Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

211쪽

STROBILVS is Pulmentum pridem eidem eripuit milulis et Homo ad praetorem deplorabundus venit et Infit ibi postulare plorans , eiulans , o Ut sibi liceret miluum vadarier.Sexcenta sunt quae memorem , si sit otium. Sed uter vostrorum est celerior memora mihi. CONGRI . Ego , ut multo melior. STROBILUS.Cocum ego , non furem rogo.CONGRIO cocum ego dico.STROR I LUs.

Quid tu ais 3

ANTHRA X. Sic sum , ut vides. CONGRIo. 3 Coeus ille nundinalis est , in nonum diem Solet ire coctum. ANTHRAx. Tun trium literarum homo Me vituperas p fur , etiam fur trifurcifer. STROBILUS. Tace nunc iam tu et atque agnum horum uter est

pinguior E

Tu Congrio eum sume actutum tibi,so Atque intro abi illuc , & vos illum sequimini: Vos ceteri illuc ad nos.

212쪽

Hercle injuria Dispertivisti et pinguiorem agnum isti habent. STROBILV s. hAt nunc tibi dabitur pinguior tibicina. I sane cum illo , Phrygia. Tu autem , Eleusium , Ηuc intro abi ad nos. I ICONGRIO, O l Strobile subdole, Huccine detrusisti me ad senem parcissumum Ubi , si quid poscam , usque ad ravim poscam prius Quam quicquam detur. STROBILV s. Stultum & sine gratia est Ibi recte facete , quando quod facias perit.

Rogitas jam principio in aedibus Turba istie nulla tibi erit: si quod uti voles ,

Domo abs te afferto , ne operam perdas poscere. Hic apud nos magna turba ac magna familia est , Supellex , aurum , vestes , vasa argentea,

Ibi si perierit quippiam , ( quod te scio G sFacile abstinere posse , si nihil obviam est ,

Dicant , coci abstulerunt; comprehendite , vinclee , verberate , in puteum condite :Horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui Ubi quid surripias , nihil est. Sequere hac me. T CONGRIO, Sequora

Tom. I.

213쪽

ACTUS II.

SCENA V.

STROBILUS. STA PHYLA. COCI.

Il x v s Staphyla prodi , atque ostium aperiis

Qui vocat

Quid vis

Hos ut accipias coquos sTibicinamque , obsoniumque in nuptias. Megadorus jussit Euclioni haec mittere. STAPHTLA.3 Cererine , Strobile , has facturi nuptias: STROBILUS.

STA PHYLA. Quia temeti nihil allatum intellego.STROBILUS. At jam asseretur , si a foro ipsus redierit. STA PHYLA. Ligna hic apud nos nulla sunt.

214쪽

COCI. e . ' Sunt asseros pSTA PHYLA. Sunt pol, COCIOSunt igitur ligna ; ne quaeras foris. STA PHYLA. Quid p impurate , quanquam Volcano studes , Io Cenaene caussa , aut tuae mercedis gratia , Nos nostras aedeis postulas comburere ECOCI

Flaud postulo.

STROBI LUS. Due istos intro. STA PHYLA.

Sequimini.

ACTUS I I.

PYTHODICUS.

URATE ; ego intervisam quid faciant coqui Quos pol ut ego hodie servem , cura maxilma est. Nisi unum hoc faciam , ut in puteo cenam coquant Inde coctam sursum , subducemus corbulis. Si autem deorsum comedent, si quid coxerint, i Superi incenati sunt , & cenati inferi. Sed si e verba facto , quasi negotii nihil siet, Rapacidarum ubi tantum fiet in aedibus.

215쪽

ACTUS II.

SCENA VILEUCLIO. CONGRI O,

EUCoo.OLUI animum tandem confirmare hodie meum, Ut bene haberem meae me filiae in nuptiis. Venio ad macellum , rogito pisces et indicant Caros i agninam caram , caram bubulam ,3 Vitulinam , cetum , porcinam ; cara omnia et Atque eo fuerunt cariora , aes non erat.

