장음표시 사용
141쪽
eo , in Hispaniam imperator proficiscens Carlbagine , πι- mi optimo m imo hosias immoliavit . quae divina res aerumeoinciebatur , quas it a me , vellemne secum in ca stris pro isti . Id cum libenter accepissem , atque ab eo perere coepissem ne dubitaret ducere ; rum ille , Faciam , inquis , F dem mihi quam posuis , dederis . simnique ad aram ad iaxit , apud quam sacrificare instituerat e eamque , cereris r mctis , renentem jurare jussit , numquam me. in innicitiaeetim Rominis fore . Id ego jusjuriandum patri darum , -- gust ad hanc diem ita conservavi , ut nemini dubium es beat quin reIiquo rempore eadem mente sim futurus . xuare si quid amice de Romanis cogitabis , non imprudenter feceris , si me celaris . eum quidem bellum pariabis , re ipsum frusraberis si non me in eo principem posueris . III. Hac igitur aetate cum patre in Hispaniam profectus est . Cujus post obitum Hasdrubale imperatoresu fiecto , equitat ni omni praefuit . Hoc quoque interkno, exercitus summam imperii ad eum detulit. id Catis thaginem delatum, publice comprobatum est. Sic H annibal minor quinque & viginti annis natus impe-Tator Belus , proximo triennio omnes gentes Hispaniae hello subegit . Saguntum, foederatam civitatem , vi
EX pugnavit . tres exercitus maximos comparavit. Ex
his unum in Africam misit, alterum eum Hasdrubali fratre in Hispania reliquit , tertium in Italiam secumduxit . saltum Pyrenaeum transit . quacumque iter fecit , cum omnibus incolis conflixit. neminem , nisi vi-εfum , dimisit. Ad Alpes posteaquam venit , quae Italiam ab Gallia sejungunt , quas nemo umquam cum exercitu ante eum , praeter Herculcna Grajum, transierat : quo tacto is hodie saltus Grajus appellatur:
Ripicos conantes prohibere transitu in concidit, loca patefecit , itinera muniit , effecitque ut ea elephantos ornatus ire posset ν qua antea unus homo inermis vix
142쪽
V. Hae copias traduxit , in Italiamque pervenit . Conflixerat apud Rhodanum cuna P. Cornelio Scipione ν consule , eumque pepulerat. Cum hoc eodem de Clastidio apud Padum decernit : saucium inde ac furatum dimittit. Tertio'idem Scipio cum collega Tiberioi Longo apud Trebiam adversus eum venit . cum his, manum conseruit: utrosque profligavit. Inde per Li- gures Apenninum transiit , petens Etruriam . Hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum , ut postea numquam dextro aeque bene usus si . Qua valetudine Ciam etiam premeretur , lecticaque ferretur , C. Flami- nium consulem apud Trasimenum eum exercitu insidiis circumventum occidit. neque multo post C. Cente- Dium praetorem , cum delecta manu saltus occupantem .
t Hinc in Apuliam pervenit . Ibi obviam ei venerunt duo consules , C. Terentius Varro , & L. Paullus milius. Utriusque exercitus uno proelio fugavit: L. t Paullum consulem occidit , di aliquot praeterea consu- Iaeres . In his Cn. Servilium Geminum, qui anno suetperiore fuerat consul . U. Hac pugna pugnata Romam prosectus est nul j lo resistente : in propinquis urbis montibus moratus est . Cum aliquot ibi dies castra habuisset , & reverte-ὶ ι xetur Capuam: Q: Fabius Maximus, dictator Roma - e nus , in agro Falerno ei se objecit . Hsne clausus loco te rum angustiis , noct i sine ullo detrimento exercitus se, expedivit. Fabio callidissinio imperatori dedit verba. u Namque obducta nocte , sarmenta in cornibus jumen torum deligata incendit, ejusque generis multitudinemo magnam dispalatam immisit. Quo repentino objectu I vise , tantum terrorem injecit exercitui Romanorum s. li ut egredi extra vallum nemo sit ausus . Hanc post rem ita gestum non ita multis diebus M. Minutium Rufum , i, i magistrum equitum , pari ac dictatorem imperio, do Io Perductum in proelium , sugavit. T. Sempronium
143쪽
Gracchum iterum consulem in Lucanis absens in itis dia, inductum sustulit . M Claudium Marcellum , quinquies consulem , apud Venusiam pari modo interfecit . Longum est enumerare proelia . Quare hoc unum satis erit dictum , e X quo intelligi possit , quantus ille fuerit. Quamdiu in Italia fuit , nemo ei in acie restitit , nemo adversus eum post Cannensem pugnam in eampo castra posuit . . VI. Hie inviseus patriam defentum revocatus , helia Ium gessit adversus P. Scipionis filium , quem ipse Primum apud Rhodanum , iterum apud Padum , tertio apud Trebiam sugaverat . Cum hoc exhaustis jam patriae iacultatibus cupivit in praesentiarum bellum comis ponere, quo valentior postea congrederetur. In cola loquium convenit : conditiones non convenerunt . Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem con
fixit . pulsus incredibile dictu biduo S duabus no.
