장음표시 사용
391쪽
' Mauritius Regiensis, Petrus Mutinensis, Gratiosus Parmensis. Complerent numerum XIV. Ecclesiarum, quas Ravennati Metropolitae subditas Agnellus asserit: at nec inter illas Brintana illa Civitas, nec Ualentiniani ejus nominis postremi tempore Placentina, & Ρarmensis, sed nec fortasse Regiensis, Ravennae adlidc subjiciebantur. Mutinensis Simplicii Ρapae aevo inter Ravennatis Metropolis suffraganeas Ecclesias extitisse, con flat ex ejus Ρonti ficis Epi stola ad Iohannem, ob Gregorium invitum Mutinensis Ecclesiae Episcopum ordinatum. V. Haec omnia conficiunt, qubd licet Privile.' gitim Agnello indicatum aliud sit 1 descripto in Historia Ravennati,supraque relato, confiistum tamen, & illud, ac spurium a se- rere debeamus. Multa sunt in Agnellianox opere, quae Auctorem schismatis pice satis' inquinatum olfendunt; praeterea ea aetate, scribebat,cum falsa Schismaticorum Episcinporum tempore nata, mixtaque veris, in ho- minum opinione obtinuerant. Rem igitur pro sua, & suorum praeconcepta sententiaveram quidem, sed fabulis Sehismaticorum ostiis tam narravit, & D umento credidit schismatis occasione conficto. Ea in re
392쪽
vera a falsis secernendo, dubitari non posse arbitror Valentiniani Iunioris, Ad Gallae ΡlDeidiae piissimae Augustae opera, Episcopum .
Ravennatem Metropolitae honore aue tim,
idqtie postremis Iohannis Angeloptis Episcopi diebus factum, qui proinde nullum ex subditis Episcopis ordinaverit, sed Ρetrus
Chri sologus praelaudati immediatus Successor, omnium primus Metropolitae munus exercuerit Vicohabentinum Episcopum ordinando, quod ille allegorice explicans, primum Ravennatis saeclesiae partum suis se ait, quo Ravennas Ecclesia Mater, novum Episcopum per dolores exclusit. XIV. Ecclesias an initio Ravennati subjei has non credo ob allata argumenta. De rillio Imperatoris Privilegio collato, non est ut recedam a Baronii sensu,titat noverim, quid in hujusmodi re scripserint doctissimi Viri, quae mei argumenti haud est recoquere. Illud tamen observaridebere censeo,ex attenta lectione Epistolarum Magni Gregorii s. lib.7. 34. lib.2. II. II. Io. lib.4.3 3. lib. . 78. lib.7.& II. lib. ra. in primis autὲm 34. litia. qua Baronius pro sua sententia uritur, apparere, Episcopos Ravennates Ρallio ubique ante Gregorii aetatem usos absque Απ-
393쪽
1tolicae Sedis speciali Ρrivilegio ; hoc enim
minime repertum in ejusdem Sanctae Sedis scrinio , licet subtilitis requisium testatur regorius ipse, qui demum nullo alio ex copite Ρallii ulum Ravennati concedi debere ait, quam ob generale Ρrivilegium Metropolitanorum , ejus in plenitudinis potestatis lignum, deserendi. Utebantur itaque mul- tb ante Gregorii Magni aetatem Pallio, &utebantur ubiquὰ Ravennates Episcopi nec usus hujusmodi singularis, Privilegium ullum extabat in scriniis S. Sedis. Idne abs quὰ rationabili ullo Iuris argumento, quo. se tuerentur Metropolitae illi λ obstat ne . factum id credamus eorum, qui Episcopum illum,cui Gregorius Μagnus scribebat praecesserant, satis in multis perspecta pietas, &animi moderatio. VI. Caeterum cum Iohannes Chri logi Prab. decessor diem obiit, Ravennatem Eccle- . sam Metropolitico jure gavisam, & novi Metropolitae ordinationem ad Romanum
Pontificem spectasse, ostendunt, quae p res, xo sermone Agnellus ipse ex quo alii Historiam descripsere de Christologi ad Episcopatum divina, mirabilique Vocatione o narrat. Cum enim Plebs, & Clerus ex RM
394쪽
vennatis Ecclesiae gremio Iohanhis Successorem elegissent, Romam ad Sixtum ejus
nominis tertium ivere, ut ille juxta electi nis Decretum Elcitam consecraret. Ponti- sex vero Petri Apostolorum Ρrincipis, &D. Apollinaris visione monitus, cdm Ρ trum Episcopi Forocorneliensis, qui aderat , Diaconum, Plebi, Cleroque Ravennatem Episcopum ordinandum renuntiasset, turbae, & jurgia exorta sunt. Negabant id fieri posse Ravennates, non modo quia Petrus Clero Ravennati adscriptus minime iuerat,sed etialia,quod Forocometiensis Ecclesia Ravennati subjiciebatur. rignellus rem narraturus his exorditur. Igitur Carlyses i illud, quodresduum es de Cissologi Vita is medium proferamus, es inquiramus quomo-ῶ, aut quaseis in tali orthodoxa Sede non ex
propriis ovibus, sed ex subjecta Corneliense
Ecclesa, Raυennates Cives, Pontificem ord naυerunt. Ubi vero Sixtus narratur agnito
inter plures Christologo, quem Ρetrus Apostolus, & Apollinaris praemonstraverant, de ejusdem ordinatione a Numine imperata Clerum, Ρopulumque Ravennatem monuisse, sertur hosce indignatione actos rest,tisse, & clamasse ; tollite, tollite eum de medio B b a nou
395쪽
non recipimus, quia desubjecta Eccissa non δε-- cet in m rem transferre. Itaque si Agne,
. . to fides quae cur in his adhibenda non sit . ininime video ) Ravennas Ecclesia ex veteri, & primaeva origine Romano Pontifici immediate parebat, ad quem de more Clerus proinde, 'Populusque venerunt , ut Io- . hannis Succetar eleelus consecraretur, &Petrus cognomento , Chri logus primus non fuit, qui Metropolitico honore sulgeret, cum Forocorneliensis Episcopus Ravennati antea subderetur,& Petrus ipseCle- ro Ecclesiae, Ravennati subjectae adscriptus 2: esset. Ρrnmis itaque Ravennas Metropoli- . ta fuit Iohannes Angeloptes, primus, qui, liti Metropolita Episcopos ordinaverit, Petrus Chrilologus, a quo initiatos scimus Marcellinum Vicohabentinum, & Ρroje- . ctum Corneliensem Episeopos. VII. Nec de Suffraganeorum ordinationibus a Ravennatibus ,Metropolitis peractis du-- bitare potest, nisi qui in re perspectissima volens, consultoque cespitet. Quare mirari satis nequeo eruditi uimum veteris, novaeque Ecclesiasticae Disciplinae Enarrat rem, laudatissimi ejus operis par. 2. lib. 2. . cap. I 8. nu. I sentire, Episcopum Romanum
396쪽
num , Episcoporum Ravennati Metropol, tae subjecstorum ordinationes sibi reservasse,
ex eo quod Gregorius Magnus cum Artabnensis Episcopus ob capitis infirmitatem , Episcopatum in suas manus resignasset,Metropolitae Ravennati scripto praecepisset, ut eleta tonem novi Praesulis examinaret,& si quidem Is eo munere dignus inveniretur, ad se cum Decreti pagina, &ejusdem Metropolitae Ravennatis Epistola, mitteretur consecrandus Romae. Ex quibus haec elicit Vir eximius. Ubiperjuis alibὶ esectum, alisbὶ a Metropobiano suo confirmatum Episcopum, Romae ordinari is Papa, seis Patriarcha debuisse, quod ex Canone Nicaeno ea eset Pitriarcharum praerogatiυa, ea Romani Praesinlis, ut in suburbicariis Regionibus , sngulos etiam Episcopos, S aliis obnoxios Metropolitanis ordinaret. Verum nullo modo haec consequuntur. Ariminum nunquam Metropolitae Ravennati paruit. Specialis ea Romani Pontificis delegatio est, qua in
Episcopi Ecclesiae Ariminensis, sibi ut Metropolitae subditae electionem, Metropolitae Ravennati inquiri debere praecipit, qui reserat, Electumque Romae ordinandum ad se mittat. Gregorius ipse lib. 6. Ep.3 9. Μν
397쪽
riniano eidem Ravennati, cui delegaverat Ariminensis elemonem, de Corneliensi tapiscopo in Laps locum sufficiendo,& ordinando, haec habet ; Fraternitatis vestrae ubsola nuntiante comperimus Cornelienses Ecclesae filios as ua supplicatione in loco lapsquondam Di copisui consecrandum sibi a vobis
poscere Tacerdotem. Praeterea nec Ravenna,
nec Ravennati Ecclesiae subjectae Ecclesiae suburbicariis Regionibus adscribi possunt.
Ravenna etenim, quae ante Arcadii, & Honorii aetatem Piceni Annonarii Caput habebatur,circa annum 399. 2 iliae,& Italiae strictius vocatae conjuncta suerat ex Cronii veteri Inscriptione apudGruterum pag. 399. Eminentissimo Norisio relata Differt. de RSynodo cap. 1 o. Ad Italiam itaque Rave na, cum suis Ecclesiis, non ad Suburbicarias, ad regiones videlicet Vicario Urbis pare tes, spectavit, cum in Metropolim erecta sitit , Ariminum verb ad Picenum Annonarium, licet & Annonarium Ρicenum ab aliis Ρrovinciis in civili serma discerneretur, quae per ea te ora Metropolis Romanae Provinciam emciebant.. Ius autὀm illud quod eκ niceteno Canone fluxisse praetenditur, quo Patriarcha Metropolitanorum suia stagae
398쪽
staganeos Episcopos ordinasse dicitur, nun- in Italia obtinuit, RavennaS enim , Mediolanensis, & Aquilejensis Metropol,lae suos sibi subditos Episcopos consecravere. Ex quo confirmatur collatum, non Ρatriarchale, sed Metropolitanum Ius in sexto Nicaeno Canone, ex Russini mente, uti insuperioribus dicebamus. VIII. Ravennatis igitur Ecclesiae in Metro. polim erechio recentior multo est, quam crediderit Rubeus, caeterique,qui Rubeum, exscripsere. Quae ab eo allegantur, ut probet ab Apostolorum usque aetate Ravennam Metropolim Ecclesiasticam extitisse, concidunt ex usque modo discussis, quaeque his desiuit legenda prostant apud Eminentissimum Norisium laudata Differt. de V.Synodo, citato capite. Unum est,quod primo im tuitu rem proRavennate antiquiori Metropolitico jure pugnare videtur, meque cum aliquando pend in transversum ageret, secit ut rem attentius pensitarem, licet a nullo, qu6d sciam Ravennatis vetustissimiΜetropolitici juris Ρropugnatore, observatum sebam. Gelasius Magni Nominis Ρontifeκ Romanus, qui quinquaginta seia annis post Petri Christologi aetatem sedit Epist. i 3. quae
399쪽
ad Episcopos Dardaniae inscribitur, irridens Acacii Constantinopolitani Episcopi prae- defuncti audaciam, & Graecorum praefra nam frontem, qui quam ille Sedis Constantinopolitanae supra caeteras eminentiam praetendebat, ex eo defendi contendebant,quod
ille ejus Civitatis Episcopus suisset, quae Augusti Throno decorabatur, haec ait; ri
simus quod praerogatiυam volunt Acacio comparari, quiis Episcopus fuerit Regi e Ciυitatis. 7Nunquid apud Raυennam apud Mediola
num, apud Sirmium, apud Tre ros, multis temporibus non constitit Imperator Z N -- ώid barum Urbium Facerdotes ultris mensuram sibimet antiquitus deputatam quidpiam suis dignitatibus usurparunt Z Ρorm cum in dubium revocari minime possit, quod Gelasio summo Ρontifice Romae sedente, Praesul Ravennas Metropolita suerit, reliquum esse videtur, ut ex Gelasii ejusdem testim nio, non tunc perit Metropolitanum Ius in Ravennate Ecclesia, cum urbs illa Regia Augustorum Sedes evasit, sed eodem loco steterit, quo antea suerat, nec iatris mensuram sbi antiquitri deputatam quidpiam suis dignitatibus usurpaυerit. Certe Gelasii testimoatum omni exceptione majus est, tuin
400쪽
tum quod floruerit paulo post ea tempora, quibus Ecclesiae Ravennati Metropoliticum Ius collatum fuisse diximus , tum quod . . praesumi debeat, rem hujusmodi dochissimo Romano Ρontifici, Iurium Ecclesiastico.
rum scientissimo, bene perspectam. IX. Tanta nihilominus sunt, adeoque clara s)uae probant serius, quam in caetero inci- en ti, in Italia Ius Metropolitanum invectum, tanta, ex quibus evidenter liquet , de . hujusmodi jure recentius Ravennati Eccle- . siae collato, constetque Ecclesias nonnullas, ut Forocorneliensis, Ambrosio vivente Μediolanensi Episcopo paruisse, & Petri Chr,
sologi,imo ejus electionis tempore,inter Ravennae subditas numeratas, ut obvio eo sensu, quem praeserunt Gelasi verba, eadem intelligi minime posse, certum sit. Re itinue serio perpensa, Gelasium id solum intendis-
. se reor, quod argumentum serebat, videlicet nil accedere Iuris, quo in alios dominentur, Episcopis quibuslibet, ex eo quod quam doque Augusti apud eorum Civitatem res derint, sed Iura Ecclesiastica ab Ecclesiae auctoritate pendere. Negat propterea quid, quam Ecclesiastici Iuris accessisse Episcopis Ravennae, Mediolani, Sirmii, Treviro-