Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1645년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

subita mutatio, tranquillitatem publicam interpellaret, & scandalisae dissidiis ansam praeberet: quae αlibi Pontificem quoque movit, a Constultius duximuι, ait, multitudini OObservata confluetudini deferendum, quam aliud in dissensionem ct sicandalum populi flatuendam : qua in parte solitam Romanae Ecclesiae moderationem prolixe commendat . Leo Papa, Epistola ad Michaelem; addita ratione, Quia non obsunt, inquit, saluti credentium dives pro loco ct tem pore consuetudines, quando a fides per dileationem operatur, Oc. ' Quod usque eo valere voluit MIexanclat IIta ut in gravissima , matrimonii scilicet nullitate inducenda, consuetudinem Gallicanam, quae dissentiret ab Ecclesiae Romanae regulis, tolerandam existima et, in haeciverba rescribens: e

22쪽

BELGARUM. 23

ot Romana Ecclem non conflueverit propter maleficia legitime conjunctos dirid re , si tamen consuetudo generalis Galliis cana Ecclesia habet, ut hujustmodi matri monium dissolvatur , nos patienter tolle

Apparet igitur quam procul a

simus a coeca illa Romae promulgatarum legum receptione, qUam do nec ea , quae conduntur in comtu universi orbis, non aliter a plentissimis Principibus nostris admitatuntur, quam priuS eXpensa a r rum peritis, & temperata secundum usum Regionis. 7. Nolo nostra cum Gallorum aeris componere, quorum liberi tem in rejiciendis generatim saluberrimis Decretis, nonnulli existimant contumaciae adscribendam:

illud solum commemorabo, Clementem VIII. Pontificem nihil amplius a Rege Henrico ejus nominis IV. postulasse, cum sibi quam maxime haberet obnoxium,& ad quidvis

23쪽

- JUS

Vis pronum, quam ut Concilium Tridentinum publicari per Reynum suum procuraret , exceptis sequi fort. adessent, qua revera fine tranquillitatis perturbatione, executioni domandari non possent , uti liquet ex Bulla solemni reconciliationis ejus cum Ecclesia , quam ad longum Epistolis suis inseruit Cardinalis Perronius. Minimὶ vero cogitatum de acquiescendo publicationi alibi antei factae: huic verb Pontiliacis desiderio & sequissimo temperamento , Rex noster mox a Concilii dimissione ultro fuerat obse Cutus, Cum tota illa , quam anthretuli Belgarum exceptio consese vationi publicae tranquillitatis in.

nitatur.

8. Ab his quae dicta sunt , non est, quod quis dimoveatur, si ea clausula apposita sit, quam aiunt ex stylo Romanae Curiae, hodie passim apponi selere, novis Constitutionibus, Publicationem Re-

24쪽

BELGARUM. 2y

. nem Roma factam, eamdem vim habituram , ac si in singulis Provinciis particulatim facta esset, cum derogatione comtrariarum conssetudinum quarumcumque. Rus quippe vis in Belgium

nondum penetravit, obstante firmissima consuetudine, quae non patitur praeter morini Majorum leges ullas Belgis imponi. Cujusmodi dein Regno Neapolitano extat pragmatica Constitutio edita 3 O. Augusti Is 6I. qua expressim cautum est, clausulam istam pro non scripta habendam esse. Studiis Curiae Romanq,cujus a Zelus omnis ab antiquo fervet pro dignitate tuenda, & auctoritate amplificanda , adscribendae sunt hae despoticae & vetustati incognitet adjectiones, potius quam consulta

Pontificum voluntati,quorum consueta moderatio praesumi non sinit, immemoriales populorum usus unisca clausula eb eis everti: uti nec cre-B de

a Bemata. de Consid. lib. . cap a.

25쪽

,6 IUS

dendum menti eorum congrUere ,

ut pro lege nobis velint esse , quod amoribus & ingenio nationis abhorret ; atque ita destituitur una e praecipuis conditionibus ad legem requisitis a ut fit secundum Patriae consuetudinem, loco temporique conreniens: id enim tantundem fuerit ac legem Velle esse, quae lex non est , ct adversantia secum frontibus adνersis compo

nere.

Sane nec si de enixa voluntate Pontificis liqueat, hujusmodi leges sustineri possunt, quae turbant potiuS quam prosunt ό quae non aedificant , sed destruunt; quae novitate sua disii dijs occasionem praebent. Imo mandatis istis obsisti posse, si quis eXecUtionem Urgeat, censent Caietanus, Victoria, aliique, quos Duvallius refert de Auctorit. Pontis pari. Φ. qu. 9. & Sylvester verb. Papa n. 4. In destruendo, in quit, Papa nihil potest, ct ubi de destractione con

flata

26쪽

BELGARUM 27. sat inevi potest, Rationem ad fert Ca-

jetanus, non quod aliquis positust Iudex Papa, aut in illum auctoritatem habeat, sed per modum defensonu : cuilibet enimes j in ad resflendum injuria, ct impediendum, defendemiamque: sed satius est ad defectum voluntatis recurrere, quam his duriusculis Auctorum dictis, fines ipsius potestatis attin

gere

Frustra vero laborant Thqologi quidam, ex amplitudine Pontificiae potestatis , quae non a populo , ut caetera Imperia , sed a Christo Domino dimanat , &sine ulla limit tione col lata est, b ut quidquid ligaverit aut solverit super terram, ligatumo solutum sit in coetu , adstruere , justa quaevis , quantumvis graVia dc incommoda , Summi Pontificis, pro legibus amplectenda esse; quod non perinde se habere aiunt in cularium Principum praeceptis. Unde B Σ ulte-

27쪽

ulterius hoc discrimen , inter leges saeculares & Ecclesiasticas dedu-Cunt, ut hae sola promulgatione in Urbe Roma possint fidelibus imponi, si appareat id enixe Pontificem Velle: nequeant vero Regum Placita, nisi particulari per Provincias publicatione, subditos involvere, etsi maxime velint una insinuatione

in Urbe principe defungi, quod

non intelligatur populus tam immoderatam &effusam potestatem in Principem contulisse, ut ex longinquo plures populos, moribus diss- dentes , uno programmate queat obligare. Quam satis abnormem sententiam, nec ratio, nec auctoritas defendit: cum id quod aequo durius existimatur esse in humana dominatione, & ideo non comprehensum generali collatione supremae Potestatis, non possit dici mitissimae auctoritatis institutione, quae pascindi Vocabulo Apostolorum Principi est

28쪽

BELG ARUM. 29

Collata , esse comprehensum , nisi prorsus invertere velimus hanc ipsius Institutoris sententiam , a Reges Gentium dominantur eorum , νos aurem non sic. Quam Veterum PatrUm consensus eo pertinere docet, ut rigor & leveritas, quae Regibus propria est , ab Ecclesiasticae potestatis exercitio abesse debere significetur. Ita enim eum locum b Origenes enarrat : Principes gentium, non contenti tantum regere suos subjectus, violenter eis dominari nItuntur. Inter Pos amrem qui estis mei, non erunt hac. Ne sor-ιe qui videntur habere aliquem in Ecclesia Principatum , domnentur fratribus propriis , vel potestatem in eos exerceant. Quoniam sicut omnia carnalia in necem-tate sunt postra, non in voluntate ; spiritualia autem in Poluntate , non necessi te : fc o Principes spirituales, Principatus eorum in dilectione subditorum d ber esse postin, non in timore corporali.

29쪽

Cui consentit haec Gregorii Naziangeni sententia AE : Vel maxime id lex nostra, ct legiflator noster sanxit, ut grex non coacte, sed stonis, is libenti animo pascatur. Quodque Hieronymus scribit, . hanc inter Reges de Episcopos esse disserentiam, quod Reges nolentibus, Episcopi volentibus praesint. Quibus si milia apud Chrylostomum e reperire est , &Ber nardum in libris de consideratione ad Eugenium Papam, d ubi de hac Divi Petri sententia, Non dominantes in Clero; sed forma facti gregis. Et ne dictum , inquit, sola humilit

te putes, νοx Domini en in Evangelio: Reges Gentium dominantur eorum , & qui potestatem habent se per eos , benefici vocantur. Et infert , Vos autem non sic. Planum est, solis interdicitur dominatus. I ergo tu

a orat. I. Apolog.b Din. 3. ad Heliodorum c Homil. II .morali in Epist. ad Ephesd Lib. 2.cap.6. de considerat.

30쪽

BELGARUM. 3

tu, ct ubi usurpare aude , aut domi apostolatum aut Apostolicus domina

Ex quibus corruere necesse est dogmata, quae Imperium sacerdotale abiblutius faciunt, & magis desepoticum Regio, & plus aliquid risgoris inesse volunt Ecclesiasticis legibus, quam Civilibus,cum rectius de istis, quam de his dici videatur,le es, quae nimia asperitate & duritia ostendunt & incommodant, pro non scriptis esse habendas. In quarum numero sine controversa collocandet sunt, quq vetustissimas consuetudines , nationum non adhibita cau' cognitione,una clausula everiniunt. Cujusmodi imperiorum impatientes ab antiquo sunt Belgae , quorum majoribus GermaniS Reges pro erant auctoritate potius suadendi , quam cogendi potesate, si Tacito fides. a Neque illa tantum Veterum est do- ctrina, leges Ecclesiasticas invitis

a De moribud Germanorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION