Fr. Vincentii Fasanellii ... Ars inquirendæ veritatis in usum studiosæ juventutis nova methodo, novoque ordine tradita. Libri 4

발행: 1787년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

xviri NUDIOSAE IUVENTUTI res, & delicatiores Τ Mua porro UD eundum , eadem viros maxime philosophos incedere oportet , non pecudum more quamulgo itur. Quod praeclarum Senecae monitum in superiori, ut vocant, Lemmate seorsum adponendum putavi. V. Sed diducamus ista paullulum, atque quam recte , quamque juste & adcurate ea a nobis proposita fuerint di adopta. 'ta , cursim , ac velut aliud agendo demonstremus. Itaque si primum Ars inqui- endae veritatis Logica est , nemine dissitente: Si veritas deinde omnium quoque

iudicio vel pbsea est, sive sensibilium , vel metaph sica, sive intelligibilium , vel

demum historica ive praeteritarum rerum gestarum : Ac si1 media postremo inquirendi veritates p sicas sensuum experientia sunt , metapb scas mentis ratio , biforicas auctoritas ad Criticae leges exsecta; ecquis aperte non videat, non alias esse germanas Logicae partes , quam triplicem id genus veritates pervestigandi

artem, pbsicas nimirum per sensuum experientiam , metaphisicas per mentis r rionem , & hsoricas per auctoritatem ad Cristeae leges exarum: nec alium consequen-

22쪽

ALLOCUTIO. ' xs ter lucubrandi ordinem adhibendum, quam quem tradidimus 8 Ac si ita se se res habet, eccur spuriis, ac nothis ceteris haud ille praeserendus PNumquid ex invia in semiram regiam, unde diu jam abscessimus omnes, numquam remigrandum Θ Numquid eadem

rambes ad nauseam usque coquenda semper , ac recoquenda λ Numquid exsucca illa, i spida, atque stetitia numquam generose recidenda ; nec . per utiliora longe, ac iucundiora scientiae aliquando locupletandae ac perpoliendae , earumque fines ulterius prolatandi λVI. Quae quum ita snt, satagite, oro Vos, obtestorque, Iuvenes iugenui, ut ea Via , quam vestrae utilitati S commodo

diuturnae meditationis ope aperiendam, ac muniendam curavi, constanter incedatis :atque ad nobiliora , ac praestantiora continuo anhelantes, eadem via generosi ac laetabundi, quemadmodum eximia nostratum ingenia maxime decet, contendatis. Satagite, quaeso, vobis repetam; propte

rea quod , ne obscuri aliquid & involuti remorari vos ulli bi posset , neglecta laboriosissima illa & in tricatissima , quam Volsianam adpellant , methodum quoque b a adhi-

23쪽

STUDIOSAE IUVENTUTI adhibuimns aliam ubique planam , secillimam , atque ultroneo naturae fluxui , rerumque agendarum ordini , interno qua nexui ac seriei valde aptatam . Eadem-que de causa sempiternos de more,& interminabiles regularum, canonumque catalogos

vitandos curavimus, tamquam illos, qui multiplicitate ac variete sua memoriae op- primendar, atque seipsis mutuo perque vices delendis & obliterandis unice comparati nobis videbantur: quorumque loco uno eodem que calami duci u selectiora praecepta sub. jecimus, quae utilia magis, magisque ad rem facientia visa sunt. Atque ne feracissima, aeque ac Consentinum solum ipsum, ingenia vestra sterili littus Ner arent aratro non damnavimus, uti fit, solum, sed &generose praecidimus etiam vana omnia,& super Vacanea, quae ex veteri schola dedum ad

otiandum tantummodo, atque ad germanae sapientiae gustum retundendum comparata erant , & ordinata . Sic enim a natura

constituti sumus , ut quae aequo judicio abjicienda putamus, abjiciamus reipsa, atque in Democriti puteum sempiterna oblivione, & anathemate immergamus. Damna

24쪽

ALLOCUTIO. XXI& inane, simulque utramque postic pagi- iram eodem implere, bicalami proculdubio hominis est, ac probantis simul idem facto ipso, tum verbis improbantis . Quo quidnam turpius , ac nativa Philosophi constantia & gravitate indignius 8VII. Neque his tantum limitibus pro

utilitate vestra & commodo intentissimae curae nostrae ac diligentiae circumscribuntur . Nam ulterius praetergressi , ac miscendo utilo dulci, stylum data opera attemperavimus ita, ut & esset in demonstrando robustus,& in alliciendo decorus:

ut ita & hinc vos docendo graviter , &illinc oblectando argute, ad germanae sapientiae apicem promptius ac felicius per tingendam nobilissimis ingeniis vestris latiorem ubique viam sterneremus . Sane

in micanti , venustoque scribendi stylo nescio quid magici incantaminis cubare videtur, quod lectores proculdubio & ad legendum avidiores reddit, & ad meditandum

inclinatiores ac procliviores. Scilicet Veritassylo cultiori evoluta velut adamas spectari potest in elaboratissimis auri foliis pulcher. rime intextus , qui fulgore suo cuncto rum ad se oculos, & admirationem tra-

25쪽

xxiI STUDIOSE IUVENTUTI hir . Contra vero tamquam aurum in sterquilinio , quod ad nauseani & contemptum fere incitare solet, si rudi, humili, ac barbaro, uti fit, stylo exposita fuerit. VIII. Atque sunt ista quidem magnis ingeniis vestris, optimae spei Juvenes, ad nobilissimarum scientiarum brevi faciendum compendium calcaria, di incitamenta potentissima. Quod si nova,& ab egregiis Majorum nostrorum exemplis deducta mihi sortasse addenda putetis: recolite, quaeso, quanta sapientiae laude, quantaque nominis gloria , ac splendore ui

tutum refloreant conterranei Scriptores nostri consentini, in primis vero Bernardinus Thylesius, novae per Italiam Philosophiae parens , ac veteris peripateticae profligator acerrimus: tum illustris ipsius avunculus Antonius Thylesius : inde Ca-jetanus Argenti S. R. C. Praeses , atque Carolo VI., summoque pontifici Benedi-

Elo XIII. tantopere carus : P. Franciscus, Antonius Pirus ordinis Minimorum summum decus & ornamentum , nostrique olim amicissimus : atque ut innumeros alios praetermittam , quorum catalogum

26쪽

ALLOCUTIO. XXIII

docte , eruditeque contexuit cl. Marchio η Salvator Spiriti in opere , cui titulus :Memorie degli Scriptori Cinentini.Joannes Potestio in hoc consentino archiepiscopali Seminario sub illustribus archi- praesulibus Capicio Galeota , & de Afflicto olim in refloriae ecclesiastis cathedra auditor meus ac discipulus amanti simus, nunc doctissimus magister, ac praeceptor honorificentissimus . Ut nihil dicam de ceteris viris-illustribus , quorum alii vel splendore sauguinis, vel amplitudine doctrinae, vel utroque simul ex omni coetu ordineque florentissimam Civitatem ipsam etiamnum magna copia exornant alii ejusdem Provinciae civitates alias, oppida, pagos collustrarunt , praecipue vero de magno illo omnis literaturae parente Vincentio Gravina, quem Rominasse tantum, satis laudata erit. IX. Horum itaque, egregia pubes, doctissimorum concivium illustria vobis exempla spectanda. Horum aemulanda gloria. Horeis tuta vestigia persequenda . O si

eximios adeo viros tamquam nobilissimum studiorum vestrorum exemplar VO-

27쪽

xxiv STUDIOSAE IUVENTUI Inasque Disciplinas ardentissimum illum , quem habuere ipsi , amorem veraci vos quoque in vobis animo excitaveritis i Osi ineptissimis relaxationibus abjectis, ia- tensissimo, quo iidem aestuabant, ardore scientias ipses, earumque studia percolue

ritis i Haud jurare , si opus , vel mini

mum haesitavero, brevi vos ad virtutum ac germanae sapientiae culmen ingenti cum gloria evehendos , ac sublimandos. Brevi selectioris simul eruditionis, ac omnigenae doctrinae peritissimos evasuros. Brevi vobis felices, Patriae utiles , Deoque caros omnium plausu & admiratione redden. dos . Absint itaque cunctationeS Omnes . Absint fluEtuationes . Absint importunae morae. Sint, quaeso, studiorum initia' ve strorum jam parata . Sit constantes, nec

unquam in illis interrupti progressus vestri . Sintque postremo fructus cariendi uberes, sint jucundi, sint veraces . Atque quum fausta haec omnia, secunda , prospera , quemadmodum beneficenti is mum

bonorum omnium Largitorem eniXe precor , vobis contigerint ; nihil mihi praeterea exoptandum erit ultra. Expleta jam large erunt ardentissima vota mea. pelix, laetus, planeque beatus ero. X. Ua-

28쪽

i ALLOCUTI O. . X VX. Valete interim , dilectissimi , gaudium meum , oe corona mea ; Deumque pro me orate , ut superni luminis radio collustratus in mente , ac divini amoris flamma incensus in voluntate, & sciam, quae sibi , quae mihimet , quae aliis pro opportunitate debeam ;& eadem, ut oportet, opere perficiam. Id est enim omnis homo. Id verae selicitatis, ad quam tendimus, & sine qua omnia vana, adsequendae medium. Id omnia . Valete denuo ,

carissimi, Deumque quod sapientiae initium ) timete , diligite super omnia ,

summeque percolite . Ab eo , tamquam rerum omnium principio, faustissima initia ducant studia vestra . In eumdem , ceu rerum pariter omnium finem, ubique contendant . Nec memorandum illud de

quo in divinis Eloquiis , ulli bi excidat

memoria vestra : In maleυolam pecca

tricem generatim intellige animam non introibit sapientia: vera scilicet, humilis, foecunda, benefica, divina ; sed falsa, sed turgida, sed vana, sed insidiosa, sed terarena , & quam multo melius numquam prorsus inaudivisse fuerit , quam didici Lis : quippe quae corruptrix morum , so-b s cie-

29쪽

vxvr STUDIOSAE IUVENTUTI cietatis perturbatrix , religionisque hostis& inimica. Quod reliquum est, quodque simul tandem vehementer cupio: Vosmet quoque rebus ferva; e secundis.

30쪽

LIBRORUM , ET CAPITUM.

dedicatoria. pas. III.

Studissae Iuventuti confinxinae auocurio, Operisque Praefatio . pag. XI I i.

ARTIS INQUIRENDAE VERITATIS LIBER L

P R IE LIMINARIS De praevio ad veri alis inquirenda artem Apparatu. f. I.

De Philosopbiae natur partibus, deque Logicae praestantia , origine iratica , ac variis , quae de ea prostram , operibus in lucem editis . g. II.

De triplici animi statu, ignoranris , mentis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION