Quibus de causis Ovidius ab Augusto relegatus sit

발행: 1872년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

mortuo etenim jam in epistola sexta libri Ιv. hi reperiuntur

versus:

V. 15.-Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae Spem nostram terra deseruitque simul

atque Epist. IV. 9, 107.

-Stant pariter natusque pius conjuxque sacerdos Numina jam acto non oviora Deo. Augusto)Jam si constat, Augustum ibiisse mense Augusto anni XIV. . Chr. nati, sexta illa aestas exsilii anni XV, meque

prior fuit dicit enim poeta Epist. IV. 11 15:isDum tua pervenit, dum liter nostra recurrens Tot maria ac terras permeat, annus abit.

Prima igitur aestas, quam vidius inpud Getas degit, anni X fuerit necesse est omos iter fuisse tempore Io- mali, ex elegia undecima lib. I apparet, ita ut relegati ipsa necessaries incidat in auctumnum anni IX cui iei cetora omnia, quae affert poeta, tempora congruunt. Irrant agitur, qui eam anno VII aut VIII relegatum volimi Do Julia autem, nepte Augusti, haec enarrat Tacitus annal. lib. IV. c. 71:MPer idem tempus anno XXVIII. Junio Silano ot Silio Nerva consulibus subaudiendum est Julia mortem ibiit; quam neptem Augustus convictam adulterii damnaverat projeceratque in insulam rimorum, haud procul Apulis litoribus. Illic viginti annos exhilium toleravit. Jam si annus XXVIII vicesimus erat exsilii Juliae, Irimum fuisse eundem annum IX apparet. Ergo quivis mecum consentiet, Ovidium poetam a Juliam neptem eodem anno X. in exsilium

missos esse.

At redeundum ad propositum. Legimus apud Dionem Cassium LV. o. 10: τὴν μέντοι γονλέαν την θυγατέρα σελγαινουσαν ουτως, ωὐτε καὶ ἐν Παγορ καὶ ἐπ' αυτου γε του βήματος καὶ κωμαζειν νυκτωρ καὶ συριπινειν, O pDδη ποτε φωρασας περωργισθη '' atque ea quasi illiis trantur his orbis Senecae de benefic. I. o. 32) , ad

32쪽

missos gregatim adulteros, pererratam nociva mis omissationibus civitatem, sorum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat filiae in stupra placuisse, quotidianum ad Marsyam concursum etc. Quae quidem omnia ad Juliam, filiam Augusti spectant, neque tamen ullam neptem matri hac in re quicquam cessisse, ex his Suetonii verbis concludas Aug. 6M: Julias filiam et neptem omnibus probris contaminatas relegavit. am vide, quam acile fieri potuerit, ut Naso cum Julia nepte, per urbem noctu Vaganto ac comissante, conveniret. Sine dubio quondam casu infaustoi illam incidit ac primum quidem omnem societatem eou-Sans, tamen mox aliqua ex parte a Julia permotus, aliqua ac majore quidem ex parte suo ipsius hilari et ad jocandum prompto animo indulgens, obscoenis, quae agebantur, interfuit isque quasi praeceptor amorum. Quod ita fuisse et ipsa rerum natura ut credamus suadet, et varia poetae hanc in rem dicta docent, quae omnia opinioni nostrae insigniter favent, nullum obloquitur. Res ipsa obscoena, cui Ovidius adstitit, qualis fuerit, nec compertum habemu neque unquam comperiemus, neque ut comperiamus refert Valeat igitur de ea versus poetae:

,,Illa tegi caeca condita nocte dece Ingeniosam fuisse illam aetatem in voluptatibus libidinosis, conStat.

At forsitan aliquis dixerit, Ovidium tam perditorum

hominum non fuisse. Concedimus, nequo versus ignoramus,

velut rist. I, 9, 59. ,,Vita tamen tibi nota mea est scis artibus illis

Auctoris mores abstinuisse sui.

Trist. ΙΙ. 349. MSic ego delicias et mollia carmina feci,

Strinxerit ut nomen fabula nulla meum. MNec quisquam est adeo media de plebe maritus, Ut dubius vitio sit pater ille meo. ,,Crede mihi, mores distant a carmine nostro. Nihilo secius animum ejus propensiorem fuisse ad volup-

33쪽

tates promptumque ad lassiviam, et omnis carminum color docet et ipse diserte confirmat, ita de se dicens Ars a UL 121.-Ρrisca juvent alios ego me nunc denique natum Gratulor, haec aetas moribus apta meis. με Trist. IV. 10, 65. seMolle oupidineis nec inexpugnabile telis Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Altera ex parte dubium non est, quin ulla lasciva videlicet natu minor, de qua sola nunc quaeritur dedita fuerit poetae Heroidum, Amorum, Medicaminum, Artis amandi, Remediorum studiosissimaque horum carminum. Quid igitur verisimilius, quam consuetudinem ac familiaritatem quandam inter Nasonem et Juliam intercessisse, praesertim cum aditus ad domum Caesaris poetae pateret Quam familiaritatem significare videtur rist. III. 4 4 0. Quas cum ita sint, facillime fieri poterat, ut Ovidius, postquam Juliam in aliquo flagitio oppressit, ab ea ad societatem adhiberetur quamvis enim primum, amicitiam Augusti verecundiamque ejus respiciens, reluctatus esset, tamqn Juliam, cujus plurimum intererat, ne quid poeta enuntiaret, nihil ac ne minas quidem, ut ei persuaderet, omisisse consentaneum est. Sic ille et calumniosam potentis mulieris linguam metuens et suo proprio lascivo animo indulgens obsecutus est; malus M,

inquit, error me abstulit sein unieliger Uahchat id exist)nil nisi non sapiens timidusque possum vocari; haec duo sunt vera animi nomina. Hic autem cum errore Nasonis Ars ejus amatoria, cui haud minimam partem malorum attributam vult, facillime conectitur. Sine dubio enim vidius rei, quam agebat Julia, particeps factus est ut poeta Artis amandi vel praeceptor amoris, ut ita dicam, sive hoc tantum titulo in societate Juliae mansit, sive versus quosdam Artis suae recitavit. Sic demum intelliguntur illi ristium IV.

l. versus:

-Scit quoque Musa cum perii, quis me deceperit error, Et culpam in facto, non Scelus Me meo.

34쪽

-Scilicet hoc ipso nunc aequa quod obfuit ante,

Cum mecum juncti criminis acta rea est. -Νon equidem Vellem, quoniam nocitura fuerunt, Pieridum sacris imposuisse manum. Quo in statu rerum probanda quidem sunt omnia, quae excusandi causa poeta affert; attamen quam noxius nocensque Augusto existimandus erat, quem diligentissime atque accuratissime de flagitiis neptis certiorem factum esse oonstat Nonne Augustum, severum septuagenarium, jam ignominia amictum, qua nonnullis annis antea Julia filia domum ejus aflecerat, postquam novam neptis pravitatem comperit, poetam his flagitiis implicatum tamquam praeceptorem artium amatoriarum illius putare, necesse erat Profecto talia expertus magnam partem lasciviae petulantiaeque neptis Ovidi jure suo vitio vortit ac majorem culpam morum magiS magisque labentium in carmina ejus, imprimis in Artem amandi contulit. Sic quoque lascivam Musam Nasonis nullo modo probaverat, jam vero, ubi eam obscoenis neptis conexam esse vidit, non dubitabat, arguere poetam, quod Arte sua adulterium docuisset Suetonius de Augusto c. 0 haec verba habet: aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum illit. Quid igitur probabilius, quam incensum eum fuisse ira Ovidii, quippe quem aliqua ex parte

auctorem illius dedecoris putaret Id quod poeta ipse haud

ignorabat; ac, ne vitam fortunas, civitatem perderet, non sine ulla conscientia culpae metuebat. Poterat quidem crimina sua excusare etiam probanda sunt omnia, quae in rist. lib. II in Artem amatoriam defendendam affert poterat dicere: isPeccatumque oculos est habuisse meum; neque tamen omnem culpam negare poterat: MNon potes inquit is culpa dicere, abesse tua,hΤ licet erroris sub imagine crimen obumbres, Non gravior merito vindicis ira fuit. Itaque ignoministis domesticam augusto esse vulnus insanabile sentiens, nunquam post a nimia perspicue vel inverecunde dictis illud refricare ausus est; non sum tanti ,

35쪽

inquit, in vulnera tua, Caesar, renovem; immo ipsi memoria illius rei, cui infauste implicatus erat, horrorem ac pudorem afferebat: seMensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus Illud et admonitu fit novus ipse dolor. ,,Et quaecunque adeo possunt afferre pudorem, Illa tegi caeca condita nocte decet. Ovidio exirema quam pluerat, poena subeunda non erat. augustus, ubi magis errore ac stultitia, quam consilio ad societatem Tunestae ae eum adductum esse vidit, iram

aliquid continuit cis Epist. Ι 8. 43:,apse sed hoc vidit, qui providet omnia Caesar, Stultitiam dici crimina OSSe mea. rimaque ego permisi, quaque est res Passa, pepercit, Usus et est modice fulminis igne sui. Atque haec moderatio Augusti ad omnem illam rem pertinuisse videtur. Legimus apud Senecam de benefic. I. 32:hHaec sinagitia uliue filiae non tam vindicanda principi quam tacenda quia quarundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit parum potens irae publicaverat. Deinde cum interposito tempore in locum irae subiisset verecundia, gemens quod non illa silentio pressisse etc. Quam verecundiam quia adhibuerit in flagitii Juliae neptis ita, ut non aeque ea publicaret ac dedecora filiae, vix dubium est. Qui contrarium contendunt, illam verecundiam demum nepte relegata in locum irae subiisse, plerumque his Senecae verbis nituntur. Flagitia principalis domus in publicum emisit; si contextum hujus loci respicis, hae verba tantum ad Juliam filiam spectare mihi concedes. Antecedunt enim verba: Augustus filiam intra pudicitiae maledictum impudicam relegavit het si pergit philosophus ,flagitia principalis domus in publicum emisit jam enumerantur flagitia filiae: admissos gregatim adulteros etc.; denique verba: ,haec non tam vindicanda principi quam tacenda etc. insequuntur. Nullam igitur cogitationem hic do flagitiis neptis, ,in publieum emissis philosophus habuit

36쪽

Filias quidem dedecora judiciumque copiosius enarrant praeter Senecam Suetonius in vita Augusti c. 65, ita Cassius V. 10 Velirius I. 100; avitus annal. I. 3; verum ullam neptem Dio Cassius et Velirius ne commemorant quidem Suetonius autem de ea nihil affert, nisi

,,aeque eam ac matrem omnibus probri contaminatam relegatam esse, infantemque post damnationem ex ea editum agnosci alique avum vetuisse . ' Certissime autem sententia

mea confirmatur his verbis aciti annal. III. 24.: D. Silanus in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saevitum, quam ut amicitia Caesaris prohiberetur, exsilium sibi demonstrari intellexit. Ergo Augustum in causa neptis verecundiam

et moderationem adhibuisse, ut statuamus, omne Srationes suadent.

Quae moderatio. quo modo ad Ovidium, flagitii Juliae implicatum, pertinuerit, poeta docet rist. II. 127:is vita data est, citraque necem tua constitit ira, Princeps, parce viribus Se tuis.

isInsuper accedunt, te non adimente paternae Tamquam vita parum muneri esset, PeS.

ONec mea decreto damnasti facta Senatus, Nec mea selecto judice jussa fuga est. isTristibus invectus verbis, ita Principe dignum, Ultus es offensas, ut decet, ipse tuas. MAdde quod edictum, quamvis immane minaxque Attamen in poenae nomine lene fuit, is uippe relegatus, non exsul dicor in illo, Parcaque fortunae sunt data verba meae. Quae quidem omnia primo adspectu illi opinioni favere videntur, Augustum, veram Nasonis culpam cies industria tacentem, Artem amandi ab eo scriptam causam relegationis simulavisse; sed prorsus falli, qui ita statuunt, tr certo effecisse mihi videor. Interfuisse Augusti, ut nova dedecora domus principalis quam plurimum occultarentur, uel ipsa loquitur; non magis autem, quam vera Juliae neptia relegatao

37쪽

causa, causa Nasonis in exsilium missi latere potuit a quod neque scriptores aequales neque poeta ipse hanc rem publicaverunt, quantopere Verecundiam Augusti respexerint, indicium St. Ex nostra denique sententia intelligitur, quod et Augustus ipse et eo mortuo Tiberius a Livia omnes humiles Ovidii preces neglexerunt neque ullo modo miserrimam sortem ejus levarunt. Apud Dionem Cassium lib. LVI. o. 40 iberium de Augusto mortuo sic verba facere memineris :

τοις τε τῶν ικειοτατων βρίσμασιν απαραιτήτως ἐπεξιαν, τα

τῶν αλλων μαρτνήματα ανθρωπίνως μετεχειριζετο Quam fuerit inexorabilis in filiam neptemque, severissime eae damnatae docent; sed eum ne moribundum quidem illa flagitia iis ignovisse, ex his verbis Suetonii Aug. c. 10l satis superque elucet: Julias filiam neptemque, si quid iis accidisset, vetuit sepulcro suo inferri. Ergo si talem Augustus in neptem se praebuit, quomodo minus infestus esse potuit in Nasonom, quem non solum participem vel fautorem flagitiorum ejus judicaret, sed cujus lascivis carminibus etiam magna ex parte mores filiae neptisque corruptos depravatosque esse putaret lAc si cis Dion Cass. LV. c. 13. preces vel totius populi

romani, ut filiae relegatae reditum concederet, adeo non Augustum moverant, ut oprius ignem coiturum esse cum aqua diceret; si ne neptem quidem reverti passus est quid mirum, quod precibus poetae relegati ipsius vel, quas uxorem ejus atque amicos pro misero exsule adhibuisse verisimile est, minus commotus est luuae cum ita sint, nemo jam dubitabit, qui Tiberius et Livia, Augusto mortuo veniam impunitatemque supplici Nasoni negantes, ex voluntate defuncti ita fecerint. Cui rei congruit, quod ne ullae nepti quidem, postquam avus decessit, gratia facta est, sed usque ad mortem per viginti annos exsilium fuit perpetiendum. Silanum quidem, adulterum neptis Augusti, qui voluntarium exsilium sibi consciverat, Tiberio regnante, Romam revertisse, aestus annal. III. 24 refert At ibidem quoque, quomodo id fieri potuerit, et quam

38쪽

s religiose nihilo minus in animum Augusti iberius intraverit, legimus. Respondet ni Silano fratri gratias agenti coram patribus se quoque laetari, quod frater ejus e peregrinatione longinqua revertisset, idque jure licitum, quia non Senatu consulto, non lege pulsus foret sibi tamen adversus eum integras parentis sui offensiones, neque reditu Silani dissoluta, quae Augustus voluisset se vidius autem proprio Augusti edicto relegatus erat, quod iberio magis quam Senatus consultum valebat, ut irritum id reddere non

posset.

Quod ita fuisse, poeta ipse haud ignorabat; mala nostra , inquit, sive nemo vel qui mihi vulnera focit, Solus Achilleo tollere more potest risi I. 99; et do Augusto mortuo ita queritur: ASpem nostram terras deseruitque simul. ' Epist. IV. 6, 16. Obiit igitur omis vidius Naso ibique sepultus est. Quod sepulcro suo inscriptum volebat, quamquam inscriptum uou est, tamen valere, demonstrasse mihi videor: ἡΗio ego qui a o tenerorum lusor amorum, Ingenio perii Naso poeta meo L

39쪽

ita eripio riS.

Ernestus Appei a. d. IX. cal. Jul. a. h. s. XLVI Chariotionburgi natus fidei evangelicae addictus sum. Litρ- rarum rudimenti in ludo civico Charioltent, uriens instructus quarto decimo aetatis anno Berotinum me contuli ibique gymnasium Berotinense adii, quod illo tempore directore

Friderico Bellermanu, quem summe veneror, florebat. Erudition doctissimorum magistroruti factum est, ut magi magisque philologia delectarer praeterea studium et amor literarum artiumque antiquarum alebatur usu sana iliari qui mihi erat cum viro doctissimo dilectissimo riderio Foer- 'ter, quem morte praematura mihi ereptum valde lugeo. Itaque postquam testimonium maturitatis quod dicitur in gymnasio adeptus sum, tempore paschali a LXIV. ivibus universitatis literarias riderico-Gulielmae a Rectore Magn. Ill. rendelenburg adscriptus apud Ili Magitum de- canum spectatissimum ordinis philosophici nometi pro squasum. er quadriennium academicum Berotini peractum

soliolis intersui Vir. Ill. rendelenburg, ichelet. Boeckb Haupt, irchhoff, Mommsen, Hubner, Gepperi. Jordan, Mullenho massiann quibus viris omnibus optime de me meritis gratias ago quam maximas Aestate a LXVL studia intermittenda mihi erant ad societatem olli ustriaci

adhibito.

Qua ex societate maximum incommodum cepi. Etenim oum vires ad sustinendos militiae labores non sufficerent, mox aegrotare incipiebam quam quidem aegrotationem bello consecto me superaturum esse Sperabam, at graVis PQ- monum morbus, in dies magis patefactus, paullatim ita in-

40쪽

gravescebat, ut aestate a LXVIII studium literarum ad tempus omnino intermittendum mihi esset. Deinde aquis Em-bacensibus usus, quamquam non plane e morbo resectus, tamen salubrior esse incipiebam. Itaque auctumno a. LXIX. Dalesgynium in latifundium, in provincia osnania situm, ad munus praeceptoris domestici suscipiendum me contuli. Ubi mihi non modo ad munia praestanda viros adhuc Suffecisse, sed etiam ad studia doctrinae reverti per valetudinem mihi licuisse gaudeo.

SEARCH

MENU NAVIGATION