Albus Adrumetum pervenit : quod abest a Zama circi ter millia passuum trecenta . In hac fuga Numidae, qui simul eum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei r quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Adtometi reliquos ex fuga collegit. novis delectibus paucis
VII. Cum in apparando acerrime esset occupatus 3 Carthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo secius exercitui postea praefuit, resque in Africa gessit. Itemque Mago frater ejus , usque ad P. Sulpicium , C. Aurelium , consules . His en im magiias ratibus legati Carthaginienses Romam Venerunt, qui senatui populoque Romano graria S agerent , quo4 cum his pacem secissent , ob eamque rem corona aurei eos donarent , simulque peterent ut obsides eorum Fre gellis essent , captivique redderentur . His ex senatus consulto responsum est , munuS eorum gratum ace piumque esse : obsides quo loco rogarent, futuros et eata
144쪽
ptivos non remissuros , quod Hannibalem , cujus opera susceptum bellum foret , inimicissimum nomini Romano , & nunc cum imperio apud exercitum haberent, itemque fratrem ejus Magonem. Hoc responso Cariathaginienses cognito , Hannibalem domum , Magonemque revocarunt. Hic ut rediit , praetor factus est , postquam rex fuerat anno secundo & vigesimo . Ut enim Romae consules , sic Carthagine quotannis annui bini reges ereabantur . In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit ac suerat in bello. Namque effecit , ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset quae in aerario poneretur. Deinde anno post praeturam , M. Claudio , L- Furio Coss. , Roma legati Carthaginem venerunt. Hos Hannibal sui exposcendi gratia missos ratus , priusquam his senatus daretur , na Uem conscendit clam , atque ita Syriam ad Anti Ochum profugit . Hac re palam facta , Poeni naves duas quae eum comprehenderent , si possent consequi , miserunt , bona ejus publicarunt , domum a fundamentis disjecerunt , ipsum exsulem judicarunt . VIII. At Hannibal anno tertio postquam domo Pro fugerat , L. Cornelio , Q. Minutio COSS., cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum , si sorte Carthaginienses ad bellum , Antiochi spe fiduciaque , inducere posset i cui jam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur . Huc Magonem fratrem excivit. Id ubi Poeni resciverunt , Magonem eadem qua fratrem poena affecerunt . Illi desperatis re bus cum solvissent naves , ac vela ventis dedissent , Hannibal ad Antiochum pervenit . De Magonis interitu duplex memoria prodita est . namque alii nausea gio , alii a servis ipsius interfectum eum , scriptum re liquerunt . Antiochus autem si tam in agendo bello parere voluisset consiliis ejus , quam in suscipiendo insti-G a tue-
145쪽
tu erat , propius Tiberi quam Thermopylis, de summa
imperii dimicasset. Quem etsi multa stulte coriari .videbat , tam eri nulla dei eruit in re . Praefuit paucis navibus quas ex Syria jussus erat in Asiam ducere , hisque udversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conrufixit. Quo cum multitudine adversariorum sui supe- Tarentur , ipse quo cornu rem gessit , fuit superior .r IX. Anti Oeho fugato , verens ne dederetur quod sine dubio accidi siet , si sui fecisset potestatem ) Creta rei ad Gortynios venit , ut ibi, quo se conferret, consideraret. Uidit autem vir omnium callidissimus , magno se fore periculo , nisi quid praevidisset , propter
qua Titiam Cretensium . magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium . amphoras complures complet plumbo :έummas operit auro & argento . has Gortyniis praestatibus deponit in templo Dianae , simulans , se suas sor- unas illorum fidei credere. His in errorem ductis , statuas aeneas quas secum portabat , omnes sua pecunia
complet, easque in propatulo domi abjicit. Gortynii
templum magna cura custodiunt , non tam a ceteris
quam ab Hannibale , ne quid ille, inscientibus illis ,
tolleret , secumque portaret . X. Sic conservatis suis rebus, Poenus, illusis Cre. et ensibus omnibus, ad Prusiam in Pontum pervetait: apud quem eodem animo fuit erga Italiam: neque aliud quidquam egit quam regem armavit , & excitavit adversus Romanos . Quem cum videret domesticis te. bus minus esse robustum , conciliabat ceteros reges, adjungebatque bellicosas nationeS . . Dissidebat ah eo Pergamenus rex Eumenes , Romanis amicissimus, betatumque inter eos gerebatur di mari di terra : quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi. sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum societatem .
quem si removisisset , ficiliora sibi cetera fore arbitra ia
146쪽
m batur. Ad hunc interficiendum talem iniit rationem . et GIasse paucis diebus erant decreturi . superabatur na-tti vium multitudine : dolo erat pugnandum , cum parh noti esset armis o Imperavit quamplurin a Suevenenatas ii serpentes vivaa colligi , easque in vasa fiet ilia conjiei . ii Harum cum confecisset magnam multitudinem , die. ipso ouo facturus erat navale proelium , Classiarios con- vocat, hisque piaecipit , omnes ut in unam Eumenia
a segis concurrant navem ., a ceteris tantum satis Ea
.ε beant se defendere . id facile illos serpentum multitias dine consecuturos . Rex autem qua nave veheretur ut
scirent, se facturum : quem si aut cepissent es aut in-eterfecissent , magno his pollicetur praemio sore .XI. Tali cohortarione militum facta, classis ab utrici que in proelium deducitur. Quarum acie constituta , priusquam signum pugnae daretur , Hannibal, ut P Iam faceret suis quo loco Eumenes esset , . tabellarium i in scapha eum caduceo mittit. Qui ubi ad naves adversariorum Pervenit , epistolam ostendens , feci regem, professus est quaerere . Statim ad Eumenem deductus ι est; quod nemo dubitabat aliquid de pace esse scriptum a Tabellarius ducis nave declarata suis , eodem unde ierat , se recepit. At Eumenes soluta epistola nihil inbi ea reperit , nisi quod ad irridendum eum pertineret .s cujus etsi Caussam mirabatur , neque reperiebatur , tamen proelium statim committere non dubitavit. Horum in concursu, Bithyni Hannibalis praecepto univeri. si navem Eumenis adoriuntur . Quorum vim cum rex a iustinere non posset, fuga salutem petiit: quam con a secutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset , , quae in proximo litore erant collocata . Reliquae Pergamenae naves eum adversarios premerent acrius , rem
pente in eas vasa fictilia de quibus supra mentionem, fecimus, conjici coepta sunt: quae jacta initio risum iis pugna otibus excitarunt ; neque, quare id fieret, po-
147쪽
terat intelligi. Postquam autem naves completas Cori spexerunt serpentibu S , nova re perterriti, cum quid potissimum vitarent , non viderent , Puppes a Verteretist , seque ad sua castra nautica retulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit : Neque
eum solum , sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios. XII. Quae dum in Asia geruntur, accidit casu , ut legati Prusiae Romae apud L. Quinctium Flamininum
consularem cenarent: atque ibi de Hannibale mentione facta , ex his unus diceret, eum in Prusiae regno esse ..
Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conascripti , qui Hannibale vivo numquam se sne insidiis futuros existimabant, legatos in Bithyniam miserunt ό in his Flamininum ; qui a rege peterent ne inimici iasimum suum secum haberet , sibique dederet. His Prusias negare ausus non est e illud recusavit ne id a se fieri postularent quod adversus jus hospitii esset . ipsi , si possent , comprehenderent : locum ubi esset , saedo
inventuros . Hannibal enim uno loco se tenebat in castello quod ei ab rege datum erat muneri , idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, semper verens ne usu eveniret quod accidit. Huc cum legati Romanorum venisse tu , ae multitudine domum ejus circumdedissent , puer ab janua prospiciens Hannibali dixit, plures praeter consuetudinem armatos ap-Parere . Qui imperavit ei ut omnes fores aedificii circumiret , ac propere sibi renuntiaret num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter, quid esset , renuntiasset , omnesque exitus occupatos ostendasset :sensit id non fortuito factum , sed se peti , neque sibi
diutius vitam esse retinendam . quam ne alieno arbitrio dimitteret , memor pristinarum virtutum , Venenum , quod semper secum habere consueverat, sum
148쪽
XIII. Sie vir sortissimus , multis variisque persu Eius laboribus , anno acquievit septuagesimo . Quibus
consulibus interierit , non convenit . Namque Atticus
M. Claudio Marcello , & Fabio Labeone Coss. mortuum , in annali suo scriptum reliquit : at Polybius L. A milio Paullo , & Cn. Baebio Tamphilo :Sulpicius autem P. Cornelio Cethego, & M. Baebio Tamphilo, Atque hic tantus vir , tantisque bellis districtus, nonnihil temporis tribuit literis . namque aliquot ejus libri sunt graeco sermone confecti : in his ad Rhodios de Cn. Manlii Vulsonis in Asia rebus gestis . Hujus bella gesta multi memoriae prodiderunt e sed ex his duo qui cum eo in castris fuerunt , simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est , Philenius , & Sositus Lacedaemonius : atque hoc Sosito Hannibal literarum graecarum usus est doctore. Sed nos tempus est hujus libri sacere finem , & Romanorum explicare Imperatores , quo facilius collatio utrorumque iactis , qui rari praeserendi sint , possit judicari.
149쪽
A ΤΟ ortus municipio Tusculo, adolescentulus priusquam honoribus operam daret , versatus est in Sabinis , quod ibi heredium a patre relictum habebat. Hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam , ut M. Perperna Censorinus narrare solitus est , Romam demigravit: in foro esse coepit. Primum stipendium meruit annorum le-cem septemque . Q. Fabio Maximo, M. Claudio Marcello Cossi , tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis: magnique opera ejus aestimata est in proelio apud Senam , quo cecidit Hasdrubal , frater Hannibalis . Quaestor obtigit P. Cornelio Scipioni Africano , consuli : cum quo non pro sortis necessitudine vixit. namque ab eo Persetua dissensit vita. AEdit is plebis factus est cuni C. Hel vio . Praetor provinciam obtinuit Sardiniam , ex qua quia stor superiore tempore ex Africa decedens , Ennium poetam deduxerat : quod non minoris aesti- αι ius quam quemlibet amplissimum Sardinieusem triumphum . II. Consulatum gessit cum L. Valerio Flaeco, sorte prouinciam nactus Hispaniam citeriorem , exque v,ι triumpis uin deporta vix, Ibi cum diutius in orare-
150쪽
tur , P. Scinio Asricanus, consul iterum , cujus in priore consulatu quaestor fuerat , voluit eum de provincia depellere , & ipse ei succedere : neque hoc per senatum efficere potuit , cum quidem Scipio in cloitate principatum obtineret quod tum non potentia, sed iure respublica administrabatur . Qua ex re iratus , linxia tu peracto , privatus in urbe mansit. Ad Cato , censor eum eodem Flacco iactus , severe praefuit ei potestati. Nam & in complures nobiles animadvertit , & multas res novas in edictum addidit , qua re luxuria reprimeretur , quae jam tum incipiebat pullulare . Circiter annos octoginta usque ad extremam aetatem , ab adolessis centia , reipublicae caussa suscipere inimicitias hora destitit. Α multis tentatus , non modo nullum detri in mentum existimationis secit , sed quoad vixit, virtutum laude crevit . .
ΙΙΙ. In omnibus rebus singulari suit prudentia. & in dustria . Nam & agricola solers , & reipublicae peritus , di jurisconsultus , di magnus imperator , & probabilis orator , & cupidissimus literarum fuit. Quarum sudium cisi senior arripuerat , tamen tantum in/eis I pro gressum fecit , ut non facile reperire possis neque de Graecis , neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum . Ab adolescentia confecit orationes . Senex historias scribere instituit ι quarum sunt libri septem . Primus continet res gestas regum populi Romani. Se-Cundus , di tertius , unde quaeque civitas orta sit Italica . Ob quam rem omnes , Origios. videtur appenasse . In quarto autem bellum Punicum primum 2 in quinto secundum . Atque haec omnia capitulatim sunt dicta . Reliqua bella pari modo persecutus est , usque ad prae turam Ser. Galbae , qui diripuit Lusitanos . Atque horum bellorum duces non nominavit , sed sine nominibus res notavit . In iisdem exposuit , quae in Italia Hispaniisque viderentur admiranda . In quibus multa in dustria