Cornelii Nepotis quae exstant omnia. Quid praeterea in accuratissima hac editione praestitum sit, indicat epistola ad lectorem

발행: 1721년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DO CORNELII NEPOTI s

dustria & diligentia comparet , multa doctrina . Hu ius de vita & moribus plura in eo libro persecuti sumus quem separatim de eo fecimus , rogatu T. Pomponii Attiei. Quare studiosos Catonis ad illud volumen

TITUS POMPONIUS

I. T OMPONIUS Attieus, ab origine ultima stirpis

L Romanae generatus , perpetuo a majoribus Ecceptam equestrem obtinuit dignitatem . Patre usus est diligente, indulgente , &, ut tum erant tempora , di ii, inprimisque studioso literarum . Hic, prout ipse' amabat literas , omnibus doctrinis quibus puerilis ae tas impertiri debet , filium erudivit. Erat autem in puero, praeter docilitatem ingenii , sumna a suavim oris ac vocis , ut non solum celeriter acciperet quae tradebantur , sed etiam excellenter pronuntiaret . Qua ex re, in pueritia, nobilis inter aequales serebatur, clariusque exsplendescebat quam generosi condiscipuli animo aequo serre possent. Itaque incitabat omnes Rudio suo : quo in numero fuerunt L. Torquatus , C. Marius C. F. , Μ. Cicero ; quos consuetudine sua sic sibi devinxit, ut nemo iis perpetuo fuerit carior. Pa

ter mature decessit.

II. Ipse adolescentulus , propter amnitatem P. Sulpicii , qui tribunus plebis interfectus est , non expersi uit illius periculi. Namque Anicia , Pomponii consobrina , nupserat M. Servio, fratri Sulpicii. Itaque intersecto Sulpicio , posteaquam vidit Cinnano tumul tu civitatem esse perturbatam , neque sibi dari se culta tem pro dignitate vivendi , quin alterutram partem

152쪽

hi offenderet, dissociatis animis civium , cum alii Sullarinis , alii Cinnanis faverent partibus , idoneum tempuv. ratus studiis obsequendi suis , Athenas se contulit: neque eo secius adolescentem Marium , hostem judica tum , juvit opibus suis : cuius fugam pecunia sublevavit. Ac , ne illa peregrinatio detrimentum aliquod a GII serret rei familiari, eodem magnam partem sortunarum trajecit suarum . Hic ita vixit, ut universis Athe niensibus merito esset carissimus . Nam , praeter gratiam , quae jam in adolescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. Cum enim, visuram faee re publice necesse esset , neque ejus Con- , ditionem aequam haberent; semper se interposuit , atque ita, ut neque usuram umquam ab iis acceperit, ne que longius quam dictum esset , eos debere passus sit . Quod utrumque erat iis salutare . nam neque indulgen do inveterascere eorum aes a Iienum patiebatur , neque multiplicandis usuris crescere . Auxit hoc officium alia quoque liberalitate. Nam universos frumento donavit, ita ut singulis sex modii tritici darentur . qui modus mensurae, medimnus Athenis appellatur .

III. Hie autem sic se gerebat , ut communis infimis , Par principibus videretur . Quo factum est ut huic o Tmus honores , quos possent , publice haberent , civemque sacere studerent. quo beneficio ille uti noluit. quod nonnulli ita interpretantur , amitti civitatemi Romanam alia adscita . Quamdiu adfuit, ne qua sibista tua poneretur, restitit: absens prohibere non P. , i tuit . itaque aliquot ipsi cc Piliae , Ioeis sanctissimis po- , fuerunt. Hune enim in omni procuratione reipublicas actorem auctoremque habebant . Igitur primum illud illi munus fortunae , quod in ea potissimum urbe natus est, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, ut eam

si dem di patriam haberet , & dominam : hoc specimen ,, Pcudentiae , quod cum in eam se civitatem contulissee

r. quae Disiligod by Cooste

153쪽

Hi CORNELII NEPOTI s

quae antiquitate, humanitate, doctrina praestaret mnes , et unus ante alios fuerit carissimus . IV. H ue ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi fuit , secum habuit Pomponium , captus adole Rentis & humanitate , & doctrina . Sic enim graece loquebatur, ut Athenis natus viderctur . Tanta autem erat suavitas sernaonis latini , ut appareret, in eo nativum quemdam leporem esse , non adscitum . Idem

poemata pronuntiabat & graece & latine sic , ut supra nihil posset . inibus rebus factum est ut Sulla nusi

quam eum ab se dimitteret , cuperetque secum deduce-xe . qui cum persuadere tentaret , Noli , oro re , inquit Pomponius, adversum eos me velle ducere eum quibus ne eontra te arma ferrem , Italiam reliqui . At Sulla adolescentis ossicio collaudato , omnia munera ei quae Athenis acceperat, proficiscens jussit deserri. Hic complu-xes annos moratuS , cum ti rei familiari tantum opera daret quantum non indiligens deberet paterfamilias, di omnia reliqua tempora aut literis, aut Atheniensium reipublicae tribueret , nihilominus amicis urbana off-cia praestitit . Nam & ad comitia eorum ventitavit , 2 si qua res major acta est , non de suit : sicut Ciceroni in omnibus ejus periculis singularem fidem praebuit e cui ex patria fugienti , LLS. ducenta & quinquaginta miblia donavit . Tranquillatis autem rebus Romanis , re. migravit Romam, ut opinor, L. Cotta S L. Tor. quato Coss. quem diem sic universa civitas Atheniensium prosecuta est , ut lacrimis desiderii suturi dolorem

indicaret.

V. Habebat avunculum Q. Caecilium , equitem Romanum, familiatem L. Luculli , divitem , di me illistimatura . cujus sic asperitatem veritus est , ut quem nemo ferre posset , hujus sine offensione ad summani sene Hutem retinuerit benevolentiam . Quo facto tulit pietatis fructum . Caecilius enim moriens , testamento

154쪽

adoptaυit eum , heredemque fecit ex dodrante . ex quI --- hereditate accepit circirer centies LLS Erat nupta in ror Attiei ullio Ciceroni ; easque nuptias M. Ci-i cero conciliarat , cum quo a condiscipulatu vivebat y conjuncti: sine , multo etiam familiarius quam cum yi Q D nto ut judicari pollit , plus in amicitia valere si

tu militudinem morum quam affinitarem . Utebatur au-i l tem intime Q Hortensio , qui iis temporibus principatum eloquentiae tenebat , ut intelligi non posset , uter eum plus illi igeret , Cicero , an Hortensius . & id , i quod erat diis et illimum , efficiebat, ut inter quos tanis tete laudis esset aemulatio , nulla intercederet obtree 3 tio , essetque talium virorum copula . , VI. in republica ita est versatus , ut semper optima 1 rum partium & esset , dc existimaretur ; neque tamen a se civilibus fluElibus committeret ; quod non magis eos i iii su a potestate exiit imabat e me qui se iis dedissent , quam qui maritimis is clarentur . Honores non petiit , eum ei Paterent propter vel gratiam, vel dignitatem quod neque peti more majorum ,. neque capi possent s. eonservatis legibus , in tam emulis ambitus largitionia bus ; neque e re publica sine periculo , corruptis civita tis moribus . Ad hastam pia olicam numquam accessit. Nullius rei ncque praes , neque man eps factus est . Ne-ὶi minem neque suo nomine , neque subscribens , accusa - . vit . In jus de sua re numquam iit : judicium nullum, habuit . Multorum consulum praerorumque praefecturasis delatas sic accepit , ut neminem in provinciam sit secutus , honore fuerit contentus , rei familiaris despexerit fructum : qui ne eum Q. quidem Cicerone volueriti, ire in Α siam, cum apud eum legati locum obtinere pos- a: set . Non enim decere se arbitrabatur , cum praeturam it gerere noluisset, affectam esse praetoris . Qua in re non

it solum dignitati serviebat, sed etiam tranquillitati, cumra suspiciones quoque vita rut criminum . Quo fiebat ue