Abeo iratus illinc , quoniam nihil est qui emam Ita illis impuris omnibus adii manum. Deinde egomet mecum cogitare inter viasio Oecoepi : sesto die si quid prodegeris , Profesto egere liceat, nic peperceris. Postquam han* rationem cordi ventrique edidi, Accessit animus ad meam sententiam , Quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem, is Nunc tusculum emi hoc , & coronas floreas et Haec imponentur in foco nostro Lari , Ut fortunatas faciat gnatae nuptias. Sed quid ego apertas aede is nostras conspicor p. t strepitus est intus et numnam ego compilor nuser i

io Aulam majorem si potes , e vicinia

216쪽

peto : haec est Parva , capere non quit. EUCLIO.

Hei mihi l

. perii hehcle et aurum rapitur , aula quaeritur. Nimirum occidor , nis ego intro huc propere prompero Currere

Apollo , quaeso , subveni mihi , atque adjuva et Confige sagittis fures thesaurarios et aiCui in re tali jam subvenisti antidhac. Sed cesso prius , quam prorsus perii, currere

ACTUS II.

SCENA VIII.

ANTHRAx. Romo, desquama pisces et tu Machaerio , Congrum, muraenam , exdorsua quantum potes. Atque omnia , dum absum hinc , exossata fac sient. Ego hinc artoptam ex proxumo utendam peto

A Congrione. Tu istum gallum , si sapis , IGl briorem reddes mihi, quam volsus ludiu'st. Sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proxumo FQvqui hercle , credo , faciunt officium suum. Fugiam intro , ne quid hic turbae fiat itidem.

217쪽

ACTUS III.

Os T A T i cives , populares , incolae , accolae,

advena, omnes Date viam qua fugere liceat et tacite totae plateae pateant,

Neque ego unquam , nisi hodie , ad Bacchas veni in Bacchanal coquitatum , Ita me miserum & meos discipulos fustibus male contuderunt. 3 Totus doleo, atque oppido perii, ita me iste habuit senex gymnasium. At at, perii hercle ego miser i aperit Bacchanal. Adest et . Sequitur. Scio quam rem geram et hoc ipsus magister me docuit. Neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius rItaque omneis exegit foras, meque atque hos onustos fustibus,

218쪽

ACTUS III.

I rore quo fugis nunc tene , tene,

- Quid , stolide , clamas 3

Quamobrem

Quid eomminatu's

Homo nullus est te scelestior qui vivat hodie , 3Neque cui ego de industria amplius male plus lubens faxima

219쪽

Pol etsi taceas , palam id quidem est. Res ipsa testis est. Ita fostibus sum mollior miser magis , quam ulluscinaedus,

Sed quid tibi nos , mendice homo , tactio est

quae res EUCoo. Etiam rogitas an quia minus quam aequom erat

CONIRI O. Sine. At hercle cum malo magno tuo, si hocce caput sentit. EUCLIO,Pol ego haud scio quid post fiat, tuum nunc caput

Sed in aedibus quid tibi meisnam erat negotii , Me absente E nisi ego jusseram ; volo scire.

CONGRI o. Tace ergo.1 3 Quia venimus coctum ad nuptias. EUCO O. Quid tu , malum , curas Utrum crudum an coctum edim ; nisi tu mihi es tutor CONGRI O. Volo scire , sinas an non snas nos coquere hic cenam EUCoo. Volo scire item ego, meae domi meane salva sutura CONGRI o. Utinam mea mihi modo auferam, quae attuli, salva

220쪽

EUCLI o. Me haud poenitet, tua ne expetam 3 CONGRIO Scio et ne doce, novi.Quid est qua prohibeas nunc gratia nos coquere hic cenam pQuid fecimus quid diximus tibi sequius , quam velles 3- EUCLIO. Etiam rogitas , sceleste homo , qui angulos omnelsMearum aedium & conclavium mihi perviam facitis Id uti tibi erat negotium , ad focum si adesses , asNon fissile haberes caput . Merito id tibi factum est. Adeo ut tu meam sententiam jam iam noscere possis, Si ad januam huc accesseris , nisi jussero , propius , Ego te faciam miserrumus mortalis uti sis. Scis jam meam sententiam 3 quo abis 3 redi rursum. 3o CONGRI o. Ita me bene amet Laverna , te jam , nisi reddi Mihi vasa jubes , pipulo hic differam te ante aedeis. Quid ego nunc agam nae ego edepol veni huc a spicio malo. Nummo sum conductus et plus jam medico mercede Opus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION