De ecclesiasticæ hierarchiæ originibus dissertatio auctore d. Benedicto Bacchinio monacho benedictinocasinensi. ..

발행: 1703년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

364 PARS SECUNDA.

in quibuslibet Ecclesiis,aut Provinciis. Provinciae autem, & Ecclesiae distinguuntur, ut indicentur alia Ecclesiastica negotia sim gularum Ecclesiarum suisse, alia Provinci lia , quae proinde per eum, quem in Ρrovincia primum Epit opum voluisset Alexandrinus, transigerentur. Caeterum Episco pos omnes a Plebe electos, ab Episcopis nominatos, ab Alexandrino autem Episcopo ordinatos,apertissime agnoscimus;Schismatis autem rationem in eo stetisse, quod, uti SOZOm. lib. I. eap. 23. perspicue tradit, Me- letiani suo arbitrio ordinationem,& Μinistrorum Ecclesiarum designationes independenter ab Alexandrino Metropolita fie- ri debere voluissent, quos proinde sanctiori ordinatione confirmatos vult S. Nicaena

Synodus ordinatis ab Alexandrino subesse, nec quidquam posse absque horum consensu. Cum aut8m haec specialiter, & seorsim soli Alexandrinae Dioecesi conscripta sint, manifeste evincitur,plenam hujusmodi ummamquε Iurisdictionern singularem fuisse,

nec eam caeteras orientis Ecclesias in moribus habuisse. In Antiocheni Episcopi Dice-cesi certe usque ad Innocentii primi tempora id in moribus suisse, ut plures Metropo

372쪽

PARS SECUNDA . 363

litae, Episcopos ordinarentsuo arbitratu, im dicat ipse idem Pontifex , qui Ep. I 8. cap. I. ubi Nicaenum Canonem extendit, quaeque in eam diem fusta fuerant, in posterum mi- nime fieri debere cavet: Itaque arbitramur Frater charissime uiscut Metropolitanos amRoritate ordinas singulari, se ει caeteros non sine permissu, conficientia et Mas Episcopos procreari, in quibus hunc modum reae servabis, ut longe positos, Deris datis ordinari cen-Jeas ab bis, quinum eos suo tant m ordimant adibitratu, vicinos autem se aestimas, ad manus impostionem tuae gratissatuas pervenire.

XV. Mos hujusmodi Alexandrinae Ecclesiae in Oriente ob inductas passim Metropolitanorum recentiorum novitates, nullius alterius Ecclesiae Exemplo sustineri poterat. Antiquissimae igitur, omniumque primae, Rinmanae videlicdt, producto systemate, legitimo jure niti Canon Nicaenus edixit. Nullum ab initio in occidente Metropolitana fuisse, sed omnes longe, lateque sundatas Ecclesias unum Romanum agnovisse Episcopum Metropolitam, pluribus in superio-bus Nobatum est. Qui igitur Nicaenae Synodi aevo Metropolitae. Occidentales erant, Romanos Pontifices auctores agnoscebant,

373쪽

366 PARS SECUNDA .

qui quod in dissitis Ρrovinciis ordinare in demortuorum locum Episcopos immedi . . ia minime poterant, re Chriitiana amplificata, & caetera negotia Ecclesiastica curare, id certis Episcopis demandandum censuerunt, qui suo nomine illud peragerent, ali que curarent. Id alicubi Missis, qui GenteS converterent commissum est,& ab inbtio datum, ut Ecclesiarum, quas Deo com

gregassent Ρrimi essent Epitcopi, qui cir-' cumpositos Romani Ρontificis auctoritate ordinarent,dirigerentque,inter quos STrophimum Arelatensibus missum laudat Zo- simus Ep.8. Fiebant itaque Pontificis Ro- mani nutu omnia in occidentali Ecclesia Nicaenae Synodi tempore, unusque Romanus Episcopus ab Apostolorum institutio. ne vel per se, ut in Italia omni, Vel per a se designatos, agebat. Iuris hujusmodi exercitium post Nicaenum Concilium ipsa Vicariorum Romanae Sed is institutio fuit ; nec enim assentiri possum his, qui ita inter Metropolitas occidentis, & Uicarios distinguunt, ut illos jure usos dicant, quod ab Apostolis acceperant, hos autem potestate quam a Romanis Episcopis habuerint. Cum enim per Vicariorum institutione nata,

374쪽

Metropolitanorum jurisdictio immutatae a suerit,manifestum sit,eorundem potestatem a Romano Episcopo acceptam, quam, &pro arbitrio minuere, vel augere potuerito Totius etiam occidentalis Ecclesiae Episcopos speciali quodam jure ex Romani nutu

dependisse, Ius illud ostendit, quod & post

modi1 semper exercuit, Synodum occidentalem cogendi, qua de re videndus M rinus Exercit. χα ubi de Patriarchali occidentalis Ecclesiae Synodo. Similis itinue asmodum Romani Miscopi juri, quod in o

cidentales Provincias exercebat, jus Alexandrini, quo pIures AEgyptiacae Dioecesis Provincias regebat, disimilis veri, caeter rum orientalium Μetropolitanorum Iuri die ioni. Ea autem in re, si quaeratuς per Nicaenum Canonem quodnam Alexandrini, & Romani Episcopi jus conferatur,an Metropolitanum, an Patriarchale , respondendum est Metropolitanum cum Metr politano comparari, at non Metropolitanum utcumque, sed Metropolitanum ad plures Ρrovincias diffusum, cujus per ea tempora nullus ea plenitudine fruebatur, quae ad Romanam accederet, in oriente praeter Alexandrinum. Huic Antioche

375쪽

368 PARS SECUNDA.

nus proximὰ accedebat, at diim intropoli, tis inferioribus adhuc recens inductum jus ordinationum perseveraret independens, quippe ut Innocentius loquitur Episcopos hi suo arbitratu initiabant, iidem nullam

quaerimoniae causam habebant, cum quod praetendebatur unicuique movinciae suus Metropolitanus, qui Ecclesiastica negotia Curaret, existeret. Metropoliticum itinue, Antiocheni Ius extra suam Ρrovinciam mi- ni indextendebatur, illudque, quo in plures, Provincias Ecclesiasticam solicitudinem Nercuit,certis limitibus sistebatur,qui nonnisi quarto ad finem vergente seculo ablati sunt, Patriarcharum ,& Exarcharum nomi-

nibus, juribusque introductis, mutataque in multis & conformata civili politiae Ecclesiastica Disciplina. Romanorum itinue Ρontificum liberalitate, e Mintra Italiae fines Metropolitae sint instituti, tributaque eisdem Synodorum, & ordinationum libera in suis Ρrovinciis facultas, Alexandrini,&Romani Metropolitae comparatio caepit subobscurior fieri, quippe Provinciae plures, quae huic subjiciebantur, illae tandem erant, quae Urbis Vicario parebant, avulsis a Romana Metropoli, Mediolanensi, Aquile-

jensi

376쪽

PARS SECUND6. . 369

' iensi, Ravennatique Metropoliti:-XVI. porro nullus dubito simplici hocce, i c. si quidem recte video,genuino Canonis N,: , caeni sensu ad eorum temporum,quibus con- ditus fuit disciplinam comparato, nulla Com. secviis aetativus obscuritas irrepsisset, nil si iis studiis in posterum laboratum esset,qub. bus Interpretes illum ad suorum temporum mores trahere conati sunt. Rumnus om-

hium primus peccatum hujusmodὶ pecco

. vit,cum enim Alexandrini Episcopi IuraΡa. triarchalia minime impedirent, quin adhuc, ut Nicaenae Synodi tempore, omnium Pro- vinciarum ordinationes cognosceret ; in o . . cidentali autem Ecclesia, &in ipsa Italia

1 Metropolitani suos Episcopos ordinarent, unde Patriarchalium jurium comparatio iniri nequibat; & cum nec Metropolitica conferri possent, quae in Alexandrino,adhuc ad plurium Provinciarum Episcopos, qui

suos Metropolitanos agnoscebant, extende- bantur , in Romano autem, crederet adsolas Vicario Urbis subditas Ρrovincias extendi, ipse, qui uni ex Italicis recentioribus Metropolitis, Aquilejensi videlicet , Diaconus adscribebatur ἱ id unum cogitavit, ut Italiam contractiori acceptione nuncupa- A a tam

377쪽

a o PARS SECUNDA.

tam a Metropoli Romana separaret. Rem igitur implicito admodum dicendi genere. ob quod millenis injuriarum plaustris, apud Catholicos quammaximὰ Auctores vapulavit AEgyptum, cujus nomine, αΡrovinciam, & Dioecesim intelligas, ac si

burbicarias Ecclesias comparavit, quae an intra centesimum, an intra Vicarii Urbis Imrisdictionem clauderentur, an longitta per totum occidentem essent, diu acerrimis db sputationibus quaestum est. Et ut apὰd --xandria S in Urbe Roma vetusta consuetias servetur, ut veIille P pti, vel bis suburbis

- riarum Ecclesiarum Jolicitudinem gerat. At, quo bono tanta animorum contentione

quid Rufinus suburbicariarum nomine imtellexerit, quaesitum λ Ρland id non Nicaeni Canonis, sed Rufini sensum investigare est. Mutata autem Ecclesiastica polit ia, nec ipse Rumnus intelligi potest, nili stud iis partium devositis, aliunde, suae tunc Ecclesiarum ΙΙierarchia, quibusque ipse Ruta. nus studiis duceretur, praecognoscatur. Id autem cum praecognoscere neglexerint doctissimi Viri tum Catholicae communionis, tumHeterodoxarum partium,voluerintque

ex Russino, non modo ejus temporis discis pli

378쪽

linam,sed & Nicaeni Canonis sensum inteligere, incassum, frustraque laboraverunt.. Spectata itaque Rufinianorum temporum Ecclesiae Romanae Hierarchica per occidentem disciplina, Rufinus minimὰ potuit

Patriarchalia Iura comparare, quandoqui' dem aliunde indubitatis corum temporum monumentis constat, inititutis Apostolicae Sedis Vicariis, exortis intra Italiae nnes Metropolibus, concessaque ex Romanorum Pontificum liberalitate occidentalibus Metropolitis ampliori facultate, ac demum ad orientalium exemplar pluribus ad civilem politiam conformatis, in multis Patriarchatum occidentalem, ab Alexandrino, qui adhuc per totam Dioecesim Metropolitanorum jure utebatur, abiisse. At potuit ne

Russinus idem quae priori in posita sententia suburbicariarum Ecclesiarum nomine, Ecclesias regionum earum intelligere, quae Urbicariae frequentius in Theodosiano potissimiim Codice dicuntur, & ab annonariis distinctae, intra centesimum ab Urbe milli,

rium Urbis Ρraesecto subjiciebantur λ Nullo

modo. Etenim qui ignoraverit ille quod nos non latet, Romano scilicet Metropolistae per ea tempora Ρrovincias omnes subje- . Aa a ctas

379쪽

371 PARS SECUNDA.

as fuisse, quae Urbis Vicario parebant,concessis Italicis Metropolibus, reliquis, quas Italiae Vicarius regebat λ Reliquum itaque est, ut ambigua illa suburbicariarum Ecclesiarum voce, plurium Provinciarum Ecdesias illas intellexerit, quae alicubi , sive intra, vel extra centesimum , sive in Italia, si ve alibi sita Romano pontifici tanquam Metropolitae obediebant, sicuti AEgyptiacae provinciae, vel Dioecesis sit tales erant alicubi extra illius specialem Ρrovinciam) Faeci sae, Alexandrinum Episcopum uti Metropolitana agnoscebant. XVII. Eo autem sensu Russin tum arbitror burbicarias Ecclesias nominasse, quo Grinci Canonum Colleis ores easdem μο κώ Pύ-

vocant. Frustra enim Vir alias Docti simus contendit, id eo sensu scriptum, quo Basilicarum Interpretes, Ρ secti Urbis Iurisdictionem centenario ab Urbe milliario - diffinientes, dixeroeundem tacὐπο του Σχλην potestatem habuisse. Etenim

Colle librum Graecorum j ures eo tempore scripserunt, cum Romani Episcopi notissima erat jurisdictio, obscura vero Praefecti Urbis, & suburbicariarum Regionum noti- tia. At illud idem Serapiqr fatetur m t. o

380쪽

PARS SECUNDA . 373

. terpretes, non modo quae Urbi adiacent, sed - & quae Urbis dominationi subduntur, signis, ficare. Non erat itaque cur in suam sententiam urgeret hujusmodi loca, ut suburbica-- rias Russini Ecclesias strictissimo sensu imtelligeret, & ad significandas, quae intra cen-- tesimum sitae erant, coarctaret. Porro nec

Antiocheni Concilii Can. 9. quem allegat, . jubens, Episcopos providentiam habere πολων, significat RNionem Urbi adiacentem, sed eam univeriam indicat, quae Urbi ipsi subditur. Eodem itaque sensu Ruffinussuburbicari, rum nomine eas intellexit, quae Urbis Metropoli subjiciebantur, Ecclesias , &. fortasia verbo tenus secutus est Canonis ejusdem Graecum quempiam Interpretem, qui Aristini praeiverit Synops, quiqud Ecclesias μοPωρ lis illas dixerit, quas Ruffinus latine ver- tendas censuit, suburbicarias. Nec felicioribus avibus Arabico Canonis ejusdem Inter-- prete, utitur laudatus Auctor, quod serat Epistopum Urbis Rome dest Tumsorem Petri Apostoli potestatem babere omnium Citatatum, es Asorum, quae circa eam sunt. Cum, idem de Alexandrino Episcopo serat con-

SEARCH

MENU NAVIGATION