155쪽

114 CORNELII NEPOTI s

eius observantia omnibus esset carior , cum eam o me; non timori , neque spei tribui viderent. VII. I ncidit Caesarianum ei vile bellum cum haberet annos circiter sexaginta . Usus est aetatis vacatione , neque se quoquam movit ex urbe . quae amicis suis opus fuerant ad Pompejum proficiscentibus , omnia ex sua te similiari dedit . Ipsum Pompejuna conjunctum non offeodit. Nullum enim ab eo habebat ori amentum , ut ceteri , qui per eum aut honores , aut divitias ceperant: quorum partim invitissimi castra sunt secuti, partim summa cum ejus offensione domi remanserunt. Attici autem quies tantopere Caesari fuit grata , ut vi Hor, cum privatis pecunias per epistolas imperaret si,uie non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis filium &-Ciceronem ex Pompeji castris concesserit. Si e vetere instituto vitae effugit nova pericula . . VIII. Secutum est illud, occiso Caesare, cum res publica penes Brutos videretur esse & Cassium , ae in ta civitas se ad eum convertisse videretur di sic M. gniato usus est , ut nullo ille adoleseens aequali familiatiusquam hoc sene; neque solum eum principem constri haberet, sed etiam in convictu . Excogitatum est a qui busdam ut privatum aerarium Caesaris interfectoribus

ab equitibus Romanis constitueretur. Ιὀ facile emci posse arbitrati sunt, si & principes illius ordinis Ρec nias contulissent. Itaque appellatus est a C. Flavio Bruti familiari Atticus, ut ejus rei princeps esse. vellet. At ille , qui ossicia amicis praestanda sine factione ex, si maret , semperque a.talibus se consiliis removisset, xespondit, si quid Brutus de suis facultatibus uti volui,

set, usurum quantum eae paterentur: sed neque cum - quoquam de ea re collocuturum s neque coiturum . Sie,lle consensionis globus , hujus unius dissensione disje. Eius est . Neque multo post superior esse coepit Anto. nius , ita ut Brutu di Cassiu , provinciarum qtiae iis

156쪽

T. POMPONIUS ATTICU s. ris

te ψieis caussa datae erant a consulibus f desperaris rebus , in exsilium proficiscerentur ἀ Atticus , qui pecuniam a simul eum ceteris conserre noluerat florenti illi pii , tu abjecto Bruto , Italiaque cedenti, LLS. centuna millia in muneri misit i eidem in Epiro , abiens , trecenta jussiore darii. Neque eo ut agis potenti adulatus est Antonio , ta neque desperatos reliquit. l . - 1 IX. Secutum est bellum gestum apud Mutinam . Ii quo si tantum eum prudentem dicam , minus quam de beam , praedicem : cum ille potius divinus fuerit , si divinatio appellanda est perpetua naturalia bonitas squae nullis casibus augetur , neque minuitur . Hostis Antonius judicatus Italia eesserat: spes restituendi nuli Ia erat. non solum ejus inimici , qui tum erant poten

. tissimi , & plurimi , sed etiam amici , adversariis ejus

se dabant , di in eo laedendo se aliquam consecuturoasperabant commoditatem: familiares insequebantur i uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant , li--τω etiam exstinguere parabant. Atticus, cum Ci- . ceronis intima familiaritate uteretur, amicissimus eiaset Bruto , non modo nihil iis indulsit ad Antotitumii violandum , sed e contrario familiares ejus ex urbe pro fugientes, quantum potuit, texit: quibus rebus indiis guerunt, adjuvit. P. vero Volumnio ea tribuit, ut . a Plura a parente Proficisci non potuerint . Ipsi autem Fulviae, eum litibus distineretur , magnisque terrori .. hus vexaretur, tanta diligentia ossicium suum praestitit, ut nullum illa stiterit vadimonium sine Attico ἡ, sponsor omnium rerum fuerit. Quin etiam , cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem , neque post calamitatem versuram sacere potuisset ; ille se interposuit , ' peeuniamque sine scentire, s neque ulla stipulatione Cre- ... - .didit , maximum existimans quaestum , memorem grami Rum que cognosci , simulque aperire , se non sortunae , sed hominibus solere esse amicum . quae cum faciebat .

157쪽

t 16 CORNELII NEPOTI s

nemo eum temporis caussa sacere poterat exist; mare. Nemini enim in opinionem veniebat, Antonium reiarum potiturum . Sed sensim is a nonnullis optimatibus reprehendebatur , quod Parum odisse malos cives vide

retur . Ille autem sui judicii , potius quid se faeere

par esset intuebatur , quam quid alii laudaturi forent X. Conversa subito fortuna est . U Antonius redite in Italiam , nemo non magno in Periculo Atticum pudita rar, propter intimam familiaritatem Ciceronis &Bruti. Itaque ad adventum imperatorum de soro decesserat , timens proscriptionem : latebatque apud P. Volumnium , cui , ut ostendimus Paullo ante , opem tulerat. Tanta varietas iis temporibus suit fortunae,

ot modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio , aut periculo. Habebat secum Q. Gellium Canium , aequalem , simillimumque sui . Hoc quoque sit Attici

bonitatis exemplum, quod cum eo quem puerum iu Iuda cognoverat , adeo conjuncte vixit , ut ad extremam aetatem amicitia eorum creverit. Antonius aurie em , etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem , ut non

folum et , sed omnibus suis amicis effet inimicus , esibque vellet proscribere i multis hortantibus tamen , Attici memor fuit ossicii , ct et , cum requisse ubina inesset , sua manu scripsit ne timeret , statimque ad se veniret : se eum , & Gellium Canium de proscriptorum numero exemisse . ac , ne quod in periculum incideret, quod noetu fiebat , praesidium ei misit . Sic Atticus in summo timore non solum sibi , sed etiam ei quem eastissimum habebat , praesidio fuit . Neque enim suae solum a quoquam auxilium petiit salutis, sed conjunctim : ut appareret , nullam sejun Elam sibi ab eo υelle fortunam. Quod si gubernator praecipua laude fertur qui navem ex hieme marique scopuloso servat ; est non singularis ejus e istimetur prudentia qui ex tot tamque gravibus procellis civilibus ad incolumitatem

158쪽

T. POMPONIUS ATTICU s. 11

pervenit λ quibus ex malis ut se emersi , nihil aliud

egit quam ut plurimis , quibus rebus posset , esset a uina xilio. XI. Cum proscriptos praemiis imperatorum vulgusi conquireret , nemo in Epirum venit cui res ulla defue- rit : nemini non ibi perpetuo manendi notestas secta' est . Quin etiam post proelium Philippente, interitum-l que C. Cassi & M. Bruti , L. Iulium Mocillam prael torium , & filium ejus , Aulumque Torquatum , ceterosque pari fortuna perculsos , instituit tueri : atquel ex Epiro his omnia Samothraciam supportari jussit Dissicile enim est omnia persequi , & non necessaria . Illud unum intelligi volumus , illius libera lita tem neque temporariam , neque callidam fuisse. Id ex ipsis ι rebus ac temporibus judicari potest , quod non florentibus se venditavit , sed a mictis semper succurrit . quii quidem Serviliam , Bruti matrem , non minus post

mortem ejus , quam florentem coluerit . Sic liberali tare utens , nullas inimicitias gessit , quod neque laei debat quemquam , neque si quam injuriam acceperat , noli malebat oblivisci quam ulcisci . Idem immortalii, memoria percepta retinebat beneficia : qu e autem ipses tribuerat , tamdiu meminerat quoad ille gratus erati qui acceperat . Itaque hic fecit ut vere dictum videa

s turi S Ul CUIQUE MORES FINGUNT

. FORTUNAM. Neque tamen prius ille fortui: nam quam se ipse finxit , qui cavit ne qua in re plei, Meretur. si XII. His igitur rebus effecit ut M. Vipsanius Aglip a: pa , intima familiaritate conjunctus adolescenti Caesa ,ιι vi , cum propter suam gratiam , dc Caesaris potentiam , i nullius conditionis non haberet potestatem , potiss-; mum ejus diligeret amnitatem , praeoptaretque equitis ii Romani filiam generosarum nuptiis. Atque harunsia nuptiarum conciliator fuit s non enim est celandum s . . II 3 M. Au-

159쪽

HI CORNELII NEPOTIs

M. A ntonius triumvir reipublicae constituendae e cujus lgratia cum augere posIessiones posset suas , tantum ab fuit a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus sit ea, nisi in deprecandis amicorum aut periculis , aut incominmodis . Quod quidem sub ipsa proscriptione per illustre suit . Nam cum L. Sauseji, equitis Romani, aequa alis sui , qui complures annos, studio ductus philosophiae , Athenis habitabat , habebatque in Ita Ita pretiosas possessiones , triumviri bona vendidissent , consuetudine ea qua tum res gerebantur ι Attici labore , atque industria iactum est ut eodem nuntio Savsejus feret certior , se patrimonium amisisse , & recupera

se . Idem L. Iulium Calidium , quem, post Lucretii

Catullique mortem , multo elegantissimum Poetam nostram tulit se aetatem , vere videor posse contendere , neque minus virum bonum , optimisque artibus eruὀitum , post proscriptionem equitum , propter magnas ejus Africanas possessiones , in proscriptorum num Tum a Ρ. Volumnio, praefecto sabrum Antonii, ab sentem relatum , expedivit. Quod in praesenti utram ei laboriosius , an gloriosius fuerit, difficile fuit juὸicare , quod in eorunx periculis, non secus absentes quam Praesentes amicos Attico esse cuiae , Cognitum est. XIII. Neque vero minus ille vir , bonus paterfami 1ias habitus est quam ciuis . Nam eum esset pecunio sus , nemo illo minus suit emax , minus aedificator. Neque tamen non in primis bene habitavit , omnibus4que optimis rebus usus est . Nana domum habuit in colle Quirinali Tamphilanam , ab avunculo hereditetate relictam ; cujus amoenitas non aedificio, sed siva constabat : iplana enim tectum , antiquitus constituin

tu ira , plω salis quam senatus habebat: in qu ci nihil commutavit, nisi si quid vetustate eoactus est . Usus est familia , si utilitate judicandum est , optima r si sota

160쪽

ra a

T. POMPONIUS ATTICUS. Hy

ma, vix mediocri. Namque in ea erant pueri liteia aissimi , anagnostae optimi , di plurimi librarii , ut ne pedissequus quidem quisquam esset qui non utrumque horum pulchre iacere posset. Pari modo artifices ceteri quos cultus domesticus desiderat, apprime boni. Neque tamen horum quemquam , ni si dominatum, domique factum , habuit. Quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae . Nam dc non intem peranter concupiscere quod a pluribus videas , conti nentis debet duci : & potius diligentia quam pretio parare , non mediocris est industriae . Elegans , non magnificus ; splendidus , non sumtuosus ; omni diligentia munditiam , non affluentiam aliaetabat . Supellex modica , non multa ἐ ut in neutram partem conspici Posset. Nec hoc praeteribo , quamquam nonnullis levexi sum iri putem . Cum in primis lautus esset eques Romanus, & non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret , scimus , non amplius quam terna millia aeris , peraeque in singulos menses , e X ephemeride eum expensum sum tui serre soli-itum . atque hoc non auditum , sed cognitum praedica in mus , saepe enim , propter familiaritatem , domesticis rebus interfuimus . XIV. Nemo in convivio ejus aliud acroama audi vit quam anagnosten : quod nos quidem jue undissimum arbitramur . Neque umquam sine aliqua lectio

ne apud eum cenatum est : ut non minus animo quam . , .ventre, convivae deIectarentur . Namque eos vocabat quorum mores a suis non abhorrerent. Cum tanta

pecuniae facta esset accessio , nihil de quotidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine : tantaque usus est moderatione , ut neque in sestertio vicies , quod a Patre acceperat , parum se splendide gesserit ; neque in sestertio centies affluentius vixerit quam instituerat i parique fastigio stetem in utraque fortuna . Nul.

SEARCH

MENU NAVIGATION