장음표시 사용
51쪽
quae ad solvendos Casuum conscientiae nodos, &1uadendam pietatem accomodatissimae videbuntur ; Etenim decrevimus ea, quae in dictis Collationibus tra stabuntur,in volumina redigere , ad perenne Clericorum hujus Dioecesis utilitatem. In singulis locis Dioecesis, in quibus ejusmodi Conventus fient, Praesdum munus erit conscribere fideliter quae in illis acta fuerunt, eaque referre in librum ad hoc comparatum ; adnotando locum, & tempus Conventus habiti, qui ibi praesentes, qui absentes fuerint: quique de mat riis propositis disseruerunt : ut de his omni tempore , potissimum autem in Visitatione, constare possit : at in Civitate Secretarius Collationum noc idem praestabit. Semel mense Maii. & iterum mense Septembris, die designanda, convenieat ad Civitatem omnes Parochi Civitatis, & Dioecesis; illis exceptis qui urgenti aliqua sitarum Parectarum necessitate dctinebuntur: finis vero horum Conven tuum generalium hic erit; ut postquam in illis Parochi Ecclesiarum suarum statum breviter exposuerint, consilia ,& remedia opportuna a Nobis recipiant, utque Nos omne illud quod saluti animarum profuturum existimabimus , cunia ipsis communicemus. CΑ-
52쪽
De Studio,HLi is Ecclesiast. 33 CAPUT VII. De Studio, di Ecelesiasseorum Collationes , quarum frequentiorem usum
Superiori Capite commendavimus, exe
citii cujusdam gratia institutae sunt; ut Viri E clesiastici, qui sesentia pollent, facilius ea quς didicerunt memoria retineant; qui vero Tyrones sunt, aut certe ob aetatem provectiorem res peni
rus persPectas, & cognitas habere non possunt, aliqua saltem earum notitia imbuantur. Verum his minime contenti sint Clerici, si muneris sit amplitudinem explere cupiunt: ac propterea indefesso labore scientiam in primis sanctorum acquirere contendant; dein & caeteras disciplinas, quarum gratia Collationes Ecclesiasticas quasi quaedam illicia & incitamenta in
Scientiam Sanctorum assequentur jugi m moria Uitae Jesu Christi lammi Sacerdotis, cujus quaelibet actio est nostra instructio. In quo u Coloss. 1. 3 sunt omnes T hesauri Sapientiae, σε Scientiae abscon dita. Ab illo, tanquani a Patre luminum, lumen deposcant: ejus unius Magistri salutaria documenta , quae Novi Testamenti tabulis continentur , sedula meditatione revolvant; cujus rei gradi
53쪽
tia quotidie ex eodem Novo Testamento Caput unum, genibus flexis, detectoque capite, devote legant ; nec vero ibi eruditionem quaerant, sed potissimum quae vitae sanctimoniae , 5 aeternae lalusi condycunt, scrutentur . Scientiae sanctorum proxime conjungi debet disciplinarum Ecclesiasticarum studium ; cui diligenter incumbere Oportet Clericos, ne, si inscitia laborent , monstris fiant simillimi , deficientes a proprii status natura, de conditione . Inter Ecclesiasticas disciplinas, Sac. Theologis studium primas sibi vendicat partes; docet em; haec viam , et rationem disserendi de Deo,res utq; divinis, absque erroris aut illusionis periculo: ex quo Clericis, quorum ossicium est caeteros erudisce, studium illud maxime est necessarium; cam lue ob causam cursum Theolcgiae moralis im' rimis ipsis tradi jussimus: quod si vero aliquinculatricis capaces fuerint, etiam isti applic ri poterunt judicio Magistri. Volumus autem, ut ad audiendos hos tracta
tus, qui publice bis qualibet die explicabuntur ,
matutinis scilicet pomeridianisque noris, conveniant omnes Clerici Sacerdotio nondum initiati,
cam qui in Civitate quam qui in reliqua Dioecesi inmorantur; eisque addiscendis operam tuam strenue navent ; iecus sciant dissicilem eis f.in
54쪽
ram ascensum ad altiores Ordines. Hortamur tamen, & Sacerdotes qui annum aetatis quinquagesimum nondum expleverunt, ut ipH quoque lectionibus: Horalibus faequenter intersint i ita enim de otium profligabunt , & damnum ex j ctiaua anteaehi temporis acceptum aliqua ratione compensabunt. Habebit, & horum , de illorum Catal gum Uicarius noster Generalis , & absentiunia accuratam notam servabit: nam occurrentibus vacationibus Beneficiorrum , negligentia haec Sacerdotibus,qui descripti erui in talogo,imputabitur , eisque in assequendis Beneficiis & ossiciis moram faciet , nisi jam Theologiam probe
Quia vero nemo sine librorum adminiculo proficere valet in disciplinis , curabunt omnino Clerici habere libros ad studium Theologicum opportunos: inter quos Medulla universe Themlogiae , quam Illustriss. D. Ludovicus Abelly, Rhutenensis Epilcopus,in lucem edidit, eis commendatam cupimus; ejus enim compendio,brevi tempore facilitatem assequentur solvendi magis obvios conscientiae nodos , disserendique emendate de cunctis nostrae Religionis mysteriis , de alios tamen libros susus de rebus .Theologicis tractantes apud se habeant ; eosque sedula lectio,
55쪽
ne evolvant, quos praesertimi Utri lion inlitas pi tate quam eruditione insignes conscripserunt, inter quos eminent post D. Thomam , Navarras, Toletus, SuareZ, Lessias, ZFillluccius&c. l/ . Libros praeterea ad pietarum Confovendam accomodatos manibus quotidin terant, ex quibus vitae spiritualis salutaria documenta haurire possint; hos inter merito numeratur aureus ille liber S. Francisci Salesii, cui titulus Introductiomitam de totam . Item Cardinalis Bonae Manu- ductio ad Cariam , necnon Molinae Carthusiani tractatus de GDitate Sacerdotum, aliique non pauci . At eos, quorum temo aut prorsus vana est S inutilis, aut noxia, longe a se abiiciant: e quo rum numero sitiit fabulota illa: narrationes, quae vulgo Romano dicuntur; nonnullorum Poetarum carmina amatoria ; & caeterae hujusmodi mentium humanarum pestes .
De Festorum obfirmantia . NON iam ad proprium commodum erudiuntur Viri Ecclesialtici , quam ut ali rum utilitati prospiciant. Cum enim eos Christus
56쪽
voluit praecipuum eorum esse ossicium, eos illustrare, qui ignorantiae tenebris circumfusi, Deum
ejusque verum cultum non noverunt.
His ignorantiae tenebris tribui potest sinorum dierum violatio, quae hodie late in populis incresbuit. Quocirca Parochorum, eosque adjuvantium munus erit, hortari eos , quorum cura ipsis commissa est, ut debita veneratione prosequantur
dies cultui Majestatis Divinar specialiter destinatos, & Sanctorum cum Christo regnantium ii nori sacros; in quorum victoria Dei bonitas, &potentia laudatur. Transigendi ergo sint dies illi in oratione, in operibus bonis ; in curarum iacularium silentio, & in abstinentia ab operibus servilibus. Neque vero crededum est fortuito pr eptum sanctificandi Sabbathum initium sumere a verbo, ; voluit certe innuere nobis Divina Sapientia, facile e memoria hominum illud excidere , sive Propter terrenorum affectuum praed minium , sive propter multa exempla eorum qui festos dies violare non verentur: ex quo etiam Pastores intelligant frequentius de hoc commonendos esse Populos.
Docebunt itaque isti diligenter , quibus in operibus atque actionibus Christiani homines C 3 die-
Catech. Rom. p. . de prae cepi. Decal. Diqitigeo by Corale
57쪽
i 38 . Lib. I. cap. I ilia' diebus festis exercere se debeant. I . . Illae vero ejusmodi stini; ut ad Dei templum accedant, eoque loco sincera ptinue animi a tentione Sacrosancto Miss, Sacrificio intersint. Nihil vero est quod opportunius, aut melius a Christianis hominibus fieri possit, quam ut peccata sua Sacerdotibus saepe confiteantur. Neque solum ad hoc Sacramentum populum excitabunt Parochi , sed sedulo etiam atque etiam adhortabuntur, ut Sacrosanctum Euchari stiae Sacramentum crebro percipiant. Attente praeterea diligenterque sacra Concio a fidelibus audienda est: nihil enim minus feren dum est, neque tam profectis indignum, quam
Christi verba contemnere, aut negligenter audire a
Exercitatio item atque studium fidelium in precibus, divinisque laudibus frequens esse debet.
Precipua etiam cura , ut, quae ad Christianae vitae institutionem pertinent, ea diligenter ad discant a Sedulὁque se exerceant in ossiciis, quae pietatem continent: pauperibus, de egenis eleemosynam tribuendo, aegros visitando, moerentes, qui
que dolore aflicti jacent,pie consolando : sic enim faciebant veteres Christiani testibus Jusmo, σTertuliam. Neque
58쪽
Neque intermittant & Ve'eris interes e cantatis , ubi id sine magno suo incommodo facta
. Dies festi initium sumunt a media nocte, quae proxime ipsam diem antecedit , a quo tem pore nemini licet opera servilia exercere, sive illatini mechanica, sive rusticar proindeque. ἰI. Prohibemus, ne diebus ad Dei cultum , &Sanctorum honorem institutis mercatus fiant , sive animalium , sive frugum, sive cujusvis alte rius generis esculentorum , iis dumtaxat excellis, quae usus quotidianus deposcit, ac pridie sine gravi incommodo comparari non possunt: si igitur incidat mercatus in diem festum , tunc ille pridie habeatur, aut alio die qui festus non sit; idque iub poena sex aureorum.
x. Vetamus praeterea quarumvis rerum ex
portationes , & cujuslibet generis vecturas: ac ne jumenta clitellis & mercibus onusta agantur; nisi
forte iter prosequendo , quod die profesto inchoatum fuerit; obtenta tamen prius a Nobis vel Vicario nostro liccntia, quae gratis concedetur. antravenientes poenam unius aurei subibunt. 3. Precipimus vero ut officinae omnes claus emaneant: utque soli Pharmacopolae, Lanii, &qui Caseuna , & Salsamenta vendunt , reserato ostiolo merces suas distrahere possint ; non ta-C mena
59쪽
Lib. I. Cast. III. men , Pharmacopolis dumtaxat cxceetis, dum divina ossicia in Ecclesia Cathedrali solemniter peraguntur, idest, dum Missa, aut Vesperae cantantur, vel fit Sermo ad populum. Si quis vero hujus legis transgressor fuerit , poena unius aurei multu abitur : cui subiicientur non modo ipsi transgressores, sed & ii qui causa erunt inob dientiae,Patres scilicet respectu filiorum, & Heri respectu famulorum. . Interdicimus pariter quaevis opera rustica, qualia sunt: Boves sub jugum mittere, arare, seminare, vineam ligone fodere, metere, frumentum in area terere, Vites, aut arbores putare,
vindemiare, arbores caedere, & alia hujusmodi . Item prohibemus iis qui moletrinis praesunt, ne artem suam exerceant festis diebus, nisi exposita nobis necessitate, & obtenta licentia;quq
gratis concedetur. 6. Vetamus item ne aliquis quamcunqueFmechanicam artem exerceat, quamvis eam non profiteatur.
. 7. Pistoribus quoq; non liceat panem praepa rare vel coquere, nisi id publica utilitas exigat ;cujus intuitu, petentibus annonae Praefectis, licentiam libentes & gratis concedemus. In D
mibus vero privatis, nisi plura quam duo festa sine intervallo sibi succedant, vel manifesta adsit
60쪽
De Felsorum oler Uantia' Inecessitas , panis nec pr paretur, nec coquatur.
8. Barbitonsoribus, barbam radere, & capillos tondere in ossicinis, & aedibus illorum, inte dicimus : tempore vero Divinorum ossiciorum etiam in Domibus privatis. Si tamen horis pomeridianis extra tempus Divinorum ossiciorum venire ad eos contingat exteros, praecipue rusti cos, qui ejus artis peritos ruri habere non possiant, licebit eis tunc talibus hominibus obsequium Charitatis praestare . '. Uetitum esse volumus in Judicio conten dere, testes ad juramenta admittere, sententias protrunciare, &quaecunque ad strepitum fore 3-sem pertinent. Notariis etiam contractuum rogitum interdicimus; iis exceptis, quos aut jura fieri permittunt , aut urgentissima exposcet necessitas epoenam delinquentibus quinque aureo
io. Messis, & Vindemiarum tempore, ne mini fas sit operari sine praevia licentia nostra, quae a Nobis opportuno tempore generalis concedetur et qui sectis fecerit , duorum aureorum poenam luet . Missam tamen primum audir quilibet tenebitur, prout tenetur extra predietatempora.
