Andreae Recicii ... Accusationis in Christophorum Sborouium actiones tres. De fide publica. De praescriptionibus ante iudicium oppositis. De criminibus

발행: 1585년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

118 crammius . cum more ac consuetudine omnium gentium, climratione ipsa quae debet esse communis omnium lex: cum jure denique scripto nostro,quo maximE standunobis est. Quid enim Θ in persona regiam solam crimen majestatis committi leges nostrae statuunt. an propterea vulnerari aut interfici Regem voluerun ut crimen commissum dici posset ὸ aut nullum crimen committitur, si vulnera & caedes ab eo absint λSi quis igitur omnibus probris te lacerarit, nullum crimen commissum erit. Verba enim quaedam effudit ; caedes,vulnus nullum apparet. si tabulas publicas quis corruperit: crimen commissum non erit: quid enim sunt aliud literae, quam verba caedem, vulnus nullum fecit. Pederavit quis ὸ false aliquid dixit Θ quid tum Θ verba: vulnus, caedes nulla. crimen commissum non erit. Non opus est me per singula ire; quam pauca crimina futura sint, si non alia ratione quam percussione aut homicidio crimen committi statuerimus, nemo est quin intelligat. inodsi in

Deum Opt.max. rerum omnium harum authore c5- servatoremq. multa graviaq. peccata a nobis committi & scimus, & quotidie profitemur ; quamvis ille in aeterna illa beatitudine ab omni nostra mundiq. hujus contagione remotissimus nec videri nec tangi, aut contrectari, multo miniis vero laedi a nobis ulla ratione possit: Significamus opinor non mi

162쪽

De criminius. IN nus in eos crimina committi, ad quos sceleris nostrivis penetrare non possi qua in quos incurreri quos violarit, euerterit. Quae ratio si in omnes convenit, quanto magis in eos valere debet, qui quod Dei munus, iusticiaeque ejus in terris administrant, ad majestatem Dei quam proxime accedunt Vertim ego in re minime dubia, legibusque nostris testatissima nimis diu argumentari me intelligo.Etenim in re deqvajudicio contenditur, quid aliud me facere necesse est, quam leges, quibus omne judicium continetur, recitare Θ Iam extant leges constitutionesque in nostra repub. latae: quibus partim gladiorum evaginationes cora Rege aut principibus factae, & si nullus vulneratus aut caesus sit: partim voluntas ac conatus coventuumjudiciorumque turbandorum: novissime etiam minae ac machinationes in parentem

conjectae capitali supplicio puniuntur. Notissimae

sunt: in omnium manibus versantur. Vtrum igitur vel majorem auctoritatem requiremus aut eOS conatus , qui illis legibus puniuntur, cam hisce, quos

ego injudicium vocavi, sive sceleris immanitate,sive ejus in quem suscepti sunt, majestate,sive periculo reipub. conseremus P jam vero ipsa etiam formula reos criminis hujus citandi a majoribus nobis tradita quae crimina complectitur Θ qua saepe jam utor, quod mos majorum in crimine hoc procedendi ma-X xime

163쪽

16ό Decriminibus. xime ex ea perspici possit.Qyid igitur illi criminis hilius nomine in judicium vocant ὸ Oram,inquit, tuta

aut quod absit, macsinatus cs. Dicta aut ad extremumachinationem & conatum sceleris crimine hoc in judicium vocant: Nullum hic factum, nullum vulnus, nullam caedem, quo nomine ipsi facta appellat, accusant. Eam ipsam autem machinationem gravissime abominantur. quod qui in conatu hoc sceleris faciunt, quid in ipso exitu facturos fuisse putatis, si quenquam extiturum cogitassent, Mi eum, pro quo corpora nostra omnes objicere debemus, ipsum vulnus aut caedem prius excipere, ut tanti sceleris reus

in judicium adduci posset, vellent Z Quo si nihil potest esse absurdius; si non modo cum ration vertim cum scriptis etiam juribus omnibus nostris id pugnat , alia certe ratione utendum sibi statuant. Ista mihi diluant si possunt: doceant non cum hoste c5tra patriam consilia eum agitasse: fidem illi dedissei pecuniam ab eo accepisse: non infestum animum in Regem: voluntatem ejus interficiendi habuisse: locum, tempus, opportunitate ejus rei patrandae quaesita: militem finitimum solicitatum. Nam ut non prius tanti sceleris reus puniatur, quam quae ne farie cogitarit, scelestissime perfecerit, ac quod Deus omen avertat, vel succubuerit illi Rex, vel

164쪽

meenamni Vt vulnus aliqvὸd ab eo acceperit, id nec vos eo loco, atque fide homines dicere decet, nec quenqvam taeimpium reperietis, cujus id non aures respuant. At vero paratus est reus sacramento se purgare, jurareque nihil se contra dignitatem ac salutem Regis vel reipub. unquam cogitasse, fecisse. Est id quidem ipsius pietatis: non tamen nostrae,ut etiam si ille pejerare paratus sit, ultro etiam pessurium ei deseramus. Quid enim aliud quam certissimum perjurium

contra res tam apertas , manifestasque permitteretur At debetur illi, inquiunt , jure publico. Si lege

antiqua que de purgatione viro inctilpatae famae de ferenda lata est,primum de furti &spolii criminibus lata ea est ; ut furti nimirum &spolii incusationem integrae famae nobilis juramento evadere possit. Verum tranSseramus eam etiam ad alia crimina. Triabuit lex ea beneficium id si beneficium magis quam Onus appellandum est,iis qui integrae famae si fit.Hic an reus in judicium adductus haberi possit, in neu Ram partem confirmare me necesse est: vos judicabitis r nihil illa de anteacta vita ejus dicam, deqvajam anth a me dictum est. id sollini jam dicam, bis fassionibus supplicio affectorum delatum eum esse: semel ab Osciho: iterum a fratre germano: deinde aliquoties proscriptum fuissse. Dicent lila capturas esse eas non proscriptiones ; id est non ab ordi-X 2 nario

165쪽

161 me criminibus. nario magistratu sed sub interregnum a temporario judice latas. Quasi vero non eandem vim habeant, quae interregni tempore in judiciis acta sint , quam habeant ea, quae quocunque tempore acta firmissima sint. Hoc enim, si non dicam, negemus, sed minima re in dubitationem vocari patiamur, qvis status reipub. interregni tempore erit Θ summa pertum batio omnium rerum consequatur necesse est. Nulla judicia , nulli magistratus, respub. denique nulla

erit: injuriae, vis, rapinae,caedes ubique dominabuntur. Sed quid his opusὸ cum extet & constitutio Cracoriensis, qua quae interregni tempore gesta sunt, ' omnia plenissime sunt confirmata: Nec certe minorem authoritatem obtinere possit judicium, quod confoederationis authoritate administratum est,qua quod legum.Verum proserunt & transactiones quasdam cum parte,a qua proscriptus est,quib. vim proscriptionum earum sublatam jam ostendant. De iis hoc cogitent velim, non modo compositiones cum parte, sed relaxationes etiam proscriptionum a principe impetratas proserendas sibi csse: quas nisi exhibere potuerint, sicut omnino non possi int, frustra transactiones eas exhibent. Certum enim jus est,idque decretis quibusdam cum Sigisimundo Augusto

tum novissime tribunalis regni testatum, neminem

sola transactione cum parto ad pristinumjus, PO

166쪽

me erMARM. HI proscriptione excidit, redire posse;nisi in civitatem, quam proscriptione amisit, beneficio principis restitutus sit.Sed frustra ut opinor haec a me disputanturi vix unam enim selam transactionem proserunt: reliquae proscriptionum eludendarum causa admissiones in possessionem simi paulo ante judicii hujus causa simulatae;ctim proscriptiones a tot annis jam facts sint. Vt maxime igitur purgatio in judicio hoc loca

habere posset, quantum reus tamen ab hoc beneficio absit,sua sponte credo,intelligunt. Verumtamen quis est, qui eam ipsam legem, quae in promiscuo usu fortassis olim fuerit, posteriore lege, quae de inquisitionibus seu scrutiniis lata est, si non sublatam: moderatione certe aliqua adhibita correctam esse sciat ξ olim omnibus, ut quisque in crimen aliquod vocatus erat, ad legem hanc provocanti purgatio permittebatur. Nemo dubitabat,quin multi certissimum penurium susciperent, amoreque praesentiS vi tae aeternar amorem deponerent: Lata postea lex de

inquisitionibus est; per quam si ut quisque in judicium criminis alicujus adductus esset,juramento periculum ejus evadere posse minime tam multi ultimo supplicio affecti essent, quot ab eo tempore capitis damnati sunt.Vertim est ea lege cautum,ut ita demupurgatio reo decernatur, si plures ac firmiores probationes ille, quibus innocentiam suam tueretur,

167쪽

164 mmni . quam accusator, quibus eam oppugnaret, haberet. Iam in hoc judicio primum literae, manus, fgnum, vox denique rei: deinde tot fide digni testes producti sunt. Ipse praeter simplicem negationem facti c5tra apertissimas tot res quid habet Θ Eadem Alexandrini privilegii sententia est, nihil enim aliud de eo dicam: cum praesertim jam ante etiam dictum de eo sit. Satis est,non simpliciter illo purgatione eam jura

toriam reo decerni: fgD PROUT IUSTUM ET AEQUUM UI

DEATvR. Cui autem justum & aequum videri potest,

ut clim accusator tot tantasque reS, tam claras tam

testatas in judicium adduxerit, eas reus ne verbo quidem refellere possit; purgatio nihilominus jura-xoria,id est certistimum peij urium,quod publica au- horitate puniendu esset, publica authoritate ei permittatur.Accedit huc quod de literarum interpretatione agitur: De ea autem diserte legibus nostris cautum est,ne in illa ab ipsis verbis recedatur. Quomodo autem cum verbis epistolae ac sensiu adeo ipsius interpretationes ills ejus de Castellano Gnesnensi deque Melitensi profectione convenian quis tam ab omni sensit remotus est, quin sua sponte judicare possitξQv0d si contra scriptum ipsum:contra evide-tiam literarum ac verborum prout cuique commo- du fuerit,interpretari ea rei permittantur, quid cau-

est, quo minus quod in publico judicio eis tribuerimus,

168쪽

erimus, idem in privatis liceat s eadelavive ratione omnes contractus eludi possintὸ Itaque si quis pecuniam se a me accepisse scripserit: ego inscriptionem proseram: ille ita quidem scriptum , sed interpretationem suam esse, juramentoque eam se comprobaturum contendet:interpretabitur,se mihi non debere : jurabit: numis ego excidam. ino si nihil potest

esse cum a jure tu ratione magis remotum, desperet certe, talia tamque manifesta crimina vel cavillatione eludi, vel perjurio evadi posse. Vobis certe Serenissime Re amplissimi. senatores,quid decernatis, etiam atq. etiajam considerandum est. Cum Mosco proditionem illu agitasse,pecuniam ab eo accepisset fidem sitiam contra patriam illi addixisse videtis. consilia Regis tollendi, transferendi regni omniaque turbandi iniuisse, certissimis rebus deprehenditis. Haec ne in cujusquam alterius perniciem magis quain cujusque nostrum nostrorumque versura suisse putatis Θ non enim jam quid perfecerit,cogipare debemus, sed quid molitus fuerit: ad nostram enim salutem multum interest,persecta ab co consilia illa non fuisse, ad ipsius plenam nihil interesse debet. Nostra enim seu reip sortuna salvi sumus,illius machinationibus periimus: quicquid iratus Moscus,si ipsius c5siliis ferrum in nos distringere potuisset, in nos liberosque nostros designasset, ab illo quantun in ipso fu

169쪽

166 criminibus.

it, pertulimus. Quantum in ipse est, respub. principe ac patre suo orbata omnibus civilium dissensionum fluctibus jamjactatur: omnes externorum hostium injurias excipit, omnibusque iis malis conflictatur, quae vel scelus intestinum, vel externus furor invehere in rempub. potest. Et ne proprio quidem periculo commovebimur P ac si patriae amor ad salutis ejus curam excitare nos non potest, ne nostrae quidem nostrorumque incolumitatis studium a remissione atq. di lutione animi ad diligentiam accuram nos revocabit Equidem neminem tam insanum esse puto, nisi qui sit insanissimus,qui cum eum diem ob oculos sibi proponat,quo quem illi Regem

de medio tollere nefarie cogitarant,natura atque fatum ereptura nobis sint, non quam longissime illuabesse cupia non reip. calamitosum omnibus denique luctuosum futurum putetὸDuo nostra memoria interregna vidimus: quod eorum sine incommodo reipu. fuit. Iactabatur ea tanquam procellis quibus. dam hinc inde, sine rectore, sine certo consilio, sine spe certa perveniendi in portum: vexabatur a Mosco: diripiebatur a Tartaris: virgines pueros in immanissimam servitutem abduci videbat: summo in

moerore oppressa jacebat: in luctu, solicitudine,cura, Omnes boni erant: pauci improbi soli, qui var-stui rempub. habebant, exultantes, ut tanto magis deplo-

170쪽

deplorandus casus resp. esset, gaudio suo faciebant. Nihil hic adhuc de intestinis uissensionibus, regno in duos principes diviso dico: quod haec aliis omni-- bus ferE periculis graviora leviora fortassis videri nonnullis possint, quod sine incommodo superata

sint. Harum igitur tot & tantarum cladium metum cum spontanea mors ejus nobis allatura esset, quanto eae graviores incubiturae in remp. suissent, si hi omni jure violato, tam nefario scelere eam perverticsent Θ Et tamen quisquam ne adhuc misericordiae locum esse debere putat, erga eos,quos ipsos nulla patriae calamitas ad misericordia a scelere flectere potuitὸ ac non potius crudelissimus censendus eriliqvi in gravissimo patriae exitio, quod sceleratissimE c5- paratum ei videat, nullo ipse dolore commoveaturΘQuamvis ita haec ego disserere videor, quasi in utrauis partem, quicquid de hoc statuatur, integrum sit, ac non magis cavendi quam statuendi tempus sit. Non de eo, credite mihi, agitur, quam misericordes simus, sed quam salvi esse possimus. neve scelestis

parcendo, rempub. nos omnesque nostros perdamus. Quod de histe statutum fuerit, id de omni simili perfidia, scelere, maleficio, decretum existimabitur. prudentiae vestrae est, non modo quae facta sint animadvertere, sed in futurum etiam saluti reipub. consulere.Nam si in hunc animadversum sueri quis

Y est,

SEARCH

MENU NAVIGATION