Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

251쪽

Si me torqueri jusseris ad necem , vide Quid consequare et primum servi exitium habes ; o Deinde quod concupiscis , ferre non potes. At si tu dulcis libertatis praemio Dudum captasses , jamdudum votis fores Potitus. Omnes natura parit liberos et Et omnes libertati natura student. s omni malo , omni exitio pejor servitus et Et quem Iuppiter odit , servom hunc primum facit.

Non stulte loqueri S.

STROBI LUS.

Audi reliqua nunc jam. Tenaces nimium dominos nostra aetas tulit, Quos Harpagonas , Harpyias & Tantalosso vocare soleo, in opibus magnis pauperes, Et sitibundos in medio Oceani gurgite. Nullae satis illis divitiae sunt et non Midae , Non Croesi, non omnis Persarum copia Explere illorum tartaream ingluviem potest. I s Inique domini servis utuntur suis., Sic fit neutrobi, quod fieri justum foret. Penum , popinas , cellas promptuarias Occludunt mille clavibus parci senes ;Quae vix legitimis concedi natis volunt,6o Servi furaces , versipelles , callidi, Occlusa mille clavibus sibi reserant ;Furtimque raptant, consumunt, liguriunt, Centena nunquam furta dicturi cruce et Sic servitutem ulciscuntur servi malida Risu iocisque. Sic ergo concludo , quod Servos fideles liberalitas facit.

252쪽

Recte quidem tu , sed non paucis , ut mihi Pollicitus. Verum si te facio liberum , Reddes , quod cupio

Reddam et sed testes volo Adsint et ignosces , here ; parum credo tibi. . To

Ut Iubet ; adsint vel centum ; jam nil moror.

SCENA IL

LYCONIDES. MEGADORUS. EUNOMIA. STROBILUS.

M to,nosin , & tu Eunomia , adeste precor ,

si lubet. Exite et perfecta re mox redibitis. MEGADORUS. Qui nos vocat hem Lyconide. .

Hem Strobile , quid est Loquimini.

Luco NIDES. Breve est.

Tom. I. V

253쪽

MEGADORUS.

. Quid est

STROBILUS. Vos testes voco.s Si quadrilibrem aulam auri plenam huc affero , Et trado Lyconidae , Lyconides me manu Mittit; iubetque juris esse me mei. Itane spondes 3

Iamne audistis hoe Quod dixit Z

MEGADORUS, Audivimus. STROBILUS., Iura enim per Iovem. Luco NIDES, Io Hem quo redactus sum alieno malo lNimis procax es. Quod jubet, faciam tamen.STROBILUS. Heus tu , nostra aetas non multum fidei gerit: Tabulae notantur et adsunt testes duodecim et Tempus locumque scribit actuarius ;I s Tamen invenitur Rhetor , qui tactum neget. LYCONIDES. Sed me cito expedi sis. STROBILUS.

Si ego te sciens fallam , ita me ejiciat Diespiter Bonis, salva urbe & arce , ut ego hunc lapidem. Satin

254쪽

Iam feci tibi E

STRO RILUS. Satis. Ut ego aurum apportem , eo. Luco NIDES,

I Pegaseo gradu , & vorans viam redi. 2o

ACTUS V.

SCENA III.

LYCONIDES. STROBILVS. MEGADORUS. EU NO MI A. EUCLIO.

G si Aux est homini pudenti morologus nimis

Servos , qui sapere plus volt hero suo. Abeat hie Strobilus in malam liber crucem , Modo mihi apportet aulam auro puro gravem et Ut Euclionem socerum ex luctu retraham IAd hilaritatem , & mihi conciliem filiam , Ex compressu meo novam puerperam, Sed ecce redit onustus Strobilus. Ut reor , Aulam apportat. Et certe est aula , quam gerit. STROBILUS, Lyconide , apporto inventum promissum tibi, to Aulam auri quadrilibrem. Num serus fui 3Lvco NIDES.

Nempe. O Dii immortales , quid video , aut quid

255쪽

Plus sexcentos Philippeos ter & quater.

Sed evocemus Euclionem protinus. LYCONIDES hi S O Euclio , Euclio.

MEGADORUS. Euclio, Euclio. Eu CLIO.

Quid est 3

LYCONIDES. Descende ad nos : nam Dii te servatum volunt, Habemus aulam. E U N o M I A. Habetisne , an me deluditis ELvco NIDES. Habemus, inquam. Modo , si potes , huc advola. EUCLIO.

O magne Iuppiter i o Lar familiaris , &dio Regina Iuno , & noster thesaurarie Alcide t tandem miserati miserum senem. Oh , oh , quam laetis , aula , tibi amicus senex Complector ulnis , & te dulci capio osculo lExpleri nequeo mille vel complexibus. as O spes , o cor, luctum de pulverans meum. Luco NI DE s. Auro carere semper duxi pessumum Et pueris , & viris , & senibus omnibus. Pueros prostare cogit indigentia , Viros furari, mendicarier ipsos senes. 3o At multo pejus est , ut video nunc , sit praQuam quod necesse est nobis , auro opulescere. leu quantas passus est aerumnas Euclio , ob aulam paulo ante a se deperditam l

256쪽

Quoi meritas referam grates an Diis , qui bonos Respectant homines 3 an amicis , rectis vitis 3 3sAn utrisque utrisque potius. Et primum tibi, Lyconide , principium & auctor tanti boni ,

Hac ego te aula auri condono : accipias lubens et Tuam hanc esse volo , & filiam meam simul, Praesente Megadoro , & sorore , ejus proba ad Eunomia, LYCONI DE s. Et habetur, & refertur gratia , Ut meritus es , Socer exoptatus mihi, Euclio. Eu Coo a Relatam mihi satis putabo gratiam , Si donum nostrum,& me ipsum, accipias nunc lubens. LYCONIDES. Accipio, & Euclionis volo mea sit domus. di STROBILUS. Quod restat, here , nunc memento , ut sim liber.Lvco NIDE S. Recte monuisti: Esto merito liber tuo , O Strobile , & turbatam jam intus cenam Para.

STROBILUS. Spectatores , naturam avarus Euclio

Mutavit: liberalis subito factus est. so Sie liberalitate utimini vos quoque rEt, si Fabula perplacuit, clare plaudite.

FINIS AULULAR In

257쪽

M. ACCII PLAUTI

CAPI EI VEI.

DRAMATIS PERSONAE.

258쪽

ARGUMENTUM,

ut quibusdam Midetur ,

PRISCIANI.C Aymus est in pugna Hegionis filius et

Alium quadrimum fugiens servos vendidit. Pater captivos commercatur Alios, Tantum studens, uti natum recuperet; Et interibi emit olim amissum filium. Is suo cum domino veste vorsa ac nomine ,

Ut amittatur fecit et ipsus plectitur. Et is reduxit captum & fugitivum simul, Indicio cujus alium agnoscit filium.

259쪽

H o s quos videtis stare hic captivos duos ,

Illi qui adstant , hi stant ambo , non sedent. Vos, vos mihi testes estis me verum loqui Senex qui hic habitat , Hegio est hujus pater.3 Sed is quo pacto serviat suo sibi patri, Id ego hic apud vos proloquar , fi operam datis. Seni huic fuerunt filii nati duo , Alterum quadrimum puerum servus surpuit, Eumque hinc profugiens vendidit in Alideio Patri hujusce. Iam hoc tenetis 3 optumum est. Negat, hercle , ille ultimus. Accedito. Si non ubi sedeas locus est , est ubi ambules , Quando histrionem cogis mendicarier. Ego me tua caussa , ne erres , non rupturus sum li s Vos qui potestis ope vestra censerier , Accipite reliquom et alieno uti nihil moror. Fugitivus ille , ut dixeram ante , hujus patri , Domo quem profugiens dominum abstulerat, vendidit.

260쪽

Ηie postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo Peculiarem ; quia quasi una aetas erat. 2oΗic nunc domi servit suo patri, nec scit pater. Enimvero Di nos quasi pilas homines habent. Rationem habetis , quomodo unum amiserit. Postquam belligerant AEtoli cum Aliis , Ut sit in bello , capitur alter filius. 2IMedicus Menarchus emit ibidem in Alide :Coepit captivos commercari hic Alios , Si quem reperire posset, cum quo mutet suum Illum captivum. Ηunc suum esse nescit, qui domi est. Et quoniam heri inde audivit, de summo loco SoSummoque genere captum esse equitem Aleum , Nihil pretio parsit, filio dum parceret, Reconciliare ut facilius posset domum , Emit hosce de praeda ambos de quaestoribus. Hice autem inter se se hunc confinxerunt dolum , 3 Quo pacto hic servos suum herum hinc amittat domum. Itaque inter se commutant vestem & nomina.Illic vocatur Philocrates , hic Tyndarus.

Hujus illie , hic illius hodie fert imaginem. Et hie hodie expediet hanc docte fallaciam , clo Et suum herum faciet libertatis compotem, Eodemque pacto fratrem servabit suum , Reducemque faciet liberum in patriam ad patrem , Imprudens et itidemque ut tape jam in multi flocis

SEARCH

MENU NAVIGATION