Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

191쪽

raa PROLOGUS.

Mihi honorem haberet , quam ejus habuisset pater.

Atque ille vero minus minusque impendio Curare , minusque me impertire honoribus. o Item a me contra factum est et nam item obiit diem.

Is ex se hunc reliquit, qui hic nunc habitat, filium Pariter moratum , ut pater avosque hujus fuit. Huic filia una est et ea mihi cotidie Aut ture , aut vino , aut aliqui semper supplicati 23 Dat mihi coronas. Eius honoris gratia Feci , thesaurum ut hic reperiret Euclio , Quo eam facilius nuptum , si vellet, daret.

Nam compressit eam de summo adolescens loco. Is scit adolescens quae sit, quam compresserit: io IlIa illum nescit, neque compressam autem pater.

Eam ego hodie faciam , ut hic senex de proxumo Sibi uxorem poscat. Id ea faciam gratia , Quo ille eam facilius ducat, qui compresserat, Et hic qui poscet eam sibi uxorem senex , 33 Is adolescentis illius est avonculus , Qui illam stupravit noctu , Cereris vigiliis. Sed hic senex jam clamat intus , ut soleta Anum foras extrudit , ne sit conscia. credo aurum inspicere volt, ne surreptum siet.

192쪽

ACTUS I.

EUCLIO. STA PHYLA

I x i , inquam et age exi. Exeundum hercle tibi

hine est foras , Circumspectatrix cum oculis emitsitiis. STA PHYLA. Nam cur me miseram verberas FE veto Ut misera sis , Atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.STA PHYLA. Nam qua me nunc caussa extrusisti ex aedibus sE υ c LX o.

Tibi ego rationem reddam , stimulorum seges pIlluc regredere ab ostio et illuc sis ; vide ut Incedit i at scies quo modo tibi res sa habet pSi hodie hercle fustem cepero , aut stimidum in

manum F

Testudineum istum tibi ego grandibo gradum. Io

Utinam me divi adaxint ad suspendium Potius quidem , quam hoc pacto vud te serviam.

193쪽

EUCLIO.At ut scelesta sola secum murmurat loculos hercle ego istos , improba , effodiam tibi ,

s s Ne me observare possis , quid rerum geram. Abscede et etiam nunc et etiam nune et etiam . Ohe lNunc Isile adstato. Si hercle tu ex istoc loco Digitum transversum aut unguem latum excesseris , Aut si respexis , donicum ego te jussero ,2o Continuo hercle ego te dedam discipulam crucio Scelestiorem me hac anu certe scio vidisse nunquam et ni isque ego hanc metuo male , Ne mihi ex insidiis verba imprudenti duit, Neu persentiscat, autum ubi est absconditum , as Quae in occipitio quoque habet oculos , pessuma. Nunc ibo ut visam , sitne ita aurum ut condidi et Quod me sollicitat plurimis miserum modis.

Nec nunc mecastor quid hero ego dicam meo Malae rei evenisse , quamve insaniam ,3o Queo comminisci: ita miseram me ad hunc modum Decies die uno saepe extrudit aedibus. Nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent. Pervigilat noctes totas et tum autem interdius Quasi claudus sutor domi sedet totos dies.s J Neque jam quo pacto celem herilis filiae

Probrum , propinqua partitudo cui appetit, Queo comminisci: neque quicquam melius est mihi, Ut opinor , quam ex me ut unam faciam literam Longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.

194쪽

SCENA IL

Euco o. Nunc defaecato demum animo egredior domo , Postquam perspexi salva esse intus omnia. Redi nunc jam intro , atque intus serva.

Quippini

Ego intus servem p an ne quis aedeis auferat pNam hic apud nos nihil est aliud quaesti latibus et S

Ita inaniis sunt oppletae atque araneis. Eu CL Ioa

Mirum quin tu1 nunc me caussa faciat Iuppitet Philippum regem aut Darium , trivenefica. Araneas mihi ego illas servari volo.Pauper sum , fateor , patior et quod Di dant fero. io Abi intro , occlude januam. Iam ego hic ero. ve quenquam alienum in aedeis intromiseris. Quod quispiam ignem quaerat, exstingui volo , Ne caussae quid sit, quod te quisquam quaeritet. Nam si ignis vivet, tu exstinguere extempulo. ITum aquam aufugisse dicito , si quis petet. CuItrum , securim , pistillum , mortarium , Quae utenda vasa semper vicini rogant,

195쪽

Fures venisse , atque abstulisse dicito. o Profecto in aedes meas , me absente , neminem Volo intromitti; atque etiam hoc praedico tibi , Si bona Fortuna veniat , ne intromiseris. STA PHYLA. Pol ea ipsa , credo , ne intromittatur cavet rNam ad aede is nostras nusquam adiit, quanquam Prope est. Eu coo.as Tace , atque abi intro.

STA PHYLA. Taceo , atque ab eo. Eu CL Io.

Oeclude sis Fores ambobus pessulis; iam ego hic ero.

Discrucior animi, quia ab domo abeundum est mihi. Nimis hercle invitus ab eo et sed quid agam , scio. Nam noster nostrae qui est magister curiae , Io Dividere argenti dixit nummos in viros et Id si relinquo , ac non peto , omnes illico Me suspicentur , credo , habere aurum domi. Nam non est verisimile , hominem pauperem pauxillum parvi facere , quin nummum petat. SI Nam nunc quom celo sedulo omnes , ne sciant , Omnes videntur scire , & me benignius Omnes salutant, quam salutabant prius. Adeunt, consistunt, copulantur dexteras et Rogitant me ut valeam , quid agam , quid rerum

geram

clo Nunc quo profectus sum ibo , postidea domum Me rursum , quantum potero , tantum recipiam.

196쪽

ACTUS II.

EUNOMIA. MEGADORUS.

Eu NOMIA. R LI M te arbitrari me haec verba , frater , Meae fides , tuaeque rei caussa Facere , ita ut aequom est germanam sororem. Quanquam haud falsa sum , nos odiosas haberi. Nam multum loquaces merito omnes habemur . Nec mutam profecto repertam ullam esse Hodie dicunt mulierem ullo in seclo. Verum hoc , frater , unum tamen cogitato Tibi proxumam me , mihique item esse te. Ita aequom est, quod in rem esse utrique arbitremur, I o Et mihi te , & tibi me consulere & monere :Neque occultum id haberi,neque per metum mufiari, Quin participem pariter ego te , & tu me ut facias. Eo nunc ego secreto te huc foras seduxi , Ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem. I MEGADORUS. Da mihi, optuma femina , manum, Eu NOMIA.

Ubi ea est quis ea ranam optuma E

197쪽

Si negas i

Tune ais

ME G AD O RUS. Nego E U N O MI A. Decet te quidem vera proIoqui. Nam optuma nulla potest eligi: alia alia o Pejor , frater , est. N MEGADORUS.Idem ego arbitror , nec tibi Advorsari certum est de istac re unquam , soror.E U N o M I A. Da mihi operam , amabo, MEGADORUS. Tua est; utere

Atque impera , si quid vis.

Eu N o M I A, Id quod in rem tuam optumum esse arbitror, te id admonitum advento. MEGADORUS.as Soror, more tuo facis. E U N o M I A. Factum volo. MEGADORUS.

Quid est id ,

. Soror AE U N o M I A. Quod tibi sempiternum salutare Sit, procreandis liberis, (ita Di faxint, )Volo te uxorem domum ducere.

198쪽

Quid ita E

MEGADORU s. Quia mihi misero cerebrum excutiunt Tua dicta, soror : lapides loqueris. SoEDNOMIA.

Eia , hoc face , Quod te jubet soror.

Si iubeat ; faciam.

E u N o M I A. In rem Ηoc tuam est. MEI ADORUS. Ut quidem emoriar prius quam ducam. Sed his legibus , si quam dare vis , ducam quae Cras veniat, perendie foras seratur , soror.Ηis legibus quam dare vis , cedo , nuptias adorna. 3 SEU N OMI A. Quam maxuma possum tibi, frater , dare dote et Sed est grandior natu : media est mulieris aetas. Eam si jubes , frater , tibi me poscere , poscam. MEGADORUS. Num non vis me interrogare te EUN O MI A. Imo , si quid vis , roga.MRGADORUS, Post medIam aetatem , qui mediam ducit uxorem domum; do Si eam senex anum praegnantem fortuito fecerit ,

Quid dubitas , quin sit paratum nomen puero Postumus

199쪽

Nunc ego istum , soror , laborem demam, & diminuam tibi. Ego virtute Deum & majorum nostrorum , dives sum satis. 3 Istas magnas factiones , animos , dotes dapsileis , Clamores , imperia , eburata vehicula , Pallas , pudipuram , Nihil moror , quae in servitutem sumptibus redigunt

viros

Eu Mo MI A. Dic mihi, quaeso , quis ea est, quam vis ducere uxorem MEI ADORUS. Eloquar. Novistin hune senem Euclionem ex proxumo pau- Perculum EEUNOMIA.so Novi , homInem haud malum mecastor. MEGADORUS.

Eius cupio filiam, Virginem mihi desponderi. Verba ne facias ,

soror

Scio quid dictura es et hanc esse pauperem et haec

pauper placet. E UNO MI A. Di bene vortantis MEGADORUS Idem ego spero. EDNOMIA

Quid i me nune quid vis 3

MEGADORUS, vale.

200쪽

Ac Tras II. Sc. I. et Si

EUN o MI A. Et tu, frater. MEGADORUS.

Ego conveniam Euclionem , si domi Est. Sed eecum. Nescio unde sese homo recipit domum. I S

ACTUS II.

SCENA ILEUCLIO. MEGADORUS.

Pstas Aci a AT mihi animus , frustra me ire ,

quom exibam domo.Itaque abibam invitus. Nam neque quisquam curialium venit, neque magister, quem dividere argentum oportuit. Nunc domum properare propero et nam egomet sum hic ; animus domi est. MEGADORUS, Salvos atque fortunatus , Euclio , semper sies. SED Coo Di te ament, Megadore. MEGADORU s.

Quid tu recten' atque ut vis vales E

SEARCH

MENU NAVIGATION