Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

261쪽

s Plus insciens quis fecit, quam prudens boni.Sed inscientes sua sibi fallacia

Ita compararunt & confinxerunt dolum ;Ita quo hi commenti de sua sententia , Ut in servitute hic ad suum maneat patrem rso Ita nunc ignorans suo sibi servit patri. Homunculi quanti sunt , cum recogito lΗaec res agetur nobis , vobis Fabula. Sed etiam est , paucis vos quod monitos voluerim.Profecto expediet, Fabulae huic operam dare.s s Non pertractate facta est , neque item ut ceterae ;Neque spurcidici insunt versus immemorabiles ;Ηle neque perjurus leno est , nec meretrix mala , Neque miles gloriosus. Ne vereamini , Quia bellum aetolis este dixi cum Aliis. Fotis illic extra scenam fient proelia. Nam hoc pene iniquum est comico choragio , Conari de subito nos agere tragoediam. Proin , si quis pugnam exspectat , lites contrahat et Valentiorem nactus adversarium/, Si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non honam :Adeo ut spectare postea omne is oderit. Abeo. Valete , judices justissumi, Domi , bellique duellatores optumi,

FINIS PROLOGI.

262쪽

a Ad

ACTUS I.

SCENA L

ERGASILUS.I OUENT Us nomen indidit Scorto mihi,

Eo quia invocatus soleo esse in convivio. Seio absurde dictum hoc derisores dicere , At ego aio recte. Nam in convivio sibi Amator , talos cum jacit, Scortum invocat. Estne invocatum , an non est planissume Verum , hercle , verum nos parasiti planius , Quos nunquam quisquam neque vocat, neque invocat Quasi mures semper edimus alienum cibum . Ubi res prolatae sunt , cum rus homines eunt, Simul prolatae res sunt nostris dentibus. Quasi , cum caletur , cochleae in occulto latent, Suo sibi succo vivunt, ros si non cadit: Item parasiti rebus prolatis latent In occulto , mi seri victitant succo suo , iDum ruri rurant homines quos liguriant. Prolatis rebus parasiti venatici Sumus et quando res redierunt, molossici

Odiosicique & multum incommodistici. Et hic quidem hercle , nisi qui colaphos perpeti et

Potis parasitus , frangique aulas in caput, vel ire extra portam trigeminam ad saccum licet.

263쪽

Quod mihi ne eveniat , nonnullum periculum est. Nam postquam meus rex est potitus hostium , et 3 (Ita nunc belligerant aetoli cum Aliis et Nam aetolia haec est : illic captu'st in Ali a Philopolemus hujus Flegionis filius Senis , qui hic habitat et quae aedes lamentariae Mihi sunt et quas quotiescunque conspicio , fico, 3o Nunc hic occoepit quaestum hunc filii gratia Inhonestum , maxume alienum ingenio suo. Homines captivos commercatur , si queat Aliquem invenire , suum quicum mutet filium, Nunc ad eum pergam. Sed aperitur ostium ,3 3 Unde saturitate saepe ego exii ebrius.

SCENA II.

HEGIO. LORARIUS. ERGASILUS,

Η EG I O A Duo RTE animum sis tu et istos captivos duos Here quos emi de praeda , de quaestoribus , lis indito catenas singularias ; 'Istas majores , quibus sunt vincti , demito.6 Sinito ambulare , si foris , si intus volent: Sed uti asserventur magna diligentia. Liber captivos avis ferae consimilis est a

Coos e

264쪽

Semel fugiendi si data est occasio , Satis est et nunquam post illam possis prendere.

Lo RARI US. Omnes profecto liberi lubentius Io Sumus , quam servimuS.II E O I o. Non videre ita tu quidem. LORARIUS.

Si non est quod dem, mene vis dem ipse in pedes

Η E G I o. Si dederis , erit Wxtemplo mihi , quod dem tibi. LORARIUS. Avis me serae consimilem faciam , ut praedicas. Η E G I o. Ita ut dieis. Nam si faxis , te in caveam dabo. i ISed satis verborum est et cura quae justi, atque abi. ERGASILUS. quod ego quidem nimis quam cupio ut impetret ;Nam ni illum recipit , nihil est quo me recipiam. Nulla juventutis est spes et se se omnes amant. Ille demum antiquis est adolescens moribus : RoCujus nunquam voltum tranquillavi gratiis. Londigne est pater ejus moratus moribus. I EGI o. Ego ibo ad fratrem , ad alios captivos meos rvisam ne nocte hac quippiam turbaverint. Inde me continuo recipiam rursum domum. IERGAsILUS. Egre est mihi, hunc facere quaestum carcerarium ,

Propter sui gnati miseriam , miserum senem. si ullo pacto ille hue conciliari potest , Vel carnuficinam hunc facere possum perpeti.

265쪽

3o Quis hic loquitur

ERGASILUS. Ego , qui tuo moerore maceror, Macesco , consenesco , & tabesco miser. Ossa atque pellis sum misera macritudine. Neque unquam quicquam me juvat quod edo domi: Foris aliquantillum etiam quod gusto , id beat. Η EG I o.

3 3 Ergasile , salve.

Semper sensi filio Meo te esse amicum , & illum intellexi tibi.

ERGASILUS.

Tum denique homines nostra intelligimus bona , o Cum quae in potestate habuimus , ea amisimus. Ego , postquam gnatus tuus potitu'st hostium , Expertus quanti fuerit, nunc desidero.

Quid me patrem par facere est , cui ille est unicus 3

3 Alienus ego alienus ille ha , Ilegio lNunquam istuc dixis , neque animum induxis tuum. Tibi ille unicu's , mihi etiam unico magis unicus,

266쪽

H EG I o. Laudo , malum quom amici tuum ducis malum. Nunc habe bonum animiam. ERGASILUS.

Eheu l

Huic illud dolet,

Quia nune remissus est edendi exercitus. so Nullumne interea nactus , qui posset tibi Remissum , quem dixti, imperare exercitum E

Quid eredis 3 fugitant omnes hane provinciam Quoi obtigerat, postquam captu st Philopolemus tuus. Η E G I o. Non pol mirandum est , fugitare hanc provinciam. I IMultis & multigeneribus opus est tibi Militibus. Primum dum opus est Pistoriensibus. Eorum sunt genera aliquot Pistoriensium. Opus Paniceis , opus Placentinis quoque , Opus Turdetanis , opus est Ficedulensibus et so

am maritumi omnes milites opus sunt tibi. E R G A s I L OS. Ut saepe summa ingenia in occulto latent lHic qualis imperator nunc privatus est lΗ E G I o. labe modo bonum animum et nam illum confido domum In his diebus me reconciliassere. Nam eccum hic captivum adolescentem Alium , Prognatum genere summo , & summis divitiis :Ηoc , illum me mutare , confido fore.

267쪽

ERO ASILUS.Ita Di Deaeque faxint.ΗEGIO. Sed num quo foras et Vocatus ad cenam pERO A s I L U S. Nusquam , quod sciam.

Sed quid tu id quaeris 3

Quia mihi est natalis dies ,

Propterea te vocari ad cenam volo. ERGASILUS. Facete dictum. Η EG Io

Sed si pauxillum potes

Contentus esse. ERGAsILUS. Ne perpauxillum modo a Nam istoc me assiduo victu delecto domi.ΗEGIO. Age sis rogo.ERG ASILUS. Emo lud. Nisi qui meliorem asseret, Quae mihi atque amicis placeat conditio magis. Quasi fundum vendam , meis me addicam legibus.

Profundum vendis tu quidem , haud fundum mihi. 8o Sed si venturus, tempori. ERGASILUS.Ηem l vel iam otium est.

Η EG Ioa I modo , venare leporem et nunc erim tenes. Nam mcus scruposam viet is commmat viam.

268쪽

ERGASILUS. Nunquam istoc vinces me , Hegio ; ne postules et Cum calceatis dentibus veniam tamen.ΗEGIo Asper meus victus sane est. H

269쪽

ACTUS II.

LORARIUS. PHILOCRATES. TYNDARUS.

S i Dii immortales id voluere, vos hanc aerumnam

exsequi, Decet id pati animo aequo. Si id facietis , levior labos erit. Domi fuistis , credo , liberi :Nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonu st , Eamque herili imperio ingeniis vostris lenem red-s dere, Indigna digna habenda sunt, herus quae facit.

PHILOCRATES,

LORARIUS,Ejulatione haud opus est et oculis multam miseriam additis. In re mala animo si bono utare , adjuvat. PRILOCRATES. At nos pudet, quia cum catenis sumus. LORARIUS.

At pigeat posteaio Nostrum herum , si vos eximat vinculis ,

270쪽

Aut solutos sinat, quos argento emerit. PRILOCRATES.

Quid a nobis metuit 3 scimus nos Nostrum ossicium quod est , si solutos sinat.

At fugam fingitis. Sentio quam rem agitis. PRILOCRATE s.

Nos fugiamus 3 quo fugiamus 3

L o R A R i V s. In patriam. PRILOCRATES.

Apage et haud nos id deceat Fugitivos imitari.LORARIUS.Imo edepol si erit occasio , haud dehortor.

PHILOCRATES. Unum exorare vos sinite nos. LORARIUS.

Quidnam id est

PRILOCRATES.

Ut sine his arbitris Atque vobis , nobis detis locum loquendi.

LORARIUS. Fiat. Abscedite hinc et nos concedamus huc. Sed brevem orationem incipesse. PHILOCRATES. Ηem istuc mihi certum erat. Concede huc. LORARIUS.

Abite ab istis. T YNDARUS. Obnoxii ambdVobis sumus propter hanc rem; cum, quae volu

SEARCH

MENU NAVIGATION