Synodus dioecesana Cæsenatensis ab eminentiss. ac reverendiss. d.d. Jo. Casimiro s.r.e. card. Denhoff episcopo Caesenaten. in ecclesia cathedrali sub diebus 30. junii, & 1. ac 2. julii celebrata anno à reparata salute 1693 Innocentio 12. rem christia

발행: 1695년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

ii Lib. I. cap. III. 1Parochi tam Civitatis, quam reliquae Dice-cesiis, aestate horis pomeridianis huic exercitio incumbent,hyemali vero, vel pluvio tempore, poterunt Suburbani, & Rurales Parochi catechizare parvulos finita Missa principali, consulendo commoditati eorum ; hora tamen integra , &non diminuta. Omnes utriusque sexus fideles, qui aetatis seqdecimum quartum annum nondum compleve runt , teneantur Doctrina Christiana frequenta

re . Ideὁque Parochi Prima Dominica cujusibet mensis, finito in Missa Evangelio monebunt de hoc adstantes; in primis vero parentes, & heros, quibus esecaciter suadebunt, eos graviter peccare in Deum, & in se ipsos, si filios, & famulos,in

illa aetate constitutos instruendos non curent .

x. Quia haec Parentum, & Patrum familias ci ca filiorum, S domesticorum aeternam salutem incuria, manifeste indicat eos parvipendere fi- Ti dem, & religionem: dicente Apostolo ; 'suorum, maxime domesticorum, curam non habet,sdem nega is, ν es insideli deterior. 2. Quia languescente in eis fide; fiducia, quam ponere in auxilio Dei debent , simul etiam periclitatur; Divinum enim adiutorium postponere videntur exspectationi lucri ex filiorum, & inservientium modici temporis ministerio , sive in pascendis

32쪽

De Doctrina Christana . hygregibus, sive in curanda re familiari; quasi vero haec sine Deo augeri possitit . 3. Quia illi charitatem graviter laedunt, cum sub eorum cust . dia constitutis alimenta vitae aeternae crudeliter

subtrahunt; cujus rei striistissimam Deo reddituri sunt rationem . . Denique, quod sibi ipsis sint injurii; nam vitia filiorum, & famulorum

plerumque ex ignorantia eorum , quae Christiani scire tenentur, originem trahunt; quomodo enim illi poterunt res Parentum aut Domin tum fideliter administrare , qui divinorum mandathrum ignari, vitam hanc temporalem solissensibus dijudicant, ad oculum servientes. Si his repetitis suasionibus Parentes, Heri, ac Curatores, non obtemperaverint : injungimus stricte Parochis, ut eos a Sacramentis Poenitentiae ,& Samstisssimae Communionis arceant, d nec disponantur ad percipiendos illorum fructus, per propositum verum de C tero non negligendi notabiliter salutem sibi,ut supra,subditorum. Omnes etiam Confessarios , inhaerendo Syn do Dioecesianae illustrissimi D. Bonaventurae anno 13 8. habitae, serio monemus, ut memores orucii sui denegent absolutionis beneficium Parentibus , & Heris, qui filios, vel famulos fidei & religionis rudimentis imbuendos, sive in Ecclesiis, sive in Scholis non curaverint, postquam de hoc

33쪽

i4 Lib. I. Cap. III.

a Parocho, aut a Consessario serio admoniti ne rint . Sciant autem iidem Confessarii , quod ignaros rudimentorum fidei absolvere non de beant, si effugere velint justam suspicionis no- eam , quod propositionem LXIV. a S. mem. Innocentio XI. damnatam , adhuc, & animo, de usu retineant: quos vero ignorantia inculpabili laborare invenerint, pro illa vice admonitos de urgenti obligatione discendi necessaria ad sal tem, absolvere poterunt, postquam ipsi, ductu Consessariorum,fidei actus circa primaria Religionis mysteria expresse elicuerint . Praecipimus praeterea Parochis , ut quotiescunque Doctrinam tradere aggrediuntur,omniuPuerorum, Puellarumque, intra praefatam aetatem annorum quatuordecim constitutorum, in dicem prae manibus habeant , in eoque notem

qui praesentes, qui absentes sint . juxta formulam ad Calcem Synodi apponendam: desinente vero quolibet trimestri,eundem indicem obsigillatum

Nobis transmittant, una cum nominibus ,& co

gnominibus Parentum , & respective Dominorum eorum qui abfuerunt ι ut rei adeo gravi, aqua pendet, & horum, et illorum salus aeterna , remedium aliquod essicax adseramus: qui vero e Parochis hic decreta praestare neglexerit, dum rum aureorum poenam sblvet.

34쪽

Parochi omnes, extra civitatem vero etiam

caeteri Sacerdotes , qui in Oratoriis publicis Missas celebrant , diebus festivis post Evangelium

genuflectant ante medium Altaris , et alta ac distincta voce recitent materna lingua, populo lente, et devote repetente , praecipua fidei , et

Religionis nostrae capita : scilicet facto signo Crucis, Pater noster, Ave Maria , Symbolum Apostolorum , Praecei ta Decalogi et Ecclesiae,

numerum , S vim Sacramentorum , necnon

primaria Redemptionis nostrae mysteria ; qualia sunt: Sanctissimae Trinitatis, Incarnationis, Mortis , & Resurrectionis D. N. Jesu Ch isti, ac admirabilis praesentiae ipsius in Sanctissima Eucharistia; juxta tabellam compendiosam iussu nostro impressam , titulo Exercitii Christiani instignitam et seu aliam accuratiorem , quam De adjuvante dare proposuimus. Si vero diebus supradictis plures Misse in eodem Oratorio publi co celebrentur, haec eadem recitatio in qualibet illarum iterari debebit: in Parochialibus vero Ecclesiis sufficiet ut id Capellanus seu Uicarius Parochi in sua Missa praestet, nam ipse Parochus intra Mita suae Solemnia prolixius instruere tenetur Populum , ut post Tridentinum Concilium sess. s. c. L. in allegata Synodo Dice cessena disponitur; & nos infra lib. 3. cap. de Parochis

35쪽

a 6 Lib. I. cap. III.

diccinus. In negligentes quoscunque digna re prehensione alaimaduertetur , etiam ad instantiam Procuratoris fiscalis. Hortamur utriusque sexus fideles, ut institutae olim sodalitati pro Christiana Dodirilia , prCmovenda , nomina dent ; quo dc meritum

aded pii operis assequantur, & Indulgentias a Sede Apostolica ejusmodi sodalibus concessas tu crentur : quarum silmmam exhibebit tabella ad calcem hujus Synodi. Clerici, juvandis Parochis ,& Operariis Doctrinae Christianae deputati, solicite & fideliter ossicium suum exequantur, si ad altiores Ordinum gradus ascendere cupiunt. Locorum piorum Alumnis, eorumdem locorum Capellani , seu alii ad id destinati Sacer dotes Doctrinam Christianam singulis pariter diebus Dominicis, et festivis tradant, sub poena amotionis ab ossicio, et aliis pro magnitudine culpae . Quolibet trimestri, postquam Parochi ad nos

transmiserint notam praesentium, et absentium ,

ut supra dictum cit, fici Cogregatio sub nomine Doctrinae Christianae ; in Civitate quidem in Palatio nostro Episcopali, extra vero Civitatem ira solitis locis , in quibus Conventus menstrui celebrari cons ueverunt, idque mox pera clis collatio'

36쪽

lationibus mensis tunc obvenientis proponentur vero in illa Congregatione quaecunque pro recto hujus pii operis usu, & illius prcsressis o Current et aut Quae ibi emendanda videbuntur. Vocari etiam illuc interdum poterunt ii qui in aliquo cooperantur Doctrinae. Christianae , ut ipsis auditis, melius necessiatibus provideri possit ; prout id fusius explicabitur in libello pro restauranda hac sodalitate procudendo. Et ne aliqua ex parte in re tanti momenti deesse videamur: statuimus,ut in Ciuitate,qua libet hebdomada, stata die, & hora designanda, eaque integra in Eccclesia S. Mariae, vulgo dictae, di Foceaquatro, catechizentur adulti ; quos fi quentes esse impense cupimus. Consessariosque hic iterum admonemus, ut eb dissicilius in Co sessionibus excusationes ignorantium admittant, quo nunc facilius omnes scire poterunt ad quae aenentur. Catechismus porro ille tradetur adultis sine interogationibus, ne malo pudore suffisi, ab instructionibus hujusmodi abhorreant .

De Praedicatoribus Verbi Dei. Vos Ecclesia in tenera aetate levi & exiguo nutrit doctrinae Catechisticae alimento,e B pro

37쪽

procedentibus annis solidiori , de copiosioti. Verbi Dei pascit cibo, ergu Verbi istius Deposutarii , 6c Dissensatores, ut tanto muneri satisfaciant, sciant . , Quod quicunque munus praedicationis intra hujus Dioecesis, & nostrae Jurisdictionis fines

exercere voluerit , ante omnia testificationem

bonae conversationis in forma legitima Nobis, aut Uicario nostro, exhibere debebit :& si ille e Clero Saeculari fuerit, alteriusque Episcopi subditus, ipsius Episcopi literas testimoniales produm cet;si autem Regularis, Superioris saltem localis attestationem adferet. Tum examen subibit, ut liqueat an suffcie ii doctrina praeditus sit ; haec autem doctrina in tribus potillimum consistit:nempe; i. in notione

Sacrae Scripturae, necnon modo ea utiliter utendi : quod sedula illius , ac Sanctorum Patrum

lectione , tum & pia meditatione comparatur. 1. In struetura ipsius Sermonis, ut hic ad suaden dum. , & ad movendum sit aptissimus: contineatque media assequendae salutis aeternae, pr fligandi vitia, acquirendarum Virtutum,& 3. In delectu rerum, ex quibus Sermo componitur , ne scilicet ex suggestu proferantur vana, profana, dubia, aut aliquo modo apocrypha . Circa haec omnia Examinatores varias formare de

38쪽

De Praeiacator. Vrebi Dei . asre debebunt quaestiones , quo melius judicium suum ferant de Praedicatore. mi si idoneus probatus fuerit, ad Nos se conseret pro benedictione, ut cujus nomine hanc ei elargiemur, illius in

praedicando regatur lumine roboretur Virtute. Destinabitur dein ad certam Ecclesiam, Gmulque monebitur, ut perpendat partium sua xum esse docere, suadere,monere, Verbo,& exemplo. Doceat ergo ea omnia, quae Christus Dominus, veret Religionis Auctor , 5: Magister, scire nos voluit, ut vitam aeternam consequeremur; expinnatque propterea auditoribus tuis, nunc ipsius Religionis nobilitatem, ob eiusdem Auctoris J su Christi supereminentem excellentiam , & dignitatem ;irunc viri ejus & mortis admiranda ac plane divina Mysteria: tum ea quae ipse op ratur in nobis per Sacramenta, & gratiam. Ut ita fideles Religionis Sanctissimae,ac rerum coele

Itium suavitate, δί amore,a terrenarum cupidita te jugiter abstrahantur. Suadeat etiam, debere homines componere vitam actionesque suas ad

Evangelium, veluti ad infallibilem non modo fidei, sed & morum regulam e nec sussicere ad salutem , credere, nisi id quod fide creditur,ch ritate perficiatur: monente Apostolo: non Auditores legis justos esse, sed faetores legis justifi

Epistola ad

39쪽

Lib. I. cap. IV. pr cepta Ecclesiae, qui enim Ecclesiam non audit & ejus mandatis obedire detre stat, ipsius Christi oraculo Ethnicis, & Publicanis accensen dus est: Episcoporum item jussis obsequendum;

etenim ipsos tanquam Apostolorum successores spectant illa Salvatoris veroa: qm mos audit,me audit, s qui vos spernit,me spernit. Et Apostolus dicit: ' Obedite Privinis vestris, s obiacere eis, ipsi enim per igilant quasi rationem pro animabus et Asr ddituri, subdens, dignam plane charit te Apostolica , causam, ut cum gaudia, inquit, hoe faciant, non ementes. Insectatur denique vitia, quae in populo magis grassanturo prς c teris vitiis dominari videntur, servatis nihilominus prudentiae, & charitatis tergibus , ne aut aliquem singulariter designet, aut probrosa & mordaci censura mores hominum

carpat.

Verum quia non sussicit ut praefata, Evange- gelicus Praedicator, solo verbo praestet, nisi ea confirmet exemplo, curabit studiose sancte con versari, & omnes adtiones suas ad pietatem componere, sunt enim illae, ut admonuit Conc. Trid. perpetuum quoddam praedicandi genus. Porro inter praedicandum abstineat. i. A' scurrilibus quae ad rem non pertinent: si enim nuget , teste S. Bernardo, in ore Sacerdotis

40쪽

m Prassieat. Verbi Dei . 2 Iconfibulantis sunt blasphemiae , cruid erunt in ore Praedicatoris, qui nomine Chriti verba vitet aeternae fidelibus dispensare debet. L. Abstineat & a profanis, precipue vero a se

bulosis Poetarum commentis r alliciunt enim haec vanitatis pabula audientium mentes ad humana, quo ni ut eas a divinis retrahant ; atque

ad instar cujusdam fermenti e siculi sicibus deprompti , massam coelestis doctrinae inficiunt ,

, corrumpunt. . 3. Sedulo etiam animadvertat, ne ab humanis scientiis mutuato fiaco veritatem evangelicam plus aequo exornet: inest enim veritati divinae sua genuina venustas: α monemur ab Ap stolo, ' non in sermone esse Regis Dei, sed in evirtute. 4. Observet tandem Gregorii Magni admonitionem , ne plus prςdicet, quam ab Audit ribus capi possit, ne se magis curet ostendere , quam audaroribus prodesse . Et illud Hieronymi ditium sibi accomodet: Docente te in Ecclesia , non clamor Populi, Iedgemitus juscitetur: lacis maaudιtorum laudes tuae sint . Ut autem ea quae hic summatim attigimus , altas in cordibus Praedicatorum huius Dioece sis radices agant, volumus, ut cuilibet eorum exhibeatur a Cancellario Curiae nostrae Episco palis exemplum literarum enciclycarum Sacrς

. Epist. ad Nec potianum. Diqiliaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION