Græcorum respublicæ ab Vbbone Emmio descriptæ Vbbonis Emmii Respublicæ Græcorum. Pars Secunda

발행: 1632년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 로마

221쪽

12x DE se RIPTI Θctyonas causam dicere curabant. Itaque

perindigne id latum, si quem ni odbcriminaretur Callicrates vir pessimus, eum nocentem innocentemve indicta causa Romam abduci. Abducti suere supra mille e primoribus gentis, ut scribit Pausanias, & per urbes Italiae custodiis mandati, velut praejudicio suorum domi damnati : plurimique eorum ob

aetatem gravem, ac multum rerum uissum prudentia valentes, quos Callicrates maxime oderat, cupiebatque procul a patria abesse, ne rebus suis,& eonsiliis perniciosis essent obstaculo. Cum vero nemo eorum judieto sisteretur, tulit id impatientius gens Achaeorum, perindeae si tot viri illustres non ad causae suae cognitionem , quod per se tamen plus satis indignum & libertati adversum, sed ad ferendum taedium carceris tanis quam ad poenam abrepti essent. Itaque legatos Romam misit, qui de indigni. rate quererentur, & a senatu peterent, ut dicendae causae copia reis fieret, & de sontibus si qui essent, sumeretur supplicium , insontes in patriam remitterentur. AEquissimum sane postulatum, sed quia alia mens erat eorum . qui tunc in senatu dominabantur, quos Callicrates Perverterat, alieno responso rejectum. Cujus sententia haec: mirari senatum,

Posti

222쪽

posei ab se cognitionem causis, de qua Aehaei ipsi domi jam judicassent. Tum vero stupere legati. & inficiari, quicquam huiusmodi domi actum, illumve judicium interpositum et sed proficere

nihil. Itaque ad suos reversi, exposito responso ac re acta, animos omnium bonorum fremitu in Callicratem , indignatione in Romanos , qui Callicratem patriae pestem foverent, S: in ejus gratiam premerent innocentes, ac juslibertatemque gentis infringerent. impleverunt. Nam quid rei esset, quo consilia tenderent, facile sapientes ac patriae amantes animadvertebant. Et tamen nec ulcisci Callicrarem , ejusque socios, nec de Romanis quid sentirent, metu potentiae Romanae audebant. Rursum autem legatos Romam misere viros honoratos,Quorum Ninceps erat Eureas , M. Claudio Marcello . C. Sulpicio Gallo consulibus. Hi Romae diricendi copia in senatu accepta publico gentis nomine confirmarunt denuo, ut ait Polybius, neque in judicio audi. tos esse, qui erant delati, nec judicium ullum ab Achaeis fuisse interpositum:

rogare vero Achaeos senatum , rati nem custoditorum habeat , curetque

judicio eos sisti, causamque cognosti,aec patiatur indicta eausa miseros pe-

223쪽

xx ' DE sc RIPTI orire r Et maxime quidem eosdem cupere , ut senatus ipse in rem inquirat. χntesque deprehensos manisellet: qubdsi senatus ob circumstantia negocia id

facere nequeat, ut Achaeis rem permir-tat i eos facturos ut appareat, quantopere scelera oderint. Hac legatorum oratione audita perplexus haesit senatus, non satis prospiciens, quid facto esset opus. Nam & judicium sibi non competere existimabat, & causa non dicta reos dimittere, id cum manifesta

pernicie eorum, qui Romanorum amuci erant, conjunctum arbitrabatur. Tandem velut necessitate adactus , ut in unirersum salutis reditusve eorum,

qui In custodiis erant, spem multitudiis ni praecideret, atque iis, qui cum custoditis facerent, parendum esse demonis straret, in hane sententiam descendit. In Achaiam videlicet literas dedit ad Callicratem & socios ejus, in reliquas Graeciae civitates inam & inde quidam abducti erant ad illos qui partium Romaparum esse credebantur , significa-Vitque, arbitrari se, nee ipsis illis , ad

quos scribebant, nec rebvspublicis expedire, ut abducti domum revertantur. Hoc responso vulgato non solum evo-aatis animus prorsum concidit,sed universos quasi Graecos moestus dolor in-

224쪽

REi p. Ac HAEORVM. 2 εvasit, velut omnis iam spes resti uti

nis in selicibus illis simul ac semel

adempta : praesertim vero in Achai ubi cinctorum mentes in profundum moerorem & desperationem sunt verissae et quemadmodum contra, Callicrates εc Charopus, & qui illius erant factionis , animos supra modum extulerunt .

Post aliquot deinde annos, cum jam longe plurimos evocatorum, ac pene omnes, quibus celebrius nomen erat, praesertim natu grandes. fatum in Italici consumpsisset, rurstim legati ex Achaia , Romam venere , ut pro iis, qui super stites adhuc erant, intercederent, Xeno& Telectes, idque potissimum ob Polybium historiae scriptorem, qui ante alios patre Lycorta delatus a Callicrate

fuerat, & Stratium Trittaeensem. Ho. rum autem legator si mandata, quae d mo attulerant, erant purae purae prece

ne disputando & contentendo senatus .ffenderetur. Sed & sic nihil profectum. Tam obstinatis animis Romani tum suere, ut Callicratem patriae pestem foverent , ω Achaeos obedire potentioribus docerent. Iterum tamen legati ab'Achaeis missi: & hi flexis jam muli rum animis in spem venerant ini petrandae dimissionis: sed fraude Posth mii praetoris Romani , qui absentibus'

225쪽

. consulibus senatum habebat, de perperam diversas senatorum sententias rogando confundebat, spe exciderunt. Et tamen spes eadem effecit apud Achaeos . reversis domum legatis, & cognitis iis, quae Romae erant acta, ut alii rursum eodem legarentur , qui preces inllaura. . rent. Hi in curiam admissi repetivere priora, & petendo. rogando, obsecrauis do fatigarunt senatum de finienda tandem evocatorum tam diuturna culto. dia. Et tunc disputatum in senatu pro- .lixe in utramquePartem. Fachum hoc,

ut ex eclogis Polybii de legationibus .colligere licet,*Opimio Nepote, L. Post humio Albino consulibus , anno

Orbis Romae Dc, secundum Varronem, qui erat custodiae evocatorii annus x Ili.

Seου dilata adhue dimissio est ab hoe

tempore in quadriennium, si Pausaniae credimus, qui scribit. anno demum xvII. custodiam esse solutam, & cuilibet, quo vellet, abeundi potellatem perna Issam. Scribit etiam idem Pausanias , ex mille . in Italiam abductis , tempore dimissionis vix ccc superstites fuisse et caeteros fato in custodia absumptos nonnullos quoq; fugam molitos deprehensosque,

aut ex itinere retractos , nulla excus

. tione admissa capite poenas dedisse. In cupersutum numero fuit Polybius Megalop

226쪽

is s

Et P. ACHAEOR v M. 2IT galopolitanus, Lycortae filius, laudati sis nax historiae scriptor , ut & ipse testa- tur, & Plutarchus in vita Catonis maisioris demonstrat. Is custodi. T locum . . Romam acceperat, S ob eruditionem '& prudentiam multis proceribus illic innotuerat . Sc nonnullis eorum perca- rus jam erat. Uios inter P. Scipio milianus tum temporis adhuc juvenis, sed praeclarae indolis, sapientiae&elo. 'quentiae Praeceptis ab hoc captivo im- butus. Hunc Plutarchus assirmat. cum de causa Achaeorum Romae agendum ' e siet, adiisse M. Catonem sum π.atum autoritate pollentem, S in gratiam Po.

lybii pro Achaeis apud eum intercessisse:

Catonem vero curiam ingressum, cum audisset. ferventius quam deceret,inter senatores contrariis sententiis certari,

si e fuisse loeutui .: I demini mihi P. C. . non aliter ac si nihil nobis sit quod cu-

remus t erant autem curarum & negotiorum i r in temporis plena omnia in ita

totum diem de Graecis aliquot decrepitis altercando consumere : quasi vero 'multum intersit, in Italia ne an in Graeeia illi sepeliantur. Quo sale existimo non parum patres ad dimittendos tan- dem Achaeos e si e permotos. Addit Plutarchus , dimissione decreta Polybium desiderasse in senatum venire, & eum

227쪽

rogare, ut dimissis etiam honorum&magistratuum restitutio tribueretur, &hac de re Catonem quoque consuluisses

Catonem autem labi identem respon-

disse , videri sibi Vlyssem velle ipsum

imitari, qui olim in spelunca in Cyclopis redituri verit,ad pileum cinctunaque suum, quos illic neglexerat, recipiendos. mo scommate nidnuisse Polybium credo, ne periculosam aleam istam subiret, ne sorte id, quod confestum jam ' arat, multo maximum, ob aliud multo minus, qu*d erat petiturus, in discrumen rursum daret. Et Polybius quidem gratia cresceus apud Romanos , cum cerneret malis consiliis fortunam patriae pessi=m ire, Romae mansit, Zc P. Scipioni adhaesit, eique multis in rebus .a consiliis suit, quamdiu in vivis sibi esse ilicuit. Super suisse autem traditur, & in amicitia Scipionis eo senuisse ad olympiadis clxiv annum primum, qui fuit solutae eultodiae Achaeorum xxvi. Iaautem soluta fuit Olympiadis cLvir

anno rertio , qui concurrit cum anno urbis Romae conditae Dc I ita , quo

conssiles fuεre. T. Quinctius Flaminius, Acilius Balbus, quique proxime an tecessit initium belli Punici postremi, Quod tandem ex eidio Carthaginis finia Rum est. Erat tum, cum . Achaei dimit

tere

228쪽

R E I p. A c H AE O R V M. 22 sterentur, gentis ejus praetor Menalcidas Lacedaemonius, ut eli apud Pausaniam, homo Pravae mentis. Hic avaritia impulsus, sociato cum Callicrate consilia, eoque in praedae partem vocato, propter Oropios bello non necessario contra

Athenienses implicuit Achaeos, Sc cum promissum Callicrati non solveret, in discrimen capitis ab eo adductus fuit magistratis abiens, laeta majestatis accusatus: utpote qui ope Romanorun , cum legatus apud eos esset, civitatem

Laconicam a societate Acheorum , .

quod dudum Lacedaemonii desiderave- 'rant, separare esset conatus. Menalci.

das, ut periculo hoc se eriperet, partem pecuniae Oropiae Diaeo Megalopolitano successori suo in praetura largitus est, hujusque ope, quanquam fremente pene omni populo, evasit. Sed odium maximum cum probro in Diaeum est

versum. Is autem ut invidiae se exime, ret, pessimo mendacio circumventum populum in curas majores, nimirum in bellum contra Lacedaemonios abripuit. Hoc bellum , cui se impares esse sentiebant, cum Lacedaemonii rogando& deprecando, millis circum civitates& ad ipsum Diaeum praetorem legatis,

submovere mature priusquam amna concurriss nt , frustra essent conati,n a demum

229쪽

23o D E s idemum solerti praesentissimo petenim Diseus deἡ

i qllietis turbatore iisdem, ut civita Romam confug

rue dicebat, ut l

ucerentur. u - rarium prosectis, damnatis, bellai Mox legati ab uMenalaidas a Sp:licrates ab Acha. apud senatum tui tes Rhodum ex sinem vivendi si quam tot ejus c .rniciosa, patriaequ

Reliqui duo diu

. curia Romana hi tulere, misthrutu Graeciam, qui cignoscerent decosed fraude Diaei iqui celeriter dol

falsa pro veris utr carde legati Ro ante horum advrvisum contra novo praetore D

230쪽

jam magistratum gererite & exercitum ducente, legatis Romanis aliis, qui in Asiam ibant frustra in transitu monenistibus ut in a iuventum eorum , qui adipibs mittebantur, a vi abstinerent. La. cedaemonii quoque mendaciis Menalcidae freti serocia sumpta majoribus arinimis quam viribus obvios se Achaeia tulere. Sed gravi praesio victi, caesis suorum ad mille aera te & robore praestanistissimis , trepida effusaque fuga in urbem se Iecepere : potui stetque victori Damoetinus simul cum fugientibus intra urbis portas irrumpere , si non it hibito suorum cursu receptui cecinis let, de omisia urbe ad diripiendum .agrii meum suis se vertistet. Ob quam rem domi majestatis damnatus cum mulctam L talentortim solvere non posset, clamer Peloponneso profugit. In cujus locum praetor iterum Diaeus renunciatu v.

ad quem legati venientes a Q Metello, qui Andrisco debellato Macedoniam

receptam tunc ordinabat, inducia; fecere inter partes, usquedum legati, qui

expectabantur, controversiarum arbitri praesentes adessὀnt. Sed durantibus induelis astu Diaei oppida Laconiae Omnia sine armis in partes Achaeorum

pellecta & praesidiis firmata in usum

belli futuri. Α Lacedaemoniis vero reo a secto

SEARCH

MENU NAVIGATION