Cornelii Nepotis quae exstant omnia. Quid praeterea in accuratissima hac editione praestitum sit, indicat epistola ad lectorem

발행: 1721년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Hui CORNELII NE POTI si V

los habuit hortos , riuuana suburbanam aut maritimam sumtuosam villam. , neque in Italia , praeter Ardeatinum , Sc Nomentanum , rusticum praedium : omnisque ejus pecuniae reditus constabat in Epiroticis di urbanis possessionibus . Ex quo cognosci potest , eum, usum pecuniae non magnitudine , sed ratione metiri soli-

XU. Mendacium neque dicebat , neque pati potexat. Itaque ejus comita S non sine severitate erat , neque gravitas sine facilitate: ut dissicile esset intelleia sesu utrum eum amici magis vererentur , an ama ent . eQuidquid rogabatur , religiose promittebat ; quod non ι liberalis , sed levis arbitrabatur , polliceri quod prae- rtiare non posset . Idem in nitendo quod semel adm i fias et , tanta erat cura , ut non mandatam , sed suam rem videretur agere . Numquam suscepti negotii eum per taesum est . Suam enim existimationem in ea re agi pia- itabat, qua nihil habebat carius . Quo fiebat ut omnia

M. & in Ciceronum , Catonis , Marii , in Hortensii ,

Auli Torquati , multorum praeterea equitum Roma morum negotia procur et . EX quo judicari poterat , mon in ortia , sed judicio, sugisse reipublicae procura

tionem is

XVI Humanitatis vero nullum afferre majus testimonium possum , quam quod adolescens idem seni Sulta suerit jucundissimus, senex adolescenti M. Bruto teum aequalibus autem suis , Q. Hortensio, & M. Cicerone , sic vixerit , ut judicare dissicile si , cui aetati fuerit aptissimus . quamquam eum praecipue dilexit Cicero , ut ne frater quidem ei quintus carior fuerit, aut familiarior . Ei rei sunt indicio , praeter eos libros in quibus de eo facit mentionem , qui in vulgus sunt editi, sexdecim volumina epistolarum , ab consulatu ejus usque ad extremum tempus ad Atticum missa -xum . Quae qui legati non multum desideret historiam

162쪽

T. POMPONTUS ATTICUS.

vontextam eorum temporum . Sic enim omnia de studiis principum , vitiis ducum , ac mutationi hus rei publicae perscripta sunt , ut nihil in iis non appareat: dc facile existimari possit , prudentiam quodammodo eia Te divinationem . Non enim Cicero ea sol una quae vivo se acciderunt , futura praedixit , sed etiam quae nune

usu veniunt , cecinit , ut vates .

, XVII. De pietate autem Attici quid plura comme--olorem p cum hoc ipsum vere gloriantem audierim insunere matris suae , quam extulit annorum nonaginta , cum esset septem & sexaginta , se numquam eum matre in gratiam rediisse , numquam cum sorore fuisse in si multate , quam prope aequalem habebat . Quod est signum , aut nullam umqua in inter eos querim iam in terce siti se , aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut uos amare deberet, irasci eis nesas duceret Neque id fecit natura sol una , quamquam omnes ei paremus sed etiam do trina . Nam & principum philosophorum4ta percepta habuit praecepta , ut iis ad vitam agendam , non ad ostentationem , Uteretur .

- XVIII. Moris etiam majorum sumnius imitator suit, antiquitatis Uue amator: quam adeo diligetirer habuit cognitam , ut eam totam in eo volumine exposuerit quo magistratus ornavit. Nulla enim lex , neque pax ,

neque bellum , neque res illustris est populi Romani ,

quae non in eo suo tempore sit notata : quod diss-cillimum suit , sic familiarum originem subtexuit , ut in eo clarorum virorum pro Pagines possimus coerio scere . Fecit hoc idem separatim in aliis libris; ut M. Bruti rogatu Juniam familiam a stirpe ad hanc aetatem or dine enumeraverit , notans qui, a quo ortus , quos ho- Dores , quibusque temporibus cepisset : pari modo ,

DI arcelli Claudii , de Marcellorum : Scipionis Corinnelii, & Fabii Maximi, de Corneliorum , & Fabio runa , di aEmilior una quoque : quibus libris nihil po4 t est

163쪽

est esse dulcius iis qui aliquam cupiditatem habene

notitiae clarorum virorum . Attigit quoque poeticen ;credimus, ne esu& expers esset sua vitatis . Namque versibus , qui honore. , rerumque gestarum amplitudine. ceteros Romani populi praestiterunt , exposuit: ita ut sub singulorum imaginibus facta , magistratusque eorum non amplius quaternis quinisve versibus descripserit, quod vix credendum sit, tantas res tam breviter potuisse declarari. Est etiam unus liber graece con se in ius , de consulatu Ciceronis. Xix , Hactenus Attico vivo edita a nobis sunt . Nunc , quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit , reliqua persequemur : di , quantum potuerimus , rerum exemplis lectores docebimus , sicut supra significavi

NAM. Namque hic contentus ordine equestri , quo - erat ortus, in affinitatem Pervenit. Imperatoris Di υi Iulii filii, cum jam ante familiaritatem ejus esset c-sccutus nulla alia re quam elegantia vitae , qua, ceteros ceperat principes civitatis , dignitate pari, sortuna humiliore . Tanta enim prosperitas Caesarem est ςonsecuta , ut nihil ei non tribuerit fortuna quod cuiquam ante detulerit , di conciliarit quod civis Romanus quivit consequi. Nata est autem Atti eo neptis ex Agrippa , cui virginem filiam collocarat. Hanc Caesar vix anniculam , Tiberio Claudio Neroni Drusilla nato , privigno suo , despondit. Quae conjunctio necessitudinem eorum sanxit, samiliaritatem reddidit fre

quentiorem .

. XX. Quamvis ante haec sponsalia , non solum cum ab urbe abesset , numquam ad suorum quemquam lite xas misi quin Attico mitteret , quid ageret , inprimis quid legeret ; quibusque in locis , & quamdiu essee moraturus : sed & cum esset in urbe , & , propter sua a

164쪽

T. POMPONIUS VATTICUS. Hi

infinitas occupationes , minus saepe quam vellet Atti eo seueretur , nullus dies temere intercessit quo non ad eum scriberet, quo non aliquid de antiquitate ab eo requireret : modo aliquam quaestionem poeti exm ei proponeret, interdum locans ejus verbosiores eliceret epistolas. Ex quo accidit , cum aedes Jovis Feretrii, In Capitolio ab Romulo constituta , vetustate atque incuria detecta , prolaberetur , ut Attici admonitu ,

Caesar eam reficiendam curaret. Neque vero ab M. Antonio minus absens literis colebatur : adeo ut accurate

ille exsul tum his terris, quid ageret, quid curae sibi haberet, certiorem saceret Atti eum . Hoc quale sit , facilius existimabit is qui judicare poterit, quantae si e

sapientiae , eorum retinere usum , benevolentiamque , inter quo S. m X imarum rerum non solum aemulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat , quantam fuit incidere necesse inter Caesarem atque Antonium , cum se uter

que principem non soluiri urbis Romanae , sed orbis

terrarum esse cuperet

XXI Tali modo cum VII. ει LXX. annos eomples ' set , atque ad extremam senectutem non minus digni tale quam gratia fortunaque crevisset , muItas enim hereditates nulla alia re quam bonitate, est consecutus tantaque prosperitate usus esset valetudinis, ut annos triginta medicina non indiguisset ue nactus est morbum, quem initio & ipse & medici contemserunt . nam putarunt esse tenesmon e cui remedia celeria faci Itaque proponebantur . In hoc cum tres menses sine ul- is doloribus , praeterquam quos ex curatione capiebat sconsumsisset ; subito tanta vis morbi in unum intestinum prorupit , ut extremo tempore per lumbos fistula Putris eruperit . Atque hoc priusquam ei accideret , postquam in dies dolores aecrescere , febresque acceiasisse sensit , Agrippam generum ad se arcessiri jussit, cum eo L. Cornelium Balbum , Sextumque Pedu

165쪽

eaeum. Hos ut venisse vidit, in cubitum innixus , ctuantam , inquit , curam diligentiamque in valetudino mea tuenda hoc sempore adbibuerim , cum vos te ses babeam , nibiI opus es pluribus verbis eommemorare . 2uibus

quoniam , Mi spero , satisfeci , nihilque reliqui feci quod

ad sanandum me pertineret , renquum est ut egomet mihi conquum . Id vos ignorare nolui . nam mihi sat , alere

morbum desinere . Namque bis diebus quidquid cibi sumse , .la produxὸ vitam , - auxerim desores sine de salutis.

xuare a vobis peto primum ut consilium probetis meum raeinde ne frustra dehortando conemini . XXII. Hac oratione habita , tanta constantia vocis atque vultus , ut non ex vita , sed ex domo in domum; videretur migrare , cum quidem Agrippa eum , flens atque Oseu Ians , oraret atque obsecraret ne ad id quod natura cogeret , ipse quoque sibi acceleraret : & quoniam tum quoque posset temporibus superesse , se si bi suisque reservaret ; preces ejus taciturna sua obstinatione compressit . Sic cum biduum cibo se abstinui ias et , su bito febris deeessit , leviorque morbus esse coe- Pit . tamen propositum nihilo secius peregit. Itaque

die quinto post quani id consilium inierat , pridie Ca I. Ap rit. Cn. Domitio , C. Sosio Coss. , decessit . Elatus est in lectieula , ut ipse praescripserat , sine ulla

Pompa funeris, comitantibus omnibus bonis , maxima vulgi frequentia . Sepultus est juxta viam Appiam , ad quintum lapidem , in monumento Q. Caeci- i ii , avunculi sui . COR

166쪽

NEPOTIS

FRAGMENT A.

Libris Chronicorum, Exemplorum, Viror. Illustrium , De Vira Ciceronis, Episto

larum ad Ciceronem, alus.

mibus adjuncta Epipola '

168쪽

CORNELII

NEPOTIS

FRAGMENTA.CHRONICORUM

uXIT Homerus ante Romam conditam

annis circiter centum Sc sexaginta. A. GelLNoct. Attic. I. xvra. c. XX I.

Roma condita Olympiadis septimae an no secundo . Solinus Pobhiso is es. II. Archilochus Tullo Hostilio Romae regnante jam tum poematis clarus di nobilis . A.GeILI. xv II. e. XXI. M. Manlius Romae , qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat , convictus est Eonsilium de regno occupando inisse ; damnatusque ea Pitis , saxo Tarpejo , ut M. Varro ait, praeceps datus ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit , verbe rando necatus est . uidem . Alexander Magnus Pellae ortus , M. Fabio Ambu-so , Tito Quinctio Capitolino Coss. post Romam conditam anno trecentesimo odi uagesimo quinto . So-hn. cap. xl m. Pobbi oro P. Teis

169쪽

.13 CORNELII NEPOTIs

P. Terentius Scipionis Africani & C. Laelii aequa Iis . Donatus in Vita Terentia .

CORNELII NEPOTI sEx EMPLORUML I B. II.

A Virgine Vestale. Sosiparoν Cari us lib. I. Gramma l

Μultis in senatu placuit ut qui ,, eaptivorum Ro- is, manorum ab Hannibale ,, redire nollent , datis cu- estodibus ad Hannibalem deducerentur: sed ea senten- titia numero plurium quibus id non videretiir , supe- ρrata . ii tamen qui ad Hanniba Iem non redissent , uta lque adeo intestabiles invisique fuerunt , ut taedrum pultae ceperint , necemque sibi consciverint. A. Geli. lib. st 'ν II. cap. Av DI. i

ILL GSTRIUM UTRORUM LIB. II.

Subinde . Sosipater Cari us lib. II. LIB. XU. Harum partum . Idem lib. I. LIB. XVI. A fratre patruele rem necessitudinis , ostendat. Ibidem. sed personam

170쪽

, FRAGMEN ΤΑ.

Incerta quo libro Viri II serium posita . Carthago antea speciem habuit duplicis oppidi , quasi aliud alterum amplecteretur cujus interior pars Ua dicebatur , exterior Magalia . Hujus rei testis est Cornelius Nepos in eo libro qui Uita Illustrium inseribitur. Serv. in I. AEn. Propius Grammatico accessi. Dismedes I. I. Gramin.

Albinus , qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione graeca scriptitavit. In ejusfhistoriae principio scriptum est ad hanc sententiam : Neminem succensere sibi e venire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret: nam sum , inquit , homo Romanus , natus in Latio' Graeca oratio a nobis a lieni ssima est . ideoque veniam gratiamque malae existimationis , si quid esset erratum, postulavit . Ea cum legisset M. Cato ; Nae tu , inquit , Aule , nimium nugator es , cum maluisti culpam de-

Precari quZm culpa vacare . nam petere veniam sole mus aut cum imprudente& erra vimus , aut cum compulsi peccavimus . Tibi , inquit , oro te , quis perpulit ut id committeres , quod priusquam saceres , peteres ut ignosceretur . A. Gen. lib. XI. cap. v III. Noc . Atticariae, Macrob. Praefat. Saturnal.

CORNELII NEPOTIS

Cornelius Nepos , & rerum memoriae non indili gens , & M. Ciceronis , ut qui maxime , amicus familiaris suit . atque is tamen in primo librorum quos de vita illius composuit , errasse videtur ι cum eum stri

SEARCH

MENU NAVIGATION