Caroli Alexii Pisani ... Dissertatio De fideicommissis

발행: 1759년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

21쪽

lorum, Fideicommissorum quoque primordia sunt. At

enimvero ex conjectura voluntatis, eaque potissima infirmantur, ut statim quis condito Testamento praecedemtium Codicillorum non meminisset. Testamentum enim, ut saepe diximus , universam successionem vi sua comis plectitur , quique testatur eo censetur animo esse , ut universam quoque legem is sibi dicat, extendatque a

bitrium promiscuὰ ad omnia , de quibus disponere per Jus potest, nisi excipiat aliqua expressis verbis , eaque direcia, vel indirem ab haereditate decerpat, aut si quae

decerpserit in antecessum, rata rursus apertis verbis, ac firma velit, atque uno verbo , quod Codicillis antea reliquerat, testamento subinde condito comprobet, palamque ostendat, in eadem se voluntate , caeteroquin ancipiti perstitisse mutuato exemplo, ductaque regula a

Testamentis, quorum posterius indistincte priori derogat ; & ita derogat ut nemo legem sibi dicere possit non

recedendi a voluntate, ne immutato consilio animi, ut saepe fit, pro voluntate postrema Obrepat, quae non po strema voluntas est , nec amplius voluntas, ut antea

fuit. coΑt non ideo, quod Jure etiam eoque veteri Pamdectarum Legata passim voluntatis tuendae causa inflectebantur , dirigi umquam Fideicommissa tunc potuere, aut Jure novo directa sunt. Ratio discriminis per se patet et nam praeterquamquod Legata a Lege praecipuὰ sunt, Fideicommissa sunt a natura, nec ideo facilὸ inverti possunt tum quia qui rogat, certe non jubet, ut contra qui jubet, is quoque rogat, tum quia qui legat, non ejus a quo legat, implorat opem, implorat autem & eo quasi

Instrumento utitur, qui sua committit alienae fidei, ex plo

22쪽

ploratissimum illud est, abhorrere a Iuris aeconomi , ejusque principiis, ac sundamentis, quae assabro olim e cogitata , & quasi per manus in dies tradita hodiedum vigent, ac perseverant, ut quis pro parte testatus, pro parte vero intestatus abeat; c u utque haereditas, seu veniat ab homine, seu a lege partiaria sit, delibeturque, nisi justa voluntatis nostrae sententia, seu quod idem est,

Testamento. Poterant quidem sequiores Leges quaecumque Legata , ac Fideicommissa , ita ad invicem coaequare , ut in unum penitus coalescerent, quod tamen pertinet ad effectus , non ad naturam ; sed salvis principiis mox re censitis, certὸ non poterant. Satis constat Legata Fideicommissis, ac Fideicommissa Legatis Iustinianum directe aequasse, sed constat etiam aequasse tantum, non consedisse, ut consedit ad invicem Trebellianum , & Pegasianum , & altero exploso, retento altero ex duobus, ut erant, conflavit unum. Contra monet, ac saepὸ inculcat nec cum pluribus Testamentis, nec testatum, intestatumve decedere quemquam pro parte posse. Age vero; Fideicommittat, aut leget aliquis, seu Codicillis ab intestato, seu Testamento non confirmatis. Neutro casu, post aequationem

quoque Justinianeum directo Jure valere potest, id quod relinquitur ; nisi enim Legata inflexa serves Fideicommissa, alterutrum consequatur Oportet, aut aperte pec

cari in Jus, & obtinentes jamdiu Leges temere everti, aut Justinianum dum ea aequavit, sanxisse etiam oscita tissime hereditatem , seu sit ab homine , seu a lege , partiariam esse, nec deserri solum, qua Codicillis, qua ab intestato, sed qua etiam Codicillis, qua Τestamento, B utrise

23쪽

utrisque exerentibus vim directam , ac propterea sequato prorsus utroque actu , consequitur ablurdum, posse nempὰ decedi testatum simul, & intestatum. Ac si quis regerere velit , Codicillos quoque post Justinianum , Τestamentorum ad instar esse, is fateatur necesse est concurrentibus Testamento, & Codicillis non confirmatis, seu saetis unica ad Testamentum tuto decedi ex utroque actu, quorum uterque si est idem actus , & alter alteri, omnino par , aut cum pluribus Causis inter se variis decedi poterit, aut Codicilli, qui subsequantur,

tum collidentur ad invicem , ac postremis unice vis ma nebit , tum Τestamentum quoque praecedens omnino evertent, ex quo patet , ni fallor, non accurate cogitasse eos, qui dixerunt exolevisse discrimen inter directa , & obliqua verba quasi ab leseere umquam potuerit salvo jure Testamentorum. Scio interpretibus quoque majorum Gentium sedi Lia animo jamdiu Sententiam, sere omnium calculo comprobatam , sed nec in trutina positam, ut par erat, plenae persectaeque aequationis inter utrumque relicti genus, de Jure veteri longe impar. Seio Justinianum rei etiam vindicationem Fideicommissis accommodasse, quod indicium est sublati discriminis cujuscumque ac ea actione Fideicommissis semel concessa rei dominium sine heredis traditione, & ministerio juris recta ad Fideicommissarium transire; Siquidem realis actionis vis, ac nam tura est, ut praesupponat Actori inesse , non Jus ad rem, sed in re, seu rem acquisitam vigore Iuris, non traditionis ope acquirendam, adeoque Fideicommissa post Justinianum, esse acquirendi dominii modos, seu causam

proximam, non vero titulos, ac remotam, ut diu fuere.

24쪽

Uerum non me Iatet etiam, si indiscriminatim ea vera sunt, aut parum sibi inconstantem Principem constitisse, aut mox oblitum omnino esse suae pariationis; redit enim non diu post in una, & altera rerum specie ad discrimen vetus; ac Legata directas unicὰ vires, Fideicommissa exercere obliquas ait, quibus conciliandis, ut plane expedit, mire torquentur ingenia Interpretum acutiorum, quod profecto non evenisset si maturius rem perpendissent. Nec indisti ine , altera esse alteris exaequata , neque id ullo modo fieri potuisse, voluntate imcolumi, & salvo Jure. Nam quod voluntatem spectat rQui servi sui libertatem Testamento commiserat fidei heredis Q, is eo erat effectus animo, ut manumitti non a se vellet, sed ab herede, nec ut Orcinus , & Charonita 3 , sed ut heredis libertus esset. Quique etiam ex nostris moribus per Fideicommissum datus est Filiis a Patre Tutor, is sane Tutor Τestamentarius ideo non est , & confirmetur proindὰ oportet a Magistratu, quia Pater dari, non dare voluit, nec absoluto suo Jure uti, ac Testamento dicere legem Familiae suae, ut ei per Leges, Testamento, non ultra licuit.

Ad jus, quod attinet, quidquid Τestamento dumtaxat , aut Codicillis eo confirmatis, committitur heredis

fidei, id tuto haberi perinde potest, ac si legetur, nullo tunc intercedente inter Civilia, ac precaria verba diocrimine; At vero Romani Juris oeconomia convellatur necesse est, si codicillis quoque non confirmatis, sive alio

quocumque modo nuncupatae verbis, aut nutu panditae

voluntati, quae non prodierit Testamento, nec in speciem

25쪽

initae Conventionis, quam mortis cause Donatio exhibet , tribuamus perperam vim directam , ac transferemetem per se domipium, nulla adhibita alterius ope, qua transferatur. Quaecumque igitur Τestamento obliquis verbis, nempe rogando, Testator exprimat, ea non secus

ac si directis expressa essent, Justinianus haberi voluit,

ut aeque voluit directo expressa, expressa etiam censeri oblique, & utriusque relicti genus eodem Jure metiendum esse. Cetera vagantia extra Testamentum, quae Ibcet directis prolata verbis, fieri numquam omnino potest ut non inflectantur, nec voluisse constat, nec potuisse, nisi perturbato , ac suideque verso praecipuo Jureia, quo & modo utimur.

Atque ita rem prorsus esse transactam , non tam conjicitur, qaam evincitur, ex apertissimis Iustiniani verbis, verborumque justo , ac germano sensu. Is AH soris perpetuo meminit H, ab eoque supponit, quoque perpetuo, sive civilia proferri verba , sive precaria. Meminit insuper Legatorum , quae propria unius sunt Τest.

menti. Codicillorum contra, aut alterius cujusvis actus in mortis causam, nec vestigium uspiam , nec vola adest. Sciunt autem, ac probe norunt omnes AHatorem

perpetuo intelligi, ac veia esse, qui Testamentum seri. bit, aut nuncupat, non qui conficit Codicillos: testari enim perinde est, ac solemni ritu, justeque pandere vinluntatem , Codicillos vero sacere est promere quidem Sententiam animi, sed insuper habitis, ac neglectis, quae requiruntur ad rite contestandum id, quod sentimus. Eodemque modo Imperator rem orditur, & planὸ eonficit, dum consulit quoque Fideicommissariis actione in rem, dilucide ostendens realem actionem se accomo das

26쪽

dasse , non quibuscumque Fideicommissis, sed qub

bus per leges unice licuit, adeoque solis Τestamentariis tamquam exortis ab eo actu, cui soli vis, & facultas inest transserendi dominii in alterum recta via, ac ministerio Iuris , quaeque impediebat omnino nihil , quominus ex inflexis, at antea erat dirigerentur, una semper . & universa hereditatis causa manente, quae extra Τestamentum, aut legitimam Successionem non vaga

retur .

Imposita heredi necessitate restituendi cui eo unde digressa paulisper est reserat se oratio quidquid in dies committeretur ipsius fidei , nec diu res perstitit, ut par

erat, nec uno, & altero vitio caruit, atque eo demum

deducta est, quo praesenti remedio indigeret. Denuo sub ipsis jam serme initiis coeperunt gliscere antiquae, & nOvae etiam irrepere fraudes, quibus leges eluderentur, id quod impune , adhuc infirmis fideicommissis jamdiu abierat. Qui enim verebantur capere ex Testamento, ut Peregrini, & ex Lege Voconia Farminae , ex Papia Caelibes, Orbi, di alii, his cavebat saepὰ Testator, ut restitueret heres hereditatem, aut ejus partem, cui mox invectae licentiae injecerat quidem Lex Papia fraenum, sed non obviam itum omnin6 est , nisi Senatus Consubio Planciano, quo amplissimus ordo censuit, Fideicommissa, quae quoquo modo suboluisset, in fraudem legis deinde fieri , irrita esse. Initum tamen discrimen est inter ea , quae palam Τestamento conscriberentur, &quae seorsim; remotis Arbitris, seu domestica cautione, aut Chirographo , ut moris erat. Altera enim pro non scriptis haberi placuit, adeoque adcrescere herediseri.

27쪽

XXVIII 3

scripto , tum quia heres eo casu inscius, si qua fraus obrepisset clanculum Testamento , ejus non poterat esse ,

particeps ; tum quia agere non videatur in fraudem, qui palam, nullisque technis obductis agit. Altera vero caduca saeta, cedebant Fisco; Et ideo in Jure Fidei commissa tacita nuncupantur, quod heres in fraudem Legis

Τestatori fidem accommodaret, plerumque tacitam, ac

secretam.

Invehi tamen , propagarique alter abusus coeperat in dies , eo deterior , quo sub obtuta veterum legum Praetexebatur. Ex Lege XII. Tabularum, Paterfamilias uti legasset, ita jus erat . Adeo effrarnem legandi modum, quo Τestamenta destituebantur, compelauit prismum Voconia Lex, deinde Furia, demam Falcidim ,

quae tamen omnes qcium latae scierint, antequam pondus Civilis Juris Fideicommissis adyiceretur, e re esse non videbatur iisdem Legibus ea subjici, adeoque sea

putarent, qui testabantur, suo Jure uti, dum committebant heredi universam hereditatem ex fide restituendam, seu declinarent eo consilio legata, quo Falcidiam impune eluderent, denuo ratio Testamentorum perici, rari perinia coepit, ae in discrimen haud ita pridem a Lducta fuerat ex jam cohibita intra suos fines licentia pristina Legatorum, scriptis heredibus recusentibus adire o noxias Fideicommissis hereditates , tum quia cessurae in alterius luerum omnino erant, ac nihil reliqui, praeter onus ex iis capere sibi poterant, tum ex ea longe potiori causa , quod adeuntes , restituto etiam integro asse ; nihilosecius, si quod aut aderat aes alienum, aut emersiGset, per se dimittere cogebantur, quia aditio non secus erat , ac obligatio personae haerens, a qua divelli,

28쪽

nec in Fideicommissarium transire poterat ex ea veteri Juris regula, quod semel heres, numquam desineret heres esse. LOPrincipio Fiduciarii suae studentes indemnitati, camvebant sibi privato Jure, Fideicommissariis per umbram hereditate vendita nummo uno, atque interpositis per fictionem sti putationibus emptae , & venditae haeredi tatis , qua veluti imagine legitimὸ initae Conventionis

in Emptorem cum hereditate transirent a stiones utiles , remanentibus dumtaxat apud heredem directis, sed nullo periculi, aut damni metu, ne parum tuta sua fides esset, contra ipsam fidem , cui nihil penitus erat reliquum, praeter inane heredis nomen . , Accessit Cautioni privatae remedium publicum , quo Nerone imperante, Senatus iterum censuit restituta , ex Fideicommissi Causa , hereditate , actiones omnes, quae Iure Civili heredi, & in heredem perpetuo dantur Fideicommissario , & in Fideicommissarium , quacumque imposterum stipulatione posthabita, dandas esse, utales, - tamen, ut continuo Praetor utiles dedit, & a directis continuo abstinuit, ne ratio Juris su

verteretur.

At enimvero remedium , malo adhuc impar allatum est: Τrebellianum csa enim ita a Τrebellio Consu- Ie dictum, damno dumtaxat, non lucro heredum pro spexit, quae Causa fuit, cur quasi appendix , ejusqueis accessio , prodierit prostmodum Pegasianum , quo sub

29쪽

sub illecebra certi Iucri facilius heres alliceretur ad ad eum dum . Falcidia ergo, quae pertinuerat hactenus ad Legata, ad Fidei commissa quoque producta est, ex iis aeque deducta quarta favore heredis , nisi ea ex Τestamento seperesset heredi; quae portio assis , ad instar quidem Falcidiae obtinuit, sed sibi proprium adscivisse nomen videri potest , nec dici inconditὰ Pegasiana ab

Auctore suo; quamvis rebus postea mutatis, Tribonianus fortasse expunxerit vetus nomen, quod nuspiam legitur in Pandectis ; quicquid senserint contra ι. alii, quibus praeconcepta sedit opinio nullius initi nunc diser, minis inter Falcidiam, & Pegasianam , quae duae portiones si censerentur diverso nomine, longδ sicilius argueretur, re quoque, & effectu inter se differre quod nune non disputo: Abstineo etiam a disputatione, an ex Pegasiano imputarentur quaecumque heres , vel Conditionis implendae Causa, vel jure etiam Legati caperet, in Falcidiam veto quae percepisset jure dumtaxat hereditario , ut est vero propius, & meo etiam judicio v rius. 3 Eoque magis ex Τriboniani verbis conjici potest, Pegasanum ad singularia quoque Fideicommissa primum omnium produxisse rationem Falcidiae legis. Verum si aliquanto diligentius rem perscrutemur revocari in du-hium vix posse arbitror, quin diu ante ex interpretati ne Prudentum id obtinuerit, secus enim facile, ac pase sim obrepere potuisset Falcidiae fraus, onerata supra moedum legis , atque exhausta etiam Fideicommissis hereditate : De eo ambigi contra nequit, Ius Pegasianum ,

quum

30쪽

quum ab initio sola Fideicommissa Τestamentaria complecteretur, postea Rescripto Antonini Pii ad ea etiam, quae ab intestato , Severi Constitutione ad donationes mortis causa suisse productum. Perspectum inluper illud est ad Fideicommissa pertinuisse Senatus Consultum quoque Astronianum, quod effugisse miror Gravinae sedulam diligentiam. Non a sentior Cujacto , qui illud ad Marci Aurelii tempora differt. Latius quidem sub eo Principe est prorogarum , sed nullus dubito quin imperante Hadriano pro dierit. Qaaecumque univertitas capiendi incapax diu

suit qt, tum quia personae, quae in coetum aliquem CO aluerant, censebantur ex eo incertae, quod haud sacile ,

singulae per se possent obversari animo Testatoris, certusque heres, & judicio certo instituendus de jure erat,

nec legari, aut Fideicommisso relinqui, nisi certae personae poterat, tum quia cernenda hereditas fuerat, nec legitimum Cretionis actum Universitati explere licebat s . Senatus ergo, Apronio Consule jussit, Fideicommissa. riam hereditatem Manicipia quoque capere posse, ac deinde reliquas Ci Witates, quae qae coissent in corpus licitum , C ullegia , & Gaetus promiscue omnes, quibus haud ita multo post, non minus rite posse legari, quam hereditatem directo etiam deserri placuit. Ceterum inter Trebellianum, & Pegasianum adeo ingens discrimen aderat, ut quum conciliari ad invicem non possent, atque alterum dirigi alterius ope, res quodammodo reditsie ad priora incommoda videretur. Restitutae hereditatis ex Τrebelliano eflectus quidem eontinuo erat, ut in Fideicommissarium transirent actio

SEARCH

MENU NAVIGATION