Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

391쪽

petunt.

Allum senex allegat, alium filius. Sors adjuvat senem et verum decipitur doIis. Ita ei subjicitur pro puella servolus Nequam, qui dominum mulcat atque villi

Adolescens ducit civem Casinam cognitam.

392쪽

PROLOGOS.

SALvxER jubeo spectatores optumos, Fidem qui facitis maxumi; & vos Fides. Si verum dixi, signum clarum date mihi, Ut vos mihi esse aequos jam inde a principio sciam.

Qui utuntur vino vetere , sapientes puto , Et qui libenter veteres spectant fabulas. Antiqua opera & verba quom Robis placent, aequom placere est ante veteres fabulas, Nam , nune novae quae prodeunt, comoediae , Multo sunt nequiores , quam nummi novi. IONos postquam populi rumorem intelleximus , Studiose expetere vos Plautinas fabulas, Antiquam ejus edimus comoediam , quam vos probastis , qui estis in senioribus e Nam juniorum qui sunt, non norunt, scio. I Verum ut cognoscant, dabimus operam sedulo. Raec quom primum acta est , vicit omnes fabulas.

Diuitia es di, Coo li

393쪽

s - PROLOGUS

Ea tempestate flos poetarum suit, Qui nunc abierunt hinc in communem Iocum. Eo Sed absentes tamen prosunt praesentibus. vos omnes opere magno Esse oratos volo , Benigne ut operam de is ad nostrum gregem. Ejicite ex animo curam atque alienum aes et

Ne quis formidet flagitatorem suum. as Ludi sunt. Ludus datus est argentariis. Tranquillum est : Alcedonia sunt circum forum.

Ratione utuntur, ludis poscunt neminem ;Secundum ludos reddunt autem nemini. Aures vacivae si sunt, animum advortite et o Comoediae nomen dare vobis volo.Clerumenoe vocatur haec comoedia

Graece , Latine sortientes. Diphilus Idanc Graece scripsit , post id rursum denuo Latine Plautus cum latranti nomine. 3 s Senex hic maritus habitat, ei est filius. Is una cum Patre in illisce habitat aedibus. Est ei quidam servos , qui in morbo cubat; cImo hercle vero , in lecto , ne quid mentiar. Is servos , sed abhinc annos factum est sedecim , o Quom conspicatus est primo crepusculo Puellam exponi; adit extemplo ad mulierem , Quae illam exponebat: orat, ut eam det sibi: Exorat, aufert, detulit recta domum.

394쪽

Dat herae suae, orat, ut eam curet, educet.Ηera facit, educavit magna industria , quasi si esset ex se nata , non multo secus. Postquam adolevit ad eam aetatem , uti viris placere posset. At eam puellam hic senex Amat effictim & item contra filius. Sibi nunc uterque contra legiones parat, I 'Pater filiusque , clam alter alterum.

Pater allegavit villicum , qui posceret Sibi istam uxorem et is sperat, si ei sit data . Sibi fore paratas , clam uxorem , excubias lariS. Filius autem armigerum allegavit suum , S i qui sibi eam uxotem poscat. Scit, si id impetret,

Futurum, quod amat intra praesepeis suas. Uxor senis sensit virum amori operam dare , propterea una consentit cum filici

Ille autem postquam sensit filium suum foEandem illam amare , & esse impedimento sibi,

Hinc adolescentcm peregre ablegavit pater. Sciens ejus mater ei dat operam , absenti tamen . Is , ne exspectetis , hodie in hac comoedia In urbem non redibit: Plautus noluit: 6 spontem interrupit, qui erat ei in itinere. Sunt hic , quos credo nunc inter se dicere et

Quaeso , hercle , quid istuc est serviles nuptiae 3 Servine uxorem ducent, aut poscent sibi E

395쪽

s S PRO L. IN CISIN.

To Novom attulerunt, quod fit nusquam gentium. At ego aio hoc fieri in Graecia & Carthagini, Et hic in nostra terra , in Apulia, Maj oreque opera ibi serviles nuptiae , Quam liberales etiam curari solent. I Id ni fit, mecum pignus , si quis volt, dato In urnam mulsi , Poenus dum judex siet; Vel Graecus adeo , vel meli caussa Apulus. Quid nunc nihil agitis 3 sentio ; nemo sitit. Revortor ad illam puellam exposititiam , io Quam fervi summa vi sibi uxorem expetunt. Ea invenietur & pudica & libera , Ingenua Atheniensis et neque quicquam stupeti Faciet profecto in hac quidem comoedia . Mox hercle vero post , transacta fabula . 8 s Argentum fi quis dederit, ut ego suspieor , Ultro ibit nuptum , non manebit auspices . Tantum est. Valete , bene rem gerite , Sc vincite Virtute vera, quod fecistis antidhac.

FINIS PROLOGI,

ACTUS

396쪽

ACTUS I

OLYMPIO. CHALINUS.

OLYMPIO.ON mihi lieere meam rem me solum, ut volo , Loqui atque cogitare , sine ted arbitro Quid tu , malum i me sequere CRA LINUS, Quia certum est mihi, Quas umbra , quoquo ibis tu , te persequi. Quin edepol etiam , si in crucem vis pergere , IS equi decretum est. Dehinc coniicito ceterum , Possisne , necne , clam me sutelis tuis Praeripere Casinam uxorem proinde ut postulas.

Quid tibi negoti me eum est

CRA LINUS.

Quid ais , impudens Quid in urbe reptas villice hic magni pretii 3 I O

Libet CnALINUS. Quin ruri es in praefectura tua pQuin potius , quod legatum est tibi negotium , Id curas , atque urbanis rebus te abstines FΗue venisti sponsam praereptum meam FAbi rus , abi dierectus tuam in provinciam. I S

397쪽

OLYMPIO. Chalino , non sum ego oblitus ossicium meum. Praefeci , rure recte qui curet tamen . Ego , huc quod veni in urbem , ubi impetravero , Uxorem ut istanc ducam , quam tu deperis , Bollam & tenellam Casinam , conservam tuam et Quando ego eam mecum rus uxorem abduxero , Rure incubabo usque in praefectura mea. CRA LINUS,Tun illam ducas hercle me suspendio , Quam tu ejus potitor fias , satius est mortuum. OLYMPI o.

a s Mea praeda est illa et proin' tu te in laqueum induas.

Ex sterquilinio effosse , tua illaec praeda sit 3 OLYMPIO. Scies hoc ita esse et vae tibi l quot te modis , Si vivo , habebo in nuptiis miserum meis ECHALINUS.

Quid tu mihi facies F

Egone 3 quid faciam tibi E

3o Primum omnium huic lucebis novae nuptae facem. Postilla , ut semper improbus nihilque sis Post id locorum , quando ad villam veneris , Dabitur tibi amphora una , & una semita , Fons Unus, unum ahenum , & octo dolia et 3 s Quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris. Ita te aggerunda curvom aqua faciam probe , Ut postilena possit ex te fieri. Post autem , ruri nisi tu ervom comederis ;Aut, quasi lumbricus , terram et quod te postules o Gustare quicquam , nunquam edepol jejunium

398쪽

Jejunum est aeque , atque ego ruri reddibo te. Post id , quom lassus fueris & famelicus ,

Concludere in fenestram firmiter et Unde auscultare possis , quom ego illanc osculer et AsQuom mihi illa dicet, mi animule, mi Olympio ,

Mea vita , mea mellilla , mea festivitas , Sine tuos ocello3 deosculer . voluptas mea , Sine amabo te amari, meus sestus dies , Meus pullus passer , mea columba , mi lepus. SoQuom mihi haec dicentur dicta , tum tu furcifer, Quasi mus , in medio pariete vorsabere. Nunc ne tu te mihi respondere postules , Abeo intro et taedet sermonis tui. C MALINUS

. Te sequor, . Ηlc quidem , pol, certo nihil ages sine me arbitro. Si

399쪽

ACTUS II.

CLEOSTRATA. PARDALISCA.

CLEO ST RATA.Oa sic NATE cellas, referte annulum ad me et Ego huc transeo in proxumum ad meam vicinam. Vir si quid volet me , tacite hinc me arcessatis. PARDALISCA. Prandium iusserat senex sibi parari. CE E o S TR A T A. S Si , tace atque abi. Neque paro , neque hodie Coquetur et quando is mihi & filio advorsatur Suo , animique amorisque caussa sui. Flagitium illud hominis i ego illum fame , ego illum Siti, maledictis , male lactis , amatorem Io Ulciscar et ego pol illum probe incommodis Dictis angam et faciam uti, proinde ut est dignus , vitam colat; Acheruntis pabulum , flagitii Persequentem , stabulum nequitiae. Nunc hinc Meas fortunas eo questum ad vicinas. II Sed foris concrepuit. Atque ea ipsa eccam egreditur Foras. Non pol per tempus iter mihi incoepi.

400쪽

SCENA IL

M U R R Η IN A. CLEOSTRATA.

EQUIMINI, comites, in proxumum me huc. Heus vos i ecquis haec quae loquar audit ego hic ero, Vir si,aut quispiam quaeret. Nam ubi domi sola sum, Sopor manus calvitur. Iussin colum

, Salve Mecastor. Sed quid tu es tristis , amabo pCLEos TRATA.Ita solent omnes quae sunt male nuptae , Domi & foris aegre quod sit, satis semper est. Nam ego ibam ad te. M U RRR I NA

Et pol ego istuc ad te. Sed quid est , quod tuo nune animo aegre est nam quod tibi est i ori gre, idem mihi est dividiae.

CLEOSTRATA.. Credo ecastor e Nam vicinam neminem amo merito magis, quam te t

SEARCH

MENU NAVIGATION