendum Lentulo morem, tum ad impertiendum his quoque robur obligationis, repetenda etiam primordia esse adjectarum virium Fidelis commissis , ab Augusto praestitis bona fide, ejusque jussit auctoritate Conlulum accedente, mox abeuntibus in vim Legis, quousque haud ita multo post in assiduam jurisdietionem, sed extra ordinem concessere, ita scilicet, ut cognitio de Fideicommissis, quae in singulis negotiis, aut quotannis mandari hactenus instituerat, perpetua esset; & Consules quidem de universis vi Magistratus

Q sim ι A A HGe. bered. i. o missa coeperunt Codicillos introduxit. de Codictu. in . Sed primus L. Lenti I Did. lus , ex cujus persona etiam Fideicom.

17쪽

jusdicerent, sed non usitato Judiciorum ordine , nulla nimirum actionis sermula, nullo Judice ex iis dato, verum extraordinaria persecutione, ut Testis in primis Ulpianus uo est, peterentur. Ac licet conlii tuerit subinde Claudius, seu Praditores in Urbe duos, ῖ qui de Fideicommissis cognoscerent, seu creaverit unum tantum, ut vero propiuS

videri poteth ; in Provinciis autem juri dicundo praeesse

jusserit Potestates adeoque Praesides, .s ac Proconsules; ubique tamen extraordinaria cognitio mansit . ac jurisdictione Praetoria invecta, ea Gmsalaris proinde evanuit, 1 d ita utraque in mores abiit , atque explicita plerumque est, ut de minori summa Praetores, de majori Consules Jas dicerent, ,.6 id quad nullo modo propterea potuit, haud aeque esse commune , ac propriura tum Fidei commissis, tum Codicillis Testamento non confirmatis .

Ac profecto quantumvis confirmasse dicatur Lentulus, quos Augusto, Filiaeque scripsit Codicillos ; ne ter tamen a se legata, qua vere, ac proprie Legata sunt, salvo jure Τestamentorum, praestare potuit, quia pote rant quidem directis verbis concepta esse , ut conjicitur ea suisse, quae Filia solvit; at non ideo, infirmis adhuc Codicillis , ac Civili obligatione carentibus, quo tempo re primum executioni mandati sunt, di recto jure valere poterant ea de causa , quod inllo modo Lentulo licuit quic-

18쪽

quicquam legare extra Τestamentum, quo solo legandi,

suisque rebus dicendae Legis facultas aderat, ac proinde, quamvis praestanda legata jusserit , verbo tenus jussisse constat, re autem rogasse , hortatumque esse, ideoque vel tum Legatae in Fideicommissa conversa sunt. Idque exploratius ex eo fit, quod Τribonianus quoque diuerte ait, c0 Lentuli filiam persolvisse Legata jure non debita, non quia relicta personis essent per Leges capere prorsus vetitis, ut quorumdam est opinio, quo casu inutiliter monuisset, quod palam, perspectum, certumque erat, sed quia nec debebat, nec debere poterat , ut Legata, & ex diu recepto legandi jure , quo directis, & ad instar Legis prolatis verbis, ac Testamento tantum legare licuit, unde non unus Interpres no

tat , O ibi Legata, ut ex verbis erant, pro Fideicommissis, ut re suere inconsulto posita. Accedit, non ipsa solum Ulpiani aetate , sed lo ge antea , Legata per omnia aequata esse Fideicommissis, ita nimirum, ut quod subtilitate, ac rigore duris de beri non poterat ut Legatum, deberetur ut commissum haeredis fidei; Quumque tradiderit uspiam nemo, quo primum tempore , & qua de causa id inoleverit, vel ex hoc sutis superque patet, ab ipsis initiis Fideicommi psorum arcessenda etiam initia esse, jam tum adsciti, ac recepti Juris, quo decedentis voluntas , si quis ejus tuendae aditus patere umquam per leges posset, custindiretur.

Nec minoris momenti est Sinchrona s certe, nisi

19쪽

vetustior Vulpiano cautio, quam codicillarem Clausulam vocant, & qua quaecumque directis verbis Test mento concepta essent, ea viderentur prolata obliquis , ut quae jure eoque summo non constitissent, nec a Testatore ad haeredem scriptum transferri immediatὰ, ac directo possent, obliquὰ , ac per alterius organum transferrentur converso Τestamento in Codicillos, seu quod unum , idemque est, hereditatis delatae causa , in causam sequiorem Fideicommissi , quasi rogatus suisset heres ab Intestato , quem voluisset unicὰ heredem restituere hereditatem heredi scripto , exinde tamen Fideicommissario , non re heredi , quasi scriptus dumtaxat

esset nomine tenuS.

Nec negocium, facessit Ulpianus se, ubi C dicillis non confirmatis dari non posse Legatum , inquit , ex quibus Interpretes vulgo arguunt, inutilia suisse olim, quae directo his Codicillis relinquerentur. Uerum nisi velimus parum sibi constare Ulpianum , dicendum est . ibi de natura, ac proprietate Legati loqui, nec ideo consequi, quod ut legatum dari non poterat, minime posse ut Fideicommissum, nec deberi tanquam precario datum, quod directo datum unicὰ erat, tam ad tuendam Volumtatem Desuncti, in quo tota versabatur ratio Fideicommissi, tum quia qui jubet, eo magis rogat, atque ita comparatus jubendo est, ut si res postes et, rogando etiam unice velit, eadem sermὰ censura Juris Codicillaris clarusulae propria , qua qui Testamento praecepit , rogasse etiam videtur. Atque in idem recidit etiam Cajus, cῖ qui dum Legatum Codicillis non confirmatis valere ne

20쪽

gat abire in Fideicommissum, nec praestandum ubique , esse, quod praestari certa directo nequit. Eoque minus videri potest, negotium facessere Plbnii locus; co Ex eo enim adsumunt perperam tantum abesse, ut aetate Plinii in Fideicommissum converti possit, quod Codicillis non confirmatis relinqueretur ut potius esse tum explorati, tum certi Juris, hujusce generis Codicillos destitutos fuisse prorsus non minus directa, quam inflexa quoque, & obliqua vi. Nam satis est animadvertisse, vel ipsos Lentuli Codicillos Fideicommissa complexos esse , eaque protinus constitisse, non modo mandata scriptis, aut nuncupata, sed simplici etiam relicta nutu; ac proinde excogitari non posse videtur, qua de causa, ut statim auctore Au gusto ad necessitatem Legis perducta sunt, vires quoque non exeruerint omnino seorsim a Testamento : Praetermitto enim quod populare , ac pergratum Civibus vix fuisset, si Fidei commissorum savor pendere vel minimum debuisset a stricto Jure Testamentorum , quibus satis superque erat, ne adversaretur; illud praeterea est, quod non egregiam Jurisconsulti ejus aetatis navassent operam, si dum voluntati ita consuluerant, plerumque in irritum

eam cedere voluissent. Eo autem Plinii locus non est traducendus , quo non respexit. Provocat Plinius ad Codicillos Testamen. to non confirmatos, & ab H liano conscriptos antequam conderet Testamentum , quibus certὰ nulla vis inerat ea aetate, ac praeeunte denique Papiniano , ex Severi, &Antonini Reseri pro diu post accessit. Constabant quidem Codicilli non confirmati vel ante Plinium, ut constitere peraeque omnes ab ipso exordio, quia primordia Codicil-

SEARCH

MENU NAVIGATION