Prosperitatis Germaniæ quarta pars, in quâ multa praeclara, utilia, patriaeque commodo inservientia arcana revelantur, & efficacium, atque metallis depromptorum, usiusque medico destinatorum condimentorum, ut & aurearum potionum confectiones & praepa

발행: 1659년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 약학

141쪽

CONCLUSIO.

HAEc sunt, Benevole Lector, quae in Patriae

commodum hac vice in lucem edere volui: l Si per tempus & occasionem mihi licuisset, ura utilia, & haud parvi momenti secreta addidissem. J Si haec grata fore animadvertero , appendice subi iuncta, quae hic loca obscuriora occurrunt, dilu-l ciduis , & clarius interpretabor. Figurae aeneae ad thas quatuor Partes Prosperitatis Germaniae peri tinentes ob temporis ala gustias hac vice adjungil non potuerunt : Ut tamen toti huic opusculol quadripartito nihil plane desit, cum Appendice, si Deo placuerit, proxime sequentur. Indicabit etiam simul haec ipsa Appendix, quantum ex quatuor Prosperitatis Germaniae partibuS commodum Patriae expectandum sit. Certum omnino est si hujus meae doctrinae & institutionis ratio habebitur, ut ea, quae trado effectui dentur, quod

Germaniae nullus inimicus , aut hostis, quantul-cunque etiam fuerit, metuendus erit. In ea enim Patria nostra infiniti Metallorum Thesauri, mor talium nemini utilitatem aliquam parientes, Occulti jacent. Equidem publicae utilitati non de Aero, sed lubens manifestabo artes estodiendis e)Lit- modi thesauris utiles, ut Patriae communis com modo inserviant. Illa, quae ad effodiendos coidem thesauros requiruntur , ubique insigni copia

se offerunt, ita ut hic nihil nisi manus & labor

desint.

142쪽

Iη o Pro peritatis Germania

desint. Si Deus hominum corda singulari ratione non induraverit, & ex coecaverit, fieri neutiquam potest, quin periculosa illa tempora , quae s simac pedetentim adrepunt, certius animadvertantur, dc res a quovis ita instituantur, ut necessit a te

ingruente habeat, cui se committere possit. Paci profecto praesenti nulla ratione confidondum est, quippe quae una nocte everti potest. Stramen juxta ignem jacet; parvus ventus si scintillulam afflaverit, grande incendium facile excitat: Ideo prudenter facit, qui in tempore sibi cavet. Fallax Securitas ubique nimis viget. Pastor edit, bibit, cantat, fistula canit : Canes ad saturitatem ci bo oppleti, jacent, dc dormiunt: Oves tripudiant, frontem exporrigunt, & nihil minus quam de lupo cogitant. Deo soli notum est, quid facere velit. Unicuique orandum, vigilandum, S securitas missa facienda est; alias poenitentia nimis sero veniet, & sera erit infundo parsimonia. N B. Benevolus I cctor hic sciat velim , quanquam has Quatuor partes Prosperitatis Germaniae satis dilucide prae caeteris conscripsi , me tamen

mihi ipsi & Amicis meis apud omncs Processus,& Operandi Modos aliquid reservasse, ita ut Salisia

petrae praeparationes , ejusque multiplicem in auro & argento extrahendis ex mineris, & in imperfectis Metallis emendandis, atque in aurum & argentum transmutandis usum multo facilius , &comprehendiosius , ac longe minoribus sumptibus effectui dare sciam. Quae scripsi, unicuique

143쪽

de amicis pariter , & inimicis scripsi: Alia S: meliora mihi R amicis meis reservavi. Deo volente hoc jam potissima mihi cura erit, ut Figurae quam primum etiam in lucem prodeant, &Laboratorium meum, in quo Amicis rei totius veritas ostendatur, in promptu, & paratum sit. Interea Principes & Magnates , in quorum ditionibus eius modi thesauri Metallici L offerunt, & communis fusionis auxilio elici nequcunt, deliberare

poterunt, an his meis artificiosis ,& non vulgar1bus operationibus in extrahendo auro & argento

ex auriferis ejusmodi Subjectis per Salem , 5 Salem petrae uti consultum ipsis videatur. Si operat- pretium ipsis videbitur, in commodum suarum regionum ejusmodi operationes instituere, I r-sonam aptam, Sc ignis tractandi cognitionem habentem , ac taciturnam cum bona instructione ad

me ablegare poterunt, quae in meo Laboratorio opus ipsum addiscat. Qui vero loca ejusmodi mineras auriferas non continentia possident, δί nihilominus earum ex vicinis locis copiam nancisci possunt ac desiiderio tenentur, easdem emendandi, & incommodum situm adhibcndi, iis, pro ratione tamen persona

rum, artem monstrare & patefacere non nc gamus,

nimirum artificiosam illam , & humidam extra ctionem volatilis & fixi auri non solum ex mineris , lapidibus, arena, bino , sed etiam ex ipsis

jam fusis Metallis, ut Plumbo, Stanno, Ferro, dccupro, in quibus tape multum auri argenti oc

144쪽

1 a Prosperit. German. Pars

culitur, quod se communi igne fusorio extrahi non patitur, per maturationem vero dc separationcm a Sale & Sale petrae effectam facile extrali tur , ad publicum usum adhibetur. Horum omnium Amicos participes facere non gravabimur, ut & aliarum rararum, & omnis generis hominibus, nullis exceptis, utilium & artificiosarum Inventionum, quae Patriae multum commodi allaturae in meo Laboratorio publice & privatim Amicis ostendetur: hac tamen conditione,

si dicti Amici pollicitatione fideli me securtim reddiderint, quod ea, quae apud me videbunt,& discent, fideli silentio tecturi, ac in solius Dei

honorem, aegrorum solatium, pauperum viduarum & orphanorum auxilium, & veritatis defensionem, non vero ad Diabolicum fastum, & detestandam superbiam, aliasque vanitates usurpati iri sint.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION