장음표시 사용
11쪽
-Ecquid praeterea eooarim, quaerere noli, Ut pateat sola ulpa sub Arte mea. At vere cita res ae 4 sat megamus Reperiuntur illi versus, etenim multum refert quo in conexu rerum
dictum sit aliquid cin epistola Cotyi regi scripta, qua vidius ab eo petit, ut sibi exsuli patrocinetur; quod quo facilius
a rege finitimo impetret, poeta non ob scelus commissum neque omnino ob aliquid contra leges actum se exsulem esse, affirmat. Et tamen pergit v. 72, ,his gravior noxa fatenda mihi est , et jam sequuntur verba: Neve roges quid sit eic 'Causam autem cur, quid praeter Artem scriptam peccaverit. dicere nec velit nec possit, explicat Episti II. 2 bs: ,,Vulneris id genus est, quod cum sanabile non sit, Non contrectari tutius esse putem. HLingua sile non est ultra narrabile quidquam; Posse velim cineres obruere ipse meos.
-Et quaecunque adeo possunt afferre pudorem,
Illa tegi caeca condita nocte decet Trist. II. 208:, Alterius acti culpa silenda mihi,
Nam non sum tanti, ut renovem tua vulnera, CaeSar.
Ergo sensus illius loci sere hic est ne interroges, o Cotyquid commiserim altera causa exsilii est, quod Artem amandi scripsi quid praeterea peccaverim, quominus tibi dioam et verecundia laesi Caesaris et meus ipsius pudor prohibet; sufficiat tibi, quam aperui, causa scripta re. Si poeta exprimere voluisset, hanc causam tantum simulatam ess ab Augusto, eum pro hut pateat etc. scripturum fuisse se lateat sola culpa sub Arte mea verisimile est.')Ρraeterea respicias, id quod jam supra commemoravi, toto secundo Tristium libro ad Augustum soripto Ovidium nihil aliud agere, quam ut crimεn adulterii Arte sua docti' In omnibus codicibus puteal legitur, in aeter Od. Par. G, qui haud magni aestimandus est.
12쪽
redarguat. Num putas, poetam tot verba tantumque eloquentiae a laboris impondisso ad refutandum erimen, quod a Caesare simulatum esse haud ignoraret Immo vero hanc disertissimam Arus defensionem non scripsisset, nisi Augustum ex animi sententia illa carmina crimini sibi vertisse persuasum habuisset ina demum ratione intelligitur poetam Musas nominare rist. V. 12, 47 ,maximam causam fugaes , et artem poeticam Epist. IV. 2, 32 .principium mali et carmina Epist. IV. 13, 42 primam tam miserae fugae causam Atque adeo haec conscientia in animum ejus penetraverat, ut fere nunquam in exsilio de carminibus loqueretur, quin illa sibi nocuisse repeteret; quin etiam sepulcro suo haec verba incisa cupiebat: ,,Hic ego qui jaceo tenerorum lusor amorum, Ingenio perii Naso poeta meo. Trist. III. 3, 3. Quae mea sententia certissime confirmatur iis locis, ubi poeta, nulla Augusti ratione habita, maerore amictus defixusque in cogitatione de malo suo secum meditatur, cujusmod sunt, si sontextum respicis Trist. I. , it 3 9, 5.
III 3,73 V. 1, 20 7, 32 aliique. Quin etiam Augusto jam
mortuo' eandem profert querelam, velut Epist. IV. 13, 41:isCarmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam, Pramaque tam miserae causa fuere fugae Ac prosecto, miserior erat exsul, quam qui fictis cauata
Itaque nullo modo dubitari potest, qui Arsamandi, quam Ovidius ediderat, altera exsilii
causa fuerit ac vera quidem neque ullo modo simulatis. At forsitan aliquis dixerit, Artem ab Ovidio esse ditam jam novem annis ante relegationem ejus et satis superque temporis fuisse Augusto ad observandum, quantam imo haberet ad mores corrumpendos depravandosque atque' ola infra.
13쪽
errorem postae, quem dicit alteram exsilii causam, ejusmodi suisse, ut solus gravissimam Caesaris iram in asonem
Quae contradictio ut sententiam nostram evertat, tantum abest, ut egregie ei conveniat. Contendimus enim, Artem
et errorem Ovidii artissime inter se conexa fuisse id quod
nusquam non modo non negatur, sed etiam confirmatur his
verbis Trist. IV. 1, 23:-Scit quoque Musa), cum perii, quis ni deceperit error,
Et culpam in facto, non Scelus, SSe meo.
,,Scilicet hoc imo nunc aequa, quod obfuit ante, Cum mecum juncti criminis acta rea est. ANon equidem Vellem, quoniam nocitura fuerunt, Ρieridum sacris imposuisse manum. Diserte igitur Ovidius dicit, carmina sua propter errorem aequam culpam factam esse atque illium vel quia error orimini sibi datus sit, etiam Artem vitio sibi versam esse. Praeterquam quod Augustus errore Ovidii acerbissime offensus erat, id quod infra demonstrabimus, necessario statuendum est, eum eo ipso etiam Artis poetae commonefactum esse, ita ut sacere non posset, quin una cum errore ejus Artem quoque scriptam vindicaret. Ars igitur amandi, altera causa relegatonis, artissime conectenda est cum errore Nasonis. Sequitur, ut diiserendum esse videatur de errore ipso, quem nominat Ovidius alteram ac proximam, cur in exsilium missus sit, causam. Oetam obscure tantum dicta de eo nobis
tradidisse neque ullum vestigium hujus rei apud scriptores aequales inveniri, jam in exordio hujus dissertationis commemoravimus. Quantum difficultatis omnino uerit in rebus aetatis Augustea scribendis, Dio Cassius rerum Omanarum lib. III. cap. 19 docet temporibus liberae rei publicae omnia in finibus imperii romani acta ad senatum populumque romanum lata esse ἐκ δ δη του πονο ἐκεινου Pergit, τά ais πλεέι κρυφα καὶ δι' ἀπορρήτων γέγνεσθαι ἡρξατο καὶ μεντοι ὀ τῆς σῆς μέγεθος το τε τω πραγμάτων πλῆθος
14쪽
δυσχερεστατην ακριβειαν αυτων παρέχεται ἔν τε γάρ π Ῥώμη συχνά, καὶ παρὰ ri' υπηκόφ αυτῆς πολλά, προςτε το πομειον, ἀει καὶ καθ' ημέραν, ω ειπεῖν, γιγνεται τινα, περὶ ν το μὲν σαφὲς ουδεὶς φδέως, ἔξω των πραττοντέον αυτά, γιγνωσκει πλωῖστοι δ'οσο ουδ'ἀκουουσι την ἀρχὴν τι γέγονεν. Quodsi auctor ita disserit de rebus publicis, quid mirum, nihil nobis traditum esse de errore quodam poetae, quamvis illustrissimi. Sed ne id quidem mirum esse videtur, quod vidius ipse errorem Suum tantum obscure significavit. Legimus enim
Nam non sum tanti, ut renovem tua vinera, Caesar
-Vulneris id genus est, quod cum sanabile non sit, Non contrectari tutius esse putem etc 'Erat igitur error poetae talis ut animus Augusti acerbissime eo ostenderetur. Jam si respicis,aristium et Epistolarum libros, qui nobis exstant, in publicum usum esse scriptos, atque Ovidium vehementer cupivisse , ut Augustus quoque eos legeret id quod multis blande et suppliciterdictis in Augustum domumque principalem certissime confirmatur, quid magis consentaneum, quam miSSe Poetam, ne iram vindicis sui parum reverenter nimisve inverecunde dictis denuo lacesseret Dubitandum non est, quin epistolis privati8simi errorem suum amicos diligenter docuerit. Accedit quod cur poeta in exsilium missus esset, haud sane reconditum erat, immo si minus publicum erat, at intra Privatos parietes narrabatur. Etenim scriptum est rist.
Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae Indicio non est testificanda meo.
Et tamen ut cuperem culpam quoque OSSe neg8ri, Sic acimus nomo nescit abesse mihi.'
Epist. II. 3, 5:-Cum tibi maxime quaerenti, num verus nuntiu e88Θt, Attulerat ulpae quem mala fama meae.
15쪽
Ergo nullo modo est mirum, quod de errore Narsonis nihil nisi obscure dicta prodita habemus. Jam quoad do illo errore ex verbis poetae judicandum sit, videamus. Ac primum quidem quid non socerit, nos docet Epist. II. 9 67:-Νon ego caede nocens in ontica litora veni, Mistave sunt nostra dira venena manu; Nec mea subjecta convicta est gemma tabella, Mendacem linis imposuisse notam. MNe quidquam, quod lege veter committere, seci. Trist. III 5, 43: Denique non possum nullam sperare salutem, Cum poenae non sit causa cruenta meae, -Non mihi naerenti pessumdare cuncta petitum Caesareum caput est, quod caput orbis erat. MNon aliquid dixi, violentaque lingua locuta est, Lapsaque sunt nimio verba profana mero.
Tum quid solum de illa re aperire possit, Proseri: Trist. II. 103:-Cur aliquid vidi cur noxia lumina sol 3 Cur imprudenti cognita culpa mihi γε Τrist. III 5, 49:,,Inscia quod crimen viderunt lumina plector, Peccatumque oculos est habuisse metim. Τrist. III. 6, 7:-Ne leve nec tutum est, quo sint mea dioere asu Lumina lanesti conscia facta mali. Sed peccato suo omne consilium et scelus facinusque abfuisse, saepissime firmat, veluti: Τrist. III. 6, 34:,,Praemia peccato nulla petita mihi. Trist. IV. 4 43:υ abfuit omne Peccato facinus consiliumque meo.
16쪽
D scit quoque usa)Et culpam in acto, non scelus esse meo. I rist. V. 8, 23:D utque pudore Non caret, invidia sic mea culpa caret
Epist. II. 2, 15:LES mea culpa gravis, sed quae me perdere solum Ausa sit et nullum majus adorta nefas. Errorem stultitiam, timorem imp citatem Do minat peccatum Suum:
Trist. I. 2 99:isImmo ita vos Di scitis, si me meus abstulit error, Stultaque mens nobis non sceleraia fuit Τrist. IV. 10, 89:-Scile parentales umbrae nec vos mihi fallere fas si, Errorem jussae, non scelus esse fugae causa . 'Trist. III. 6, 3b: reseram) Stultitiamque meum crimen debere vocari Nomina si facto reddere vera velis Epist. II. 2 17:-Nil nisi non sapiens possum timidusque vocari Haec duo sunt animi nomina vera mei. Trist. I. 5, 2:
Sed hanc merui simplicitate fugam.
Aut timor aut error nobis, prius obfuit error. Neque tamen omnem culpam ram negare posse confitetur:
Epist. I. 6, 25:-Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa vocandum Si 'Trist. III 5, 1:MNon equidem totam possum defendere culpam. ΤHai. IV. 8, 9:
Vitio pars est contracta malorum.
Ne non peccarim mors quoque non faciet.
17쪽
Epist. III. 3, 3:,,Quidquid id est, neque enim debet dolor ille reserri,
Non potes a culpa dicere abesse tua. Quin etiam Caesaris issensi gravissimam iram Se meruisse, concedit:
-Nec minus insestus, quam fuit, esse potest Augustus). Epist. I. 2, 3:o poterat minimo me perdere nutu.
isHuic ego quam patior nil possem demere poenae, Si judex meriti cogerer esse mei. At Augustum, suum delicti aliquid excusabile ei visum esset, sibi pepercisse probat eque enim bona nec vitam nec civitatem Caesarem sibi ademisse, sed relegatum tantum domesticis penatibus se egere, meque hoc senatus - consulto, sed ipsius Caesaris edicto. Quae principis clementia poetam etiam in spem adducit, fore ut aliquando in patriam
reverti sibi per Augustum liceat. id quod precari non desinit: Trist. II. 1, 25:-Cujus in eventu poenae clementia tanta est, Ut suerit nostro lenior illa metu. , Vita data est, citraque necem tua constitit ira, Princeps, parce viribus use tuis. isInsuper accedunt, te non adimente, paternae, Tamquam vita parum muneri eSSet, opes. ,Nec mea decreto damnasti facta Senatus, Nec mea selecto judice ussa fuga est. -Τristibus invectus verbis, ita rincipe dignum, Ultus es offensas, ut decet, ipse tuas. 4,Adde quod edicium, quamvis immane minaxque Attamen in poenae nomine lene fuit, o uippe relegatus non exsul dicor in illo, Parcaque fortunae sunt data verba meae. M
18쪽
hQuod nisi delicti pars excusabilis esset, Parva relegari poena futura suit. isIpse sed hoc vidit, qui pervidet omnia Caesar, Stultitiam dici crimina poSSe mea. o uaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit, Usus et est modice fulminia igne sui.,ine Vitam ne opes nec ademit posse reverti, Si sua per vestras victa sit ira preces
AE patriam, modo sit sospes, speramus ab illo Quam quidem spem praematuro Augusti obitu sibi ereptam esse, queritur Epist. IV 6, 14.
MCoeperat Augustus deceptae ignoscere culpae, Spem nostram terras deseruitque simul. Nihil igitur Ovidius feoorat, quod lege vetitus erat; non conjuraverat, nullum scelus ab eo erat commissum. Laeserat ipsius Caesaris animum offenderatque acerbissime verecundiam ejus errore quodam, quem quominus palam proserret, pudor Augusti atque ipsius eum retinebat. Casu infausto alicuire intervenerat viderat quae videre non debebat. Quo quidem usque omni culpa vacuus tamen postea illius rei particeps factus erat; sed hanc societatem non petiverat, nedum ullum commodum cum ea conjunctum quaesivisset. Errore quodam Desii n ablatus, simplicitate deceptus, magna ex parte etiam timore ad funestam illam societatem adductus ne sic quidem facinus ipse commiserat. Neque tamen fieri non poterat, quin summae perniciei haec infirmitas Ovidio esset, cum res, quae acta erat, gravissimam Augusti offensionem contineret. Quem de ea certiorem factum omnium, qui ejus participes fuerant, acerbissimum odium concepisse, consentaneum est. Ovidium autem in eo graviorem Caesaris iram incidere necesse erat, cum ille errore poetae simul Artia amandi, jam per se male audientis, commonefieret Merito igitur, ne bona, civitatem, vitam ipsam perderet, poeta metuerat. Sed Augustus, postquam sibi persuasit, eum magis
19쪽
simplicitate et errore, quam consilio adductum peccasse, eorum quidem nihil secit, verum Tomos Nasonem relegavit. Quantopere nihilo secius poetae iratus uerit, ex eo apparet, quod snpplices blandasque preces ejus nihil exaudivit. A si videmus, ne Tiberium ac Liviam quidem Augusto mortuo, miserrimam Nasonis sortem levasse, peccatum ejus etiam in hos duos vel potius ad totam Caesaria domum pertinuisse apparet.
Jam igitur in breve colligamus longae expositionis Summam, ut uno adspectu intelligi possit, quas exsilii causas poeta ipse nobis significet: Ovidius primum quidem invitus atque infausto
casu rei cuidam intervenit, quae gravem Augustia totius domus principalis offensionem continebat, deinde autem et stultitia atque errore et timore adductus ocius ejus rei factus est; quae societas, quamquam nihil facinoris ipse commisit, tamen perniciosissima vidi facta est, quod cum
peccato poetae Ars amandi, quam Scripserat, Onee tenda erat.
Quae opinio et in omni genere verbis ipsius poetae nititur et omnia dicta ejus respicit. Sed hic ipse finis est, quousque de illa re certo iudicare possimus ultra eum conjectura est. Ac quaevis conjectura sundamento, quod exstruximus, Superstruenda est; refutanda autem, quae illuc non quadrist. Jam quae ante nos de hac ro prolatae sint opiniones videamus exigamusque eas tamquam ad obrussam . Vulgatissimas earum in dissertatione reperimus, quam Devillius, oriticus rancogallicus, de exsilio Ovidii edidit. )Ac quidem choream ibi ducit criticus quidam opinatus,
Maecenatem, quod Ovidius non aeque a ceteri poetae illius aetatis laudes suas cantavisset, offensum ab Augusto impetrasse, ut superbus poeta ad barbaros missus poenas daret.
20쪽
Αlii e verbis poetao, pist. I l, bi:
MVidi ego linigerae numen violasse fatentem, Isidis Isiacos ante sedere socos Seqq. judicarunt, Nasonem i, mysteria quaedam enuntiata esse relegatum.
Sunt etiam qui censeant, Ovidium in iram Caesaris incidisse, quod rei adsuisset, quae Dione Cassio auctor scis. LV o. 43 ei cum Athenodoro philosopho intercessit. Haud pauci, legentes hos Sidonii, quinti saeculi poetao,
ANec te, carmina per libidinosa Notum, as tener, omosque missum Quondam Caesareae nimis puellae, Ficto nomine subditum Corinnae statuerunt, non esse dubium, quin Ovidius ullam, Augusti filiam, amaverit cantaveritque eam Amorum carminibus ficto Corinnae nomine id quod postea ab Augusto detectum poetae causam relegationis suisse. Alii quidam, quibus haec quidem opinio haud prorsus displicebat, at tempus, quod ab exsilio Juliae filiae usque ad Ovidium relegatum intercesserat, nimis longum esse videbatur, Amores poetae ad Juliam, neptem Augusti, referendos esse
Nasono incesto intorvenisse, quod Augustus cum Julia filia admisisset, sunt qui collegorint ex hoc Suetonii loeo: ,,Cajus Caligula Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem ejus volebat praedicabat autem, matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Julia filia admisisset,
Quam opinionem si Devillius nominat ista plus repandue, la plus gen6ralement accreditee addere oblitus esse mihi videtur en Franoe . Enuntiasse quoque Ovidius decemvir dicitur acinus quoddam Agrippae Postumi. Qui hanc protulit sententiam vir doctus, gloriatus est euillio auctore, sed'avoir infind4couveri la 4ritabio cause de rexit 'Ovide.