Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

401쪽

Nec quacum plura sunt mihi, quae ego velim.MURRHINA, Amo te , atque istuc expeto scire quid sit. CLEO STRATA.i s Vir me habet pest imis despicatam modis , Nec mihi jus meum obtinendi optio est. MURRHINA, Hem l quid est dic idem hoc : nam pol haud satis meo Corde accepi querelas tuas , obsecro.CLEos TRATA.Vir me habet pessumis despicatam modis. MURRHINA.2o Mita sunt, vera si praedicas. Nam viri Ius suum ad mulieres obtinere haud queunt. CLEOSTRATA.Quin mihi ancillulam ingratis postulat, quae mea est, Quae meo educata sumptu est , villico suo se dare. Sed ipsus eam Zmat. MURRHINA.. Obsecro tace. CLEOSTRATA.Nam hic nune a s Licet dicere. Nos sumus .... MURRHINA.

Ita est , unde ea tibi est Nam peculi probam nihil habere addecet Clam virum : & quae habet , parum ei haud commi mode est , Quin viro aut subtrahat, aut stupro invenerit. Hoc viri censeo esse omne , quicquid tuum est. C L E O s T R X T A. so Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.

402쪽

MURRHINA.

Tace sis stulta , & mihi ausculta et noli, sis , tu illi Advorsari. Sine amet; sine quod libet , id faciat: Quando tibi nil domi deliquum est.

CLEOSTRATA.Satin' sana es 3 nam tu quidem advorsus tuam ista rem Loquere. MURRHINA. Insipiens i semper tu huic verbo vitato Abs tuo viro. CL Eos TRATA.Cui verbo p

Quid est

Quis est , quem vides pCLEOSTRATA.

Intro abi, appropera , age amabo.MURRHINA. Abeo Vir eccum it. Impetras CL Eos TRATA.Mox magis cum otium mihi & tibi erit, Igitur tecum loquar. Nunc vale. CLEos TRATA.Valeas

403쪽

ctyrum C ASINA

ACTUS II.

SCENA III.

STALINO. CLEOSTRATA

OMNia Us rebus ego amorem credo, & nitoribus nitidis antevenire. Nec potis quicquam commemorari, quod plus salis , plusque leporis hodie Habeat. Cocos equidem nimis demiror , qui tot

utuntur condimentis , Eos eo condimento uno non utier , omnibus quod praestat. Nam ubi amor condimentum inerit, cuivis placitu

rum credo.

Neque falsum neque suave esse potest quicquam , ubi amor non admiscetur. Fel quod amarum est , id mel faciet et hominem ex tristi lepidum & lenem. Hanc ego de me conjecturam domi facto , magis quam ex auditis. Qui postqtiam amo Casinam , magis initio munditiis munditiam antideo.Myropolas omnes soli cito , ubicumque est lepidum unguentum, ungor , Ut

Diuitia es brum Coo le

404쪽

Ut illi placeam et & placeo, ut videor. Sed uxor me excruciat, quia vivit. Tristem adstare adspicio. Blandh haec mihi mala res appellanda est. Uxor mea, meaque amoenitas, quid tu agis pCLEOSTRATA, Abi, atque abstine manumis ST ALINO. Ela mea Iuno, non decet te esse tam tristem tuo Iovi. Quo nunc abis pCLEos TRATA.Mitte meo

At pol ego te sequar.

Obsecro , sanun es

STALI Noa Sanus , quando ted amo.CLEos TRATA.Nolo ames.S TALI No. Potes Impetrare. CLEos TRATA,

Vera dicas velim.CLEos TRATA.

Tomi Credo ego

405쪽

Istuc tibi.

Respice , oh mi lepos lCLEos TRATA, Nempe ita uti tu mihi es. Unde hic , amabo , unguenta adolent ES T A L I N o.

Oh ; perii l manifesto miser, o Teneor. Cesso caput pallio detergere uti te bonus Mercurius perdat,myropola, qui haec mihi dedisti.

CL Eos TRATA.Eho tu Nihili cana culex et vix teneor , quin , quae decentie , dicam . Senecta aetate unguentatus per vias, ignave, incedis. STA IN o. Pol ego amico dedi cuidam operam , dum emit Unguenta. CLEos TRATA, Ut cito commentatus est l

Ecquid te pudet

S T A L I N o. Omnia quae tu viS.CLEOSTRATA.

Egone in lustra p

CLEOSTRATA.Scio plus , quam tu me arbitrare, ST ALI No.

Quid id est Quid tu scis p

406쪽

CLEOSTRATA.Te sene omnium senem neminem esse ignaviorem.

Unde is nihili ubi fuisti ubi lustratu's, ubi bibisti Id est mecastor et vide palliolum ut rugat. 3 o

Di me & te infelicitent, Si ego in os meum hodie vini guttam indidi.

CLEOSTRATA.Imo age , ut Iubet, Bibe , es , disperde remo STA LIN o. ohe,iam satis uxor est: comprime ter nimium tinnis. Relinque aliquantum orationis , cras quod mecum litiges a

Sed quid ais 3 jam domuisti animum potius , ut quod

vir velit Fieti, id facias quam adversere contra E 3 sC L EO STRATA,

Qua de re

Super anellIa Casina, ut detur nuptum nostro villico, Servo seugi et atque ubi illi bene sit, ligno, aqua calida , cibo , vestimentis, ubsque educat pueros , quos pariat, potiusquam illi servo nequam des armigero , nihili atque

improbo , . si cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus. do CLEos TRATA.Mirum , ecastor, te senecta aetate officium tuum

Non meminisse

407쪽

CLEOSTR AT A. . iQuia i si facias recte aut commode , Me sinas curare ancillas , quae mea est curatio. STALINO.

Qui , malum i homini scutigerulo dare lubet p

Quia enim filio I Nos oportet opitulari unico.

At quanquam unicu'st . NihIlb magis unleua est ille filius, quam ego illi patere Illum mihi aequius est , quam me illi, quae volo

concedere. CLEos TRATA.Tute ecastor tibi, homo , malam rem quaeris. STAL INO, eum Subolet: sentio. Egone p

Tu. Nam quid friguttis 3 quid istuc tam cupidh . i cupis p

Ut enim frugi servo detur potius , quam servoso improbo. CLEOsTRATA. i 'Quid si ego Impetro,atque exoro a villico, aussa mea Ut eam illi permittat . AS T A LINO. Quid si ego autem ab armigero impetro, Eam illi permittat 3 atque hoc credo impetrastere.

408쪽

CL Eos TRATA.Convenit. Vis tuis Chalinum huc evocem verbis foras pTu eum orato , ego autem orabo villicum. ST A L I N o.

. - Sane volo.

Iam hic erit. Nunc experiemur , nostrum uter sit blandior. STALI N O. Hercules Dique istam perdant, quod nunc liceat dicere a

Ego discrucior miser amore : illa autem quasi ob industriam Mihi advorsatur. Subolet hoc jam uxori, quod ego

machinor: - .

Propter eam rem magis armigero dat operam de industria. do

ACTUS II.

STA LINO. CHALINUS.

STA LINoau 1 illum Dil omnes Deaeque perdant. CRA LINUS. Te uxor , alebat, tua

409쪽

Ego enim vocari jussi.

Eloquere quid velis p

STA VINO. Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui.CR A LINUS. Stultitia est ei te esse tristem , quojus potestas plus potest. STALI No.

3 Pro i bonae frugi hominem te jam pridem esse

arbitror CRA LINUS, Intellego, Quin , fi ita arbitrare , emittis me manu STALI No.

Quin id volo. Sed nihil est , me cupere factum, nisi tu factis

adjuvas, CRA LINU sis Quod velis modo , id velim me scire.S TALI Noa Ausculta ergo , loquar et Casinam ego uxorem promisi villico nostro dare.. . CRA LINU s.

io At tua uxor , filiusque promiserunt mihi. STALINO. Seloo Sed utrum nunc tu , coelibem esse te mavis liberum , An maritum servom aetatem degere & gnatos tuos optio haec tua est : utram harum vis conditionem accipe.

410쪽

Cu ALINUS. Liber si sim , meo periclo vivam , nunc vivo tuo. De Casina certum est, concedere homini nato nemini. IISTA ON o. Intro abi, atque actutum uxorem huc evoca ante aedeis cito.

Et sitellam huc tecum asserto cum aqua & sorteis. CuALINUS, Satis placet. STA IN o. Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero. Nam si sic nihil impetrare potero , saltem sortiar. Ibi ego te & suffragatores tuos ulciscar. ao CRA LINUS Attamen Mihi obtinget sors.ST A LINO. Ut quidem pol pereas cruciatu malo. CRA LINUS. Mihi illa nubet;machinare quod lubet, quovis modo. ST ALI No. Abin' hinc ab oculis 3 CRA LINUS. Invitus me vides et vivam tamen.S T A L I N O. Sumne ego miser homo 3 satin' omnes res sunt advorsae mihi Iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit, is Ne Casinam ducat. Si id factum est, ecce me nullum senem tSi non impetravit, etiam specula in sortitu st mihi. Si sors autem decollassit, gladium faciam culcitam , Eumque incumbam. Sed progreditur optume, eccum,

Olympio. Κ h iv

SEARCH

MENU NAVIGATION