Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

161쪽

Sermoni jam finem face tuo : hujus sermonem acciis Piam. ARO TRIPPUs. Vale.Pur LENIUM, Quo properas EARGYRIPPUS, Bene vale : apud Orcum te videbo.Nam equidem me , jam quantum potest , a vita ab-judicabo.

Ego te quam si intellegam deficere vita , iam ipse dio Vitam meam tibi largiar, & de mea ad tuam addam.

Cur ergo minitaris tibI te vitam esse amissurum pNam quid me facturam putas , si isthuc quod dicis , faxis 3 Mihi certum est , essicere in me omnia eadem quae tu in te faxis. ARGYRIPPUS. O l melle dulci dulcior mihi tu es.

PHILENIUM. Certe enim tu vita es

Mihi. Complectere,

ARGYRIPPUS. Facio lubens. PRI LENIUM.

a s Utinam sic efferamur l

O l Libane , ut miser est homo qui amat.

162쪽

. LIBANUS.Imo hercle vero Qui pendet , multo est miserior.LEONIDA. Scio , qui periculum feci.Circumsistamus et alter hinc, hinc alter appellemus.L1BANUS. Here , salve. Sed num fumus est haec mulier quam amplexare ARGYRIPPUs.

Quidum 3 3o

LisANU s. Quia oculi sunt tibi lacrumantes , ego rogavi. ARGYRIPPUS,

Patronus qui vobis suit futurus , perdidistis.

Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia nunquam ullum habui.

LEONIDA, Philanium , salve.. PHILENIUM, Dabunt Di , quae velitis , vobis. LIBANUS. Noctem tuam & vini cadum velim , si optata fiant. ARGYRIPPUS, Verbum cave faxis , verbero. 33 LIBANUS. Tibi equidem, non mihi opto. ARGYRIPPUS. Tum tu igitur loquere quod lubet. LIBANUS.Ilunc hercle verberare,

163쪽

LEONIDA, Quisnam isthuc ac credat tibi , cinaede calamistrate pTun' verberes , qui pro cibo habeas te verberari EARGYRIPPUS. Ut vostrae fortunae meis praecedunt, Libane , Ionge, o Qui hodie nunquam ad vesperum vivam lLia ANUS,

Quapropter quaeso

ARGYRIPPUS. Quia ego hanc amo , & haec me amat et huic quod ego dem , nusquam quicquam est. Hinc med amantem ex sedibus delegit huius mater. Argenti viginti minae me ad mortem appulerunt, Quas hodie adolescens Diabolus ipsi daturus dixit: Ut hanc ne quoquam mitteret , nisi ad se hunc an- 3 num totum.

Videtin viginti minae quid pollent, quidve possunt 3 Ille , qui illas perdit , salvos est : ego , qui non

perdo , pereo, LIBANUS.

Iam dedit argentum

ARGYRIPPUS . Non dedit Lia AN Us. Bono animo es , ne formida. LEONIDA.Secede huc , Libane et te volo.Lin ANUS-

Si quid vis.

ARG YRIPPUS. Obsecro vos sso Eadem isthac opera suavius est complexos fabulari.

164쪽

Lin ANUS. Non omnia eadem aeque omnibus here fuavsa esse scito, vobis est suave amantibus complexos fabularit Ego complexum hujus nihil moror.LEONIDA H a . - . . Medm autem hic aspernatur. Proinde illud facias ipse, quod faciamus nobis suades.

. ARGYRIPPUS.

Ego vero , & quidem edepol lubens. Interea , si

videtur sConcedite istuc. D

L i E A N U s. Dignu'st sane. LEONIDA. Q faciam ut me, Philenium praesente hoc amplexetur LIRANUS, Cupio hercle.LEONIDA. Sequere hac.ARGYRIPPUS,

Ecquid est salutis 3 satis Ioeuli.

LEONIDA.

Auscultate , atque operam date , & mea dicta de

vorate.

Primum omnium servos tuos nos esse non negamus et foSed si tibi viginti minae argenti proferemur . Quo nos vocabis nomine ZARGYRIPPUS, Libertos

Tom. I. N

165쪽

Non patronos 3

LEONIDA.

ARGYRIPPUS.Id potitis. LEONIDA. Viginti minae hic insunt in crumina.Has ego , si vis , tibi dabo.ARGYRIPPUS, Di te servassint semper , 6s Custos herilis. decus populi, thesaurus copiarum, Salus interioris hominis , amorisque imperator. Hic pone , hic istam colloca cruminam tu collo plane. LEONIDA. Nolo ego te , qui herus sis mihi, onus istuc sustinere. ARG YRIPPUS. Quin tu labore liberas te , atque istam imponis in me. LEONIDA. Ego baiulabo et tu , ut decet dominum . ante me ito

Quid nunc quid est quin tradis huc cruminam

dere pressatam FLEONIDA. Hanc , cui daturu's hanc , jube petere atque orare

me cum,

Nam istuc proclive est , quod jubes , me plane

collocare, PRI LENIUM. Da meus ocellus , mea rosa , mi anime , da mea voluptas , T I Leonida, argentum mihi; ne nos dejunge amanteis. LEONIDA. Dic igitur me tuum passerculum , gallinam , cotur

. nicem , Disilip Coo, e

166쪽

Agnellum et hoedillum me tuum dic esse vel vitellum et Prehende auriculis, compara labella cum labellis. ARGYRIPPUS. Ten osculetur , verbero ELEONIDA. Quam vero indignum visum est lAtqui pol hodie non feres, ni genua confricantur. 8o ARGYRIPPUS. Quidvis egestas imperat et hi centur ; da nunc quod oro.PRI L ENI UM. Age, mi Leonida , obsecro ser amanti hero salutem. Redime istoc beneficio te ab hoc , & tibi eme hunc isto argento. LEONIDA.

Nimis bella es atque amabilis: & si hoc esset meum, hodie Nunquam me orares quin darem et illum te orare meliu st. 8s Illic hanc mihi servandam dedit. I sanh bella helle. Cape hoc , sis , Libane.

ARGYRIPPUS.

Furcifer , etiam me delusisti

LEONIDA. Nunquam hercle facerem , genua ni tam nequiterfricares. Agesis , tu in partem nunc jam hunc delude, atque hanc ample areis Lin ANUS. Taceas , me spectes. PoARG YRLPPUS.

Quin ad hunc , Philenium, aggredimur, Virum quidem pol optumum , & non similem furis

hujus. N ij

167쪽

Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.

Quaeso hercle,Libane, sine herum tuis factis sospitari, Da mihi illas viginti minas. Vides me amantem egere. LIBANUS. SI Videbitur , factum volo et redito huc conticinio. Nunc istanc tantisper jubesis petere atque orare

mecum.

PRI LENIUM, Amandone exorarier vis te , an osculando LIBANUS, Enigivero utrunque, P v I L ENI U M. Ego obsecro te , & tu utrunque nostrum serva.ARGYRIPPUS.

O Libane , mi patrone , mihi trade istuc.LIBANUS. Magis decoriin st , Libertum potius , quam patronum , onus in via

Ioo portare. PRI LENIUM. Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris, Amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis. Lia ANUS,

Dic igitur me anaticulam , columbam, vel catellum , lirundinem , monedulam , passerculum pusillum. Fac proserpentem bestiam me , duplicem ut habeamios linguam. Circumdatoque me brachiis et meum collum citacumplecte. ARGYRIPPUS. Ten' complectatur, carnufex

168쪽

LIBANUS.

Quam vero indignus videor lNe istuc nequicquam dixeris tam indignum dictum

in me rvehes pol hodie me , siquidem hoc argentum ferre

speres, ARGYRIPPUS,

LI B ANUS. Tun hoc feras argentum hinc aliter a me ARGYRIPPUS. Perii hercle i si verum quidem est decorum, herum vehere servom Inscende, Lin ANUS.

Sie isti talent superbi subdomari. Adsta igitur , ut consuetus es puer olim. Scin ut dicam Hem sic. Abi et laudo. Nec te equo magis est equus ullus sapiens,

Ego fecero. Hem l quid istuc est ut tu Incedis ,

Demam hercle jam de ordeo , tolutim ni badigas. ARGYRIPPUS. Amabo , Libane , jam sat est. Lia ANUS. Nunquam hyrcle hodie exorabis. Nam iam calcari quadrupedem agitabo advorsum clivum,

Tum postea ad pistores dabo ut ibi cruciere

currensis

169쪽

Adsta , ut descendam nunc jam in proclivi , quan-Iao quam nequam ES. ARGYRIPPUS.

Quid nune 3 quoniam ambo , ut est lubitum , nos delusistis , Datisne argentum pLiRANUS. Siquidem mihi statuam & aram statuis , Atque ut Deo mihi hic immolas bovem : nam ego tibi Salus sum. LEONIDA Etiam tu , here , istunc amoves abs te atque ipse me aggredi re

Atque illa sibi quae hic jusserat , mihi statuis , supplicasque

ARGYRIPPUS. Quem te autem Deum nominem 3LEONIDA. Fortunam , atque Obsequelam. ARGYRIPPUS, Iam istoc. es melior. Lin ANUS.

An quid est homini salute melius ZARGYRIPPUS. Licet laudem Fortunam , tamen ut ne Salutem culpem. PRI LENIUM, Ecastor ambae sunt bonae ARGYRIPPUS,

Sciam ubi boni quid dederint.

LEONIDA .

a 3o Opta id quod , ut contingat tibi , vis.

170쪽

Ac Tras III. Sc. III. et a

Quid si optaro 3

Ain' vero p

Ad me adi vicissim , atque estperire Exopta id quod vis maxume tibi evenire , fiet.

ARGYRIPPUS.

Quid ego aliud exoptem amplius . nisi illud cuius inopia'st Viginti argenti commodas minas , hujus quas dem

matri. 233Lin AN Us, Dabuntur: animo sis bono face et exoptata obtingent. ARGYRIPPUS, Ut consuevere, homines Salus frustratur & Fortuna.LEONIDA. Ego caput huic argento fui hodie reperiundo LrBANUS

Ego pes sui.

ARGYRIPPUS. Quin nec caput nec pes sermonum apparet. Nec quid dicatis , nec me cur ludatis scire possum. 1 o Lia ANUS. Satis iam delusum censeo et nunc rem , ut est , et quamur. N iv

Diuitiata brum Